Hincmarus Rhemensis806-882
De regis persona et regio ministerio
Mini 27.5
Choose a text
More by Hincmarus Rhemensis806-882
—
9236 Derepee
27.1
XXVI.-- Quod propter vindictam noxiorum gladius principi a Deo permissus est.
27.1
Et hinc sanctus Innocentius ad Exsuperium Tolosanum episcopum in Decretis suis:« Quaesitum est, inquit, super his qui post baptismum administraverunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulere sententiam. De his nihil legimus a majoribus definitum. Meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter vindictam noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministrum esse datum in hujusmodi vindicem. Quomodo igitur reprehenderent factum quod auctore Domino viderent esse concessum? De his ergo ita ut hactenus servatum est sic habemus, ne aut disciplinam evertere, aut contra auctoritatem Domini venire videamur. Ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia servabuntur.»
27.1
XXVI.-- Quod propter vindictam noxiorum gladius principi a Deo permissus est. CAP. XXVII.-- Quod leges a principe justo sunt in quolibet vindicandae.
27.1
Item idem sanctus Innocentius in Decretis suis ad eumdem:« Illud, inquit, sciscitari voluisti, an preces dictantibus liberum concedatur, utique post baptismi regenerationem, a principibus poscere mortem alicujus, vel sanguinem de reatu: quam rem principes nunquam sine conditione concedunt, sed ad judices commissa ipsa vel crimina semper remittunt, ut, causa cognita, vindicentur quaecunque quaesitori fuerint delegata: aut absolutio, aut damnatio pro negotii qualitate profertur, et dum legum in impios exercetur auctoritas, erit dictator immunis.» Et hinc sanctus Cyprianus:« Duodecimus, inquit, abusionis gradus est populus sine lege, qui dum edicta et legum scita contemnit, per diversas errorum vias eundo perditionis laqueum incurrit. Utique multae perditionis viae tunc inceduntur, cum una regalis via, lex Dei videlicet, quae neque ad dexteram neque ad sinistram declinat, per negligentiam deseritur. Igitur populus sine lege, populus sine Christo est. Non fiamus ergo sine Christo in hoc tempore transitorio, ne sine nobis Christus esse incipiat in futuro.» Et Christus Dei virtus et Dei sapientia dicit: Per me reges regnant, et conditores legum justa decernunt. Et sanctus Augustinus in libro de vera Religione leges principum servandas ostendit:« In istis, inquiens, temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae atque firmatae, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas.» Igitur aut a populo promulgatae justae leges servandae, aut a principe juste ac rationabiliter sunt in quolibet vindicandae.
27.2
XXVI.-- Quod propter vindictam noxiorum gladius principi a Deo permissus est. CAP. XXVIII. Quod his qui pro suis criminibus puniendi sunt misericordia interdum indulgenda.
27.2
Quod etiam his qui pro suis sceleribus puniendi sunt, si in tempore necessitatis, et periculi urgentis instantia, vel in ultimo spiritu, praesidium poenitentiae, et mox reconciliationis petierint, nec satisfactio interdicenda sit, nec reconciliatio deneganda, et sacri canones, et decreta sedis apostolicae, auctoritate sacra, evangelica, et apostolica, et prophetica patenter ostendunt, quia misericordiae Dei nec modum possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem nullas patitur veniae moras vera confessio, dicente Dei Spiritu per prophetam: Mox ut ingemueris, salvus eris. Et item: Dic prior iniquitates tuas, ut justificeris, quia apud Dominum est misericordia, et copiosa apud eum redemptio.
27.3
XXVI.-- Quod propter vindictam noxiorum gladius principi a Deo permissus est. CAP. XXIX.-- Quod rex propinquis suis perverse agentibus affectu carnali parcere non debeat.
27.3
Quod rex propter ministerium regium, etiam nec quibuscunque propinquitatis necessitudinibus, contra Deum, sanctamque Ecclesiam, atque rempublicam perverse agentibus, affectu carnali parcere debeat, ex verbis Domini dicentis: Qui non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus, in homilia Evangelii beatus Gregorius demonstrat dicens:« Si vim praecepti perpendimus, utrumque agere per discretionem valemus, ut eos qui nobis carnis cognatione conjuncti sunt, et quos proximos noverimus, et quos adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. Quasi enim per odium diligitur, qui carnaliter sapiens dum prava nobis ingerit, non auditur. Ut autem Dominus demonstraret hoc erga proximos odium non de inaffectione procedere, sed de charitate, addidit protinus dicens, adhuc autem animam suam. Odisse itaque praecipimur proximos, odisse et animam nostram. Constat ergo quia amando debet odisse proximum, qui sic eum odit sicut semetipsum. Tunc etenim bene nostram animam odimus, cum ejus carnalibus desideriis non acquiescimus, cum ejus appetitum frangimus, ejus voluptatibus reluctamur. Quae ergo contempta ad melius ducitur, quasi per odium amatur. Sic sic nimirum exhibere proximis nostris odii discretionem debemus, ut in eis et diligamus quod sunt, et habeamus odio quod in Dei nobis itinere obsistunt. Ab hac ergo discretione odii nostri, trahamus formam ad odium proximi. Ametur quilibet in hoc mundo adversarius, sed in via Dei contrarius non ametur, etiam propinquus. Quisquis enim jam aeterna concupiscit, in ea quam aggreditur causa Dei, extra patrem, extra matrem, extra uxorem, extra filios, extra cognatos, extra semetipsum fieri debet, ut eo verius cognoscat Deum, quo in ejus causa neminem recognoscit. Multum namque est, quod carnales affectus intentionem mentis diverberant, ejusque aciem obscurant. Quos tamen nequaquam noxios patimur, si eos premendo teneamus. Amandi ergo sunt proximi, impendenda charitas omnibus, et propinquis, et extraneis, nec tamen pro eadem charitate a Dei amore flectendum. Sic nimirum fideles quique esse intra sanctam Ecclesiam debent, ut compatiantur proximis per charitatem, et tamen de via Dei non exorbitent per compassionem.» Hinc sanctus Joannes Chrysostomus de verbis Evangelii secundum Matthaeum: Si oculus tuus dexter scandalizat te, ejice eum et projice abs te:« Quod si de membris ista loqueretur, nequaquam de uno, vel de dextro id oculo, sed indifferenter de utroque dixisset. Qui enim dextro scandalizatur oculo, haud dubium quin idipsum patiatur etiam de sinistro. Quam igitur ob causam et oculum dextrae partis? Ut scilicet disceres, non de membris esse sermonem, sed de his potius qui nobis familiaritate junguntur. Et si igitur tantum aliquem diligas, ut eo oculi utaris vice, aut ita tibi quempiam esse utilem putes, ut illum dextrae manus ducas loco, et hi tamen animae tuae fortassis incommodant, etiam istos, inquit, a te abscide: et diligentius vim ipsam sermonis examina. Non enim dixit, a talium societate discede, sed maximam separationem indicans: Erue, inquit, ac projice. Deinde quia satis severa praeceperat, lucrum ex utroque ipsius severitatis ostendit, translationem verbi tam in bonorum quam in malorum etiam parte servando. Expedit enim tibi, inquit, ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam. Cur enim Paulus optabat anathema fieri?. Non utique ut nihil inde lucri caperet, sed ut alios acquireret in salutem. Hic vero, id ipsum enim, etiam de causa reprobi fratris intellige. Utrique noxius est, et idcirco non ait, erue tantummodo, sed et projice, inquit, abs te, ut eum nunquam recipias ulterius, si qualis fuerat perseverat. Hoc enim modo et illum majore crimine liberabis, et te a perditione salvabis Ut autem manifestius commodum istius legis aspicias, si placet etiam in corpore juxta causam id quod dictum est requiramus. Si enim daretur electio, unumque esset necessarium de duobus, videlilicet aut cum ambobus oculis in foveam ruere atque ibidem deperire, aut absque uno oculo reliquum salvare corpus, putasne e duobus suscipere non malles secundum? At istud omnibus absque ambiguitate perspicuum est. Non enim hoc esset odientis oculum, sed corpus reliquum diligentis.» Et sanctus Hieronymus in Commentario Matthaei, de eisdem verbis Domini dicentis: Si oculus tuus dexter vel manus scandalizat te, erue vel abscide, et projice abs te:« In dextro, inquit, oculo, et dextera manu, fratrum, et uxorum, et liberorum, atque affinium, et propinquorum monstratur affectus: quos si ad contemplandam veram lucem nobis impedimento cernimus, debemus truncare istiusmodi actiones, ne dum volumus lucri caeteros facere, ipsi in aeternum pereamus. Unde dicitur et de sacerdote magno, cujus anima Domini cultui dedicata est: Supra patre, et matre, et filiis non polluetur, id est nullum affectum sciet, nisi ejus cujus cultui dedicatus est.»
27.4
XXVI.-- Quod propter vindictam noxiorum gladius principi a Deo permissus est. CAP. XXX.-- Quatenus filiis vel propinquis, si peccaverint, parcere debeat.
27.4
Attendat autem princeps in propinquitatis necessitudinibus, quod et in aliis debet attendere, id quod scriptum est: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur; qui autem confessus fuerit, et reliquerit ea, misericordiam consequetur; quia scriptum est: Declina a malo, et fac bonum, et inhabita in saeculum saeculi Quia confitenti et poenitenti non sufficit sola confessio, nisi et subsequatur facti emendatio, ut poenitens poenitenda non faciat, sicut David sanctus, qui postquam audivit a propheta: Dimissum est peccatum tuum, humilior factus est in emendatione peccati, ita ut cinerem sicut panem manducaret, et potum suum cum fletu misceret.« Quia saepe, ut beatus dicit Gregorius, et reprobi peccata confitentur, sed de his cogitare contemnunt. Electi autem culpas suas, quas vocibus confessionis aperiunt, districtae animadversionis fletibus insequuntur. Unde et propheta, postquam se iniquitatem suam pronuntiare spopondit, cogitare se etiam de eis subdidit. Ac si aperte fateretur dicens: Sic reatum lingua loquitur, ut nequaquam expers a moeroris stimulo per alia Spiritus vagetur: sed culpas loquens vulnus aperio; culpas vero ad correctionem cogitans, salutem vulneris ex medicamine moeroris quaero. Qui enim mala quidem quae perpetravit insinuat, sed flere quae insinuaverit recusat, quasi subducta veste vulnus detegit, sed torpenti mente medicamentum vulneri non apponit. Confessionis igitur vocem solus necesse est ut moeror excruciet, ne vulnus productum et neglectum, quo licentius jam per humanam notitiam tangitur, deterius putrescat. Psalmista ergo plagas cordis non solum detexerat, sed detectis etiam medicamentum moeroris adhibebat, dicens: Iniquitatem meam ego pronuntio, et cogitabo pro peccato meo. Pronuntiando enim occultum vulnus detegit; cogitando autem quid aliud quam medicamentum vulneri apponit? Sed afflictae menti, et sua sollicite damna cogitanti, rixa pro semetipsa oritur contra semetipsam. Nam cum se ad lamenta poenitentiae instigat, occulta se increpatione dilaniat.» Hoc modo principes filiis vel propinquis, si peccaverint, recognoscentibus ac poenitentibus parcere debet, alioquin vindictam secundum modum culpae in peccantes exercere. Si enim Deus Pater, ut dicit Apostolus, proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, et tamen Pater amavit Filium, quem ad passionem misit, qui, ut item dicit Apostolus, se pro Ecclesia tradidit, necessario praeponderare debet pax Ecclesiae universalis, et soliditas generalis, dilectioni etiam dilecti, multo magis autem degeneris filii.
27.5
XXVI.-- Quod propter vindictam noxiorum gladius principi a Deo permissus est. CAP. XXXI.-- In maximis et publicis criminibus an indulgendum.
27.5
Qui autem de maximis et publicis criminibus ex corde se non humiliat, sed ad excusandas excusationes in peccatis, peccata sua defendere curat, huic non impendenda est misericordia, quia praestari nullatenus praevalet indulgentia, sicut sanctus Coelestinus in epistola ad Nestorium manifestat, dicens:« Persequar plane boni Domini mei fidelis servus inimicos, cum Propheta asserat eos odio se odisse perfecto. Memor rursus, altero loquente, ne parcam, quem vis hic ego respiciam? cui honoris aliquid reservem, quando agitur, ut mihi totius spei meae causa tollatur? Ipsius in Evangelio verba sunt Domini, quibus ait, non sibi patrem, non matrem, non filios, non aliquam necessitudinem debere praeponi. Etenim talis frequenter est pietas, ex qua nascatur impietas, cum, vincente carnis affectu, charitati illi quae Deus est, charitas praeponitur corporalis.» Et sanctus Gregorius in libro Pastorali:« Quia falsa, inquit, pietate superatus ferire Heli delinquentes filios noluit, apud districtum judicem semetipsum cum filiis crudeli damnatione percussit. Hinc namque divina voce dicitur: Honorificasti filios tuos plus quam me. Nam in sacra Historia legitur, quod Heli filios suos verbis quidem corripuit, sed severitate discretionis ut debuit non correxit. Unde ipsi filii sui in bello occisi sunt, et arca Dei capta est, et maxima caedes in populo facta est, et ipse Heli de sella cecidit, et fractis cervicibus cum sacerdotii principatu etiam vitam perdidit.» Et beatus Augustinus in epistola ad Macedonium:« Non inutiliter metu legum humana coercetur audacia, ut et tuta sit inter improbos innocentia, et in ipsis improbis, dum formidato supplicio frenatur facultas, invocato Deo sanetur voluntas.» Sicuti est enim aliquando misericordia puniens, ita et crudelitas parcens. Nam si aliter non meruit habere pacem domus David, nisi Absalon filius ejus in bello, quod contra patrem gerebat, fuisset exstinctus, quamvis magna cura mandaverit suis, ut eum quantum possent vivum salvumque servarent, et esset cui poenitenti paternus affectus ignosceret, quid ei restitit nisi perditum flere, et sui pace regni acquisita suam moestitiam consolari? Quod si propriis visceribus in servanda pace non est indultum, quanto minus in extraneis severitate legum censemus parcendum?
27.6
XXVI.-- Quod propter vindictam noxiorum gladius principi a Deo permissus est. CAP. XXXII. Quod boni regis sit et virga districtionis, et manna dulcedinis.
27.6
Caeterum Dominus, qui peccantes diu ut convertantur exspectat, et non conversos durius damnat, et pia mater Ecclesia, juxta quod scriptum est: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt, virga percutit, et baculo sustentat, docens ut in boni rectoris pectore sit virga districtionis, sit et manna dulcedinis: sit districtio virgae quae feriat, sit et consolatio baculi quae sustentet; sit amor, sed non emolliens; sit vigor, sed non exasperans; sit zelus, sed non immoderate saeviens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens. Ad exemplum Moysi, et amet pie, et saeviat districte. Nam cum Israeliticus populus ante Dei oculos pene inveniabilem contraxisset offensam, pro eodem populo se opposuit. Ad eumdem vero populum veniens, paucorum vitam gladio exstinxit, qui vitam omnium etiam cum sua morte petiit: dans rectoribus discretis exemplum, ut recognoscentibus et vere confitentibus ac poenitentibus parcant, et incorrigibiles atque in peccato perseverantes damnent, sicut Petrus Ananiam et Saphiram, et Simonem Magum, qui crurifragio periit, sicut in Hegesippi historia legitur, et Paulus publice peccantem tradidit Satanae, et Helimam caecitate percussit.
27.7.1
XXVI.-- Quod propter vindictam noxiorum gladius principi a Deo permissus est. CAP. XXXIII. In pluralitate peccantium vindicta propter difficultatem negligenda vel differenda.
27.7.1
Et si forte quis dixerit, competenter vindicta in una persona fieri potest, in pluralitate autem peccantium, propter difficultatem, vindicta aut negligenda aut differenda esse videtur: contradicit eis sanctus Innocentius in Decretis suis, ad Macedones episcopos:« Pervideat ergo dilectio vestra, hactenus talia transisse, et advertite quod utique, ut dicitis, necessitas imperavit, in pace jam Ecclesias constitutas non posse praesumere: sed ut saepe accidit, quoties a populis aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari, inultum soleat transire. Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine praecavendum.» Et hinc item in Decretis apostolicae sedis:« Si, inquiunt, omnes sacerdotes et mundus assentiat damnandis, damnatio consentientes involvit, non praevaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus omnium judicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit.»
27.7.2
Ecce de quibus exiguitatem meam sublimitas sapientiae vestrae consuluit. Habetis sacrae Scripturae et doctorum catholicorum sententias: haurite nunc aquas in gaudio de fontibus Salvatoris, id est doctrinam ex verbis eorum, quibus idem Salvator dicit: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem, inquit Evangelista, dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum: qui quod eodem spiritu inspirante hauserunt, scribendo ad nostram notitiam manaverunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).