Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hincmarus Rhemensis806-882
De una et non trina deitate
Deit 2.1.10
Choose a text More by Hincmarus Rhemensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9237 Deunetn
2.1
SCHEDULA GOTHESCALCI, Quod trina Deitate dici possit.
2.1
« Quisquis est ille qui dicit quod nequaquam Deitas trina dici catholice possit, sed solummodo Deitas una sit, debet interrogari subtiliter, quomodo dicat unam, vel qualiter, utrum scilicet naturaliter, an personaliter. Si respondet et dicit unam Deitatem esse credendam et confitendam personaliter, nisi suum concitus corrigat sensum, revera cum Sabellio audire meretur anathema sic praesentialiter, ut mereatur illud etiam pati jure perpetualiter. Hinc enim haeretici Sabelliani dicti nuncupatique sunt etiam Patripassiani, quia noluerunt nec omnino potuerunt negare Deum Patrem passum, dum Deum personaliter somniaverunt unum, non sicut Ecclesia sancta catholica et apostolica credit et confitetur, Deum naturaliter unum, et personaliter trinum. At si metuens anathemate rite parcelli, et illud cum Patripassianis pati, dixerit Deitatem esse naturaliter unam, credere consequenter debet et confiteri, si tamen vult veniam mereri, prorsus esse personaliter trinam, sicut scilicet Deum, naturaliter unum, constat esse procul dubio personaliter trinum. Ac per hoc, sicut non potest in hymnis, et in sanctorum Patrum libris, ubi dicitur trinus et unus Deus, immutari et dici sanctus et unus Deus; ita nimirum sine mortis exitio immutari non potest, ubi dicitur trina et una Deitatis, ut ibi dicatur sancta et una Deitas, quia revera cum hoc nec ibi possit ullatenus fieri, ubi non est addita et una, sed solummodo dicitur Deitas trina; multo minus ibi potest fieri, ubi Deitas trina dicitur et una: quia scilicet simplicibus mox diceretur, sicut et dicitur: Ecce nunc jam patet quia non poterat nec potest revera dici Deitas trina, sed tantum Deitas una. Sed profecto jam tempus est, ut qui credunt atque dicunt quod non possit auctoritative neque vere dici Deitas trina, cernant et legant in libro de sancta Synodo, qui scriptus est in Graeco, scilicet Constantinopoli, sub Juniore Constantino, a centum et quinquaginta Patribus jure damnatos et anathematizatos Arianos colentes τριθεοτείας, id est tres deitates: et tamen in ipso consequenter continetur volumine, in edicto scilicet Constantini, conglorificandam trinam Deitatem, nec addi tamen illic opus fuit unam, quia scilicet, dum sub numero singulari dicitur Deitas trina, licet non sit dicta, subintelligitur tamen simul et una. Sic enim dilecta est a Prospero trina majestas, a Prudentio trina pietas, ab Aratore bis trina potestas; sic et a Graecis τρισάγιον, a Latinis autem satis proprie, regulariter atque catholice dicitur trina sanctitas. Ac per hoc sicut ab eis catholicissime dicitur τριθεοτεία, sic et a nobis catholicissime trina Deitas. Cum tamen et illi, et Latini consensu 416 pari, damnaverint et damnent, anathematizaverint et anathematizent Arianos, qui colunt tres majestates, tres pietates, tres potestates, tres deos, atque tres deitates. Necnon etiam similiter, si non multo amplius, constat et claret rite damnatos atque damnandos Sabellianos, eosdemque Patripassianos, qui colunt secundum Judaicam paupertatem singulariter solitariam et personaliter unam majestatem, pietatem, potestatem, sanctitatem, deitatem. Namque dum solus Pater sic est Deus, ut non sit ex Deo, sed genuerit Deum; et solus Filius sic est Deus, ut genitus sit a Deo; et solus Spiritus sanctus sic est Deus, ut procedat ex ingenito simul et ex genito Deo: patet prorsus, quod naturaliter unus et personaliter trinus est Deus. Item dum Deus Pater Deitas est ingenita, innascibilis et innata: et Deus Filius Deitas genita, nascibilis et nata: et Deus Spiritus sanctus Deitas est nec ingenita, innascibilis et innata, neque genita, nascibilis et nata, sed procedens a Deitate ingenita, innascibili, et innata, et a Deitate genita, nascibili et nata; claret, omnino quod ἁγία τριὰς, id est sancta Trinitas, sicut una essentialiter atque naturaliter, sic procul dubio est personaliter trina Deitas: sicuti scilicet majestas, pietas et potestas, ob id prorsus est una simul et trina, quia revera unaquaeque persona per se est potestas prima, sicut evidenter de Deo Dei Filio dicitur in Michaea propheta: Et tu, turris gregis nebulosa filia Hierusalem, ad te veniet, et usque ad te veniet potestas prima. Ergo quia non est Pater major Filio, neque Filius major Spiritu sancto, sed omnino totae tres personae, sibi sunt invicem coaequales et coaeternae, propterea profecto Deus trinitas potestas est prima, ac per hoc non secundum Arianos, quod absit, tres potestates, nec secundum Sabellianos, quod absit, potestas personaliter est una, sed secundum catholicos potestas est una naturaliter, et personaliter trina. Restat igitur et superest, ut illi qui sunt grammatici, si nolunt esse simul et haeretici, non praesumant fateri in Ecclesia veracis Dei, veri Dei, quod τριθεοτεία, id est trina Deitas, ulla ratione pluralis existat numeri, cum sit ut claret utique singularis, velut noverunt universi, qui vel mediocriter artis grammaticae sunt periti. Sicut enim Deus Trinitas numeri singularis est juxta illud: Benedicta sit sancta Trinitas, sic etiam numeri singularis est τριθεοτεία trina Deitas; cum tamen constet econtra numeri pluralis Arianorum esse τριθεοτείας, id est tres deitates, a catholicis jure damnatas. Igitur jure sub numero singulari trinae et uni Deitati suppliciter, velut expedit, competit, congruit, dicimus: Te trina Deitas, unaque poscimus, Ut culpas abluas, noxia subtrahas, Des pacem famulis, nos quoque gloriam Per cuncta sibi saecula. Amen. Non enim dicimus, sicut Ariani, vos, tres deitatates, poscimus ut culpas abluatis, noxia subtrahatis, detis pacem nobis, nos quoque gloriam vobis. O Deitas vigila, quae trina vocaris et una, crederis, assereris, cognosceris, atque probaris, auxiliare tuis, ut egenis ad omnia servis. Istud attendat, appendat, et mente perpendat, cui semper adoranda, colenda, tremenda, trina 417 et una Deitas dat, quod hic inserendum pietas illius inspirat et donat. Quod videlicet, sicut unamquamque ex Trinitate personam quisquis est catholicus credit et confitetur integrum, plenum, perfectum penitus Deum: sic unicuique personae suam propriam deitatem, integram, plenam, perfectam, penitus inesse credat, confiteatur et asserat, atque pro viribus collatis et conferendis deinceps divinitus contradicentes quoscunque convincat. In hoc enim liquet luce clarius, quin patet sole splendidius, quod inest unicuique personae sua propria deitas atque divinitas. Quia revera nequaquam assumpsit humanitatem, quod absit, ullo modo tota Trinitas, sed sola tantummodo Filii deitas. Haec est semper invicta victrix de trina et una Deitate catholicae fidei veritas. Itaque sicut est ante saecula, sic per saecula, et in saecula, benedicta sit trina et una Deitas, majestas, potestas, pietas, veritas, charitas, et sic semper omnimoda ipsi soli laus, gloria, claritas, Amen. Da, Deus, vere ac vive, naturaliter une, personaliter trine, tuis evidenter electis credere, intelligere, confiteri et asserere, quod quemadmodum tu, Deus, qui interpretaris timor, et tu Deus charitas, qui interpretaris amor, cum vocaris personaliter trinus timor, et trinus amor, non( quod absit) tres naturaliter timores et amores, verum naturaliter unus et timor et amor: sic nihilominus cum vocaris τριθεοτεία trina deitas, et trina charitas, non, quod absit, tres naturaliter deitates, et charitates, sed naturaliter una es Deitas, et una tantummodo charitas. Quod profecto per praedicatorem veritatis, et doctorem gentium in fide et veritate, qui dixit verissime, Non ergo possumus aliquid contra veritatem, sed pro veritate, patenter possumus probare. Siquidem quando baptizamur, id est tinguimur, ter procul dubio mergimur, et tamen propterea trina ipsa mersio, et trinum baptisma, id est trina tinctio, non, quod, absit tres mersiones, et tres tinctiones, aut tria baptismata, sed una est generaliter mersio, et una tinctio, id est unum baptisma, dicente Apostolo: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Pari etiam modo, cum dicitur trina vel terna fides, ut est illud Sedulii fidelis poetae tui: Iste fidem ternam, ast hic non amplectitur unam: non tres, quod absit, fides, sed una est fides, dicente Apostolo, una fides. Itaque qui nolunt cum Sabellianis haereticis in aeternum habere societatem, credant, confiteantur, colant, canant cum catholicis catholici τριθεοτείαν, trinam deitatem, τρισάγιον, trinam sanctitatem, trinam vitam, sapientiam, gloriam, trinum timorem, trinum amorem, trinam charitatem, trinam lucem, salutem, virtutem, pacem, claritatem, trinam majestatem, potestatem, pietatem. Quippe cum debeamus etiam ternam seu trinam amplecti fidem, quam negant perversi Sabelliani per suam perfidam impietatem. Cuncta sic esse ceu dixi, in duobus probari potest patenter nominibus tantummodo singularis numeri, hoc est in luce pariter et pace. Lux enim et pax ingenita, et lux et pax genita, quin et lux atque pax procedens, non tres pluraliter luces aut paces dici sinuntur ab arte grammatica, neque tres naturaliter, ut latrat haeresis Ariana, neque personaliter una, sicut somniat haeresis Sabelliana: sed procul dubio lux et pax est naturaliter una; et personaliter trina, sicut amplectens trinam et unam fidem, 418 ac per hoc credens, confitens, colens, canens trinam et unam lucem et pacem, majestatem, potestatem, pietatem, trinam et unam deitatem. Sed trinum et unum Deum credit et confitetur Ecclesia magna, sancta, catholica, cui gratis data est, datur, et dabitur Dei gratia, et ob id prorsus ab ea vicissim suppliciter data est, datur et dabitur, ipsi trinae et uni deitati, tam per saecula, quam simul et in saecula, jure laus, honor, gloria. Amen. Juxta illam sententiam, dant mihi sapientiam, dabo gloriam. Amen. Virtutibus plenus invitus ad regimen veniat, virtutitibus vacuus nec coactus accedat.»
2.2
ΧΡ. Hactenus haereseos, abhinc suae inchoationis verba sunt Gothescalci. Quod haereseos mortiferum virus idololatriae scilicet matris, qua plures dii, imo daemonia in simulacris coluntur, diabolus scindens se a charitatis unitate, verba Dei dicentis: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, male, ut solet, interpretans adinvenit, et sua invidia, qua mors in orbem terrarum intravit, in succo pomi ligni vetiti primis hominibus propinavit, dicens: Eritis sicut dii, cum Deus qui est sancta Trinitas, ut Athanasius in libro de propriis Personis, et de unito nomine Deitatis, et Hilarius atque Ambrosius in libris de Fide, et Augustinus in libris de Trinitate ostendunt, in creatione primi hominis dixerit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Singulari quippe numero dicens ad imaginem et similitudinem, ostendit non trinam sed unam esse naturam, hoc est deitatem, ad cujus imaginem homo fieret: ad imaginem videlicet suam sancta Trinitas unus Deus fecit illum, sicut sacra Scriptura manifeste demonstrat; et dicens pluraliter, Faciamus et nostram, ostendit Deum, ad cujus imaginem homo fiebat, non unam esse personam, sed tres esse personas. Sic et de eo quod Dominus in Evangelio dixerat: Ego et Pater unum sumus, idem diabolus in vasis sibi condignis loquens, unionem in trinitate personarum per Sabellium docuit, cui in dicto sumus mentis oculos clausit, et per Arium unius deitatis substantiam divisit, cui veluti et primis hominibus mentiens oculos ad scientiam mali aperuit, et ad boni ac veri scientiam clausit, in eo quod dictum est unum, ne fiat discretio potestatis. Cujus inspiratione Gothescalcus Arium sensu sequens, quem verbotenus detestatur, post cognitam immanis sceleris vindictam in eodem Ario justissime satis apertam, trinam deitatem dogmatizare non timet. Contra quos Arium videlicet, et Arii imo ipsius diaboli filium Gothescalcum, beatus Ambrosius, sancto Spiritu inspirante, in libro de Spiritu sancto exponens Apostolum: Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio Spiritus sancti cum omnibus vobis:« Advertimus igitur, inquit, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus in uno eodemque templo per naturae ejusdem maneant unitatem. Ergo divinae est potestatis qui habitat in templo. Sicut enim Patris et Filii, ita et Spiritus sancti sumus templum, non multa templa, sed unum templum, qui unius templum 419 est potestatis. Ubi enim una deitas intelligitur, unus Deus dicitur: quia unus Deus, una divinitas, et unitas intelligitur potestatis: et tres deos non asserimus, sed negamus, quia pluralitatem non unitas facit, sed divisio potestatis. Quomodo enim pluralitatem recipit unitas divinitatis, cum pluralitas numeri sit, numerum autem non recipiat divina natura.» Hinc manifestum est, quia sicut unitas numerum non habet, ita trina vel trinitas numerum habet. Ergo quod dicitur trinum, vel trina, quae habent numerum, in sancta et inseparabili trinitate deitatis non recipit unitas, sed personarum proprietas. Prosecutus quoque perversus interpres diabolus, loquens primis hominibus addidit scientes bonum et malum, quatenus sicut ipse ex provectu avaritiae supra modum altitudinem appetens, quando dixit Similis ero Altissimo cecidit, ita et homo immoderato sublimitatis ambitu caderet, sicut et fecit. Nam cum indebite appetivit divinitatem, perdidit juste immortalitatem.« Hujus viae mediator, ut Augustinus dicit, homini diabolus, ut diximus persuasor peccati et praecipitator in morte exstitit. Quam mortem, ut scriptum est, Deus non fecit, quia causa mortis ipse non fuit: sed per ejus retributionem justissimam, mors de qua scriptum est: Mors et vita a Domino Deo est, irrogata est peccatori, sicut supplicium judex irrogat reo. Causa tamen supplicii non est injustitia judicis, sed meritum criminis. Hominem autem, miserum et mortalem sua suasione effectum, quem per consensionem seductum tanquam jure integro possidebat, et ipse nulla corruptione carnis et sanguinis septus, per ipsam corporis fragilitatem, nimis egenum et infirmum tanto superbior, quanto velut ditior et fortior, quasi pannoso et aerumnoso in sua etiam propagine dominatus, quia per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransivit, in quo omnes peccaverunt, se in simulacris, videlicet in diversis quasi numinibus, per mundum universum quadam justitia Dei sibi traditum, ad comparationem perditorum, paucis exceptis electis, usque ad adventum Domini coli fecit. In cujus adventu videns templa daemonum deseri, et in nomen liberantis mediatoris currere genus humanum, haereticos movit, qui sub vocabulo Christiano doctrinae Christianae resisterent, quasi possent indifferenter sine ulla correptione haberi in civitate Dei, sicut civitas confusionis indifferenter habuit philosophos inter se diversa et adversa sentientes. Qui ergo in Ecclesia Christi morbidum aliquid pravumque sentiunt, si correpti ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter, suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt. Genus hominum callidum non spiritu sapientiae, sed impatientiae, quo solent haereticorum fervere primordia, et pacem perturbare sanctorum.» Quae beati Augustini verba in Gothescalco spiritu diabolico exagitato, potiusque repleto, multoties sumus experti. Sed hoc, ut 420 isdem beatus Augustinus dicit, in usum cedunt proficientium, juxta illud Apostoli: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis. Unde etiam scriptum est: Filius eruditus sapiens erit, imprudente autem ministro utetur. Multa quippe ad fidem catholicam pertinentia, dum haereticorum calida inquietudine exagitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur diligentius et intelliguntur clarius, et instantius praedicantur: et multi qui optime poterant Scripturas dignoscere et pertractare, latebant in populo Dei, nec asserebant solutiones quaestionum difficilium, cum calumniator nullus instaret. Nunquid enim perfecte de Trinitate tractatum est antequam oblatrarent Ariani? Nunquid enim perfecte de poenitentia tractatum est antequam obsisterent Novatiani? Sic non perfecte de baptismate tractatum est, antequam contradicerent foris positi rebaptizatores: nec de ipsa unitate Christi enucleate dictum est, nisi posteaquam separatio illa urgere coepit fratres infirmos. Multos enim sensus sanctarum Scripturarum latent, et paucis intelligentioribus noti sunt, nec asseruntur commodius et acceptabilius, nisi cum respondendi haereticis cura impellit. Tunc enim etiam qui negligunt studia doctrinae, sopore discusso, ad audiendi excitantur diligentiam, ut adversarii repellantur. Denique quam multi Scripturarum sacrarum sensus de Christo Deo asserti sunt contra Photinum? quam multi de homine Christo contra Manichaeum? quam multi de Trinitate contra Sabellium? quam multi de unitate Trinitatis adversus Arianos, Eunomianos, Macedonianos? quam multi de catholica Ecclesia toto orbe diffusa, et de malorum commistione usque in finem saeculi, quod bonis in sacramentorum ejus societate non obsint, adversus Donatistas, aliosque si qui sunt qui simili errore a veritate dissentiunt? Didicimus enim singulas quasque haereses intulisse Ecclesiae proprias quaestiones, contra quas diligentius non defenderetur Scriptura divina, si nulla talis necessitas cogeret. Quid autem coegit loca Scripturarum, quibus praedestinatio commendata est, copiosius et enucleatius nostro labore defendi, nisi quod Pelagiani dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari? Haec ergo ut ingrata Deo sententia destruatur, gratuitis Dei beneficiis quibus liberamur inimica, et initium fidei, et in ea usque in finem perseverantiam, secundum Scripturas, unde multa jam diximus, dona Dei esse defendimus. In qua fide multi contra praedictos et contra caeteros haereticos, quos enumerare vel commemorare nimis est et praesenti operi non necessarium, quorum tamen sensuum probati assertores aut prorsus laterent, aut non ita eminerent, ut eos eminere fecerunt superborum contradictiones, qui noverant haec tractare atque dissolvere ne perirent infirmi, sollicitati quaestionibus impiorum sermonibus et disputationibus suis obscura legis in publicum deduxerunt. Unde Apostolus, quod etiam praemisimus, Oportet, inquit, et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos, qui 421 corripiendi sunt a praepositis suis correptionibus de charitate venientibus, sed et quique subditi fratres, pro culparum diversitate, diversis vel minoribus vel amplioribus: quia et ipsa quae damnatio nominatur, quam facit episcopale judicium, qua poena in Ecclesia nulla major est, potest, si Deus voluerit, in correptionem saluberrimam cedere atque proficere. Neque enim scimus quid contingat sequenti die, aut ante finem vitae hujus de aliquo desperandum est, aut contradici Deo potest, ne recipiat, et det poenitentiam, et accepto sacrificio spiritus contribulati ac cordis contriti, a reatu quamvis justae damnationis absolvat, damnatumque ipse non damnet. Pastoralis tamen necessitas habet, ne per plures serpant dira contagia, separare ab ovibus sanis morbidam, ab illo cui nihil est impossibile ipsa forsitan separatione sanandam. Nescientes enim quis pertineat ad praedestinatorum numerum, qui non pertineat, sic affici debemus charitatis affectu, ut omnes velimus salvos fieri. Hoc quippe fit, cum singulos quosque ut occurrerint, cum quibus id agere valeamus, ad hoc conamur inflectere, ut justificati ex fide pacem habeant ad Deum, quam praedicabat Apostolus etiam cum dicebat: Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos, obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Quisquis autem a catholica Ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere, quod a Christi unitate disjunctus est, non habebit vitam, sed ira Dei manet super eum: et quisquis in hac Ecclesia bene vixerit, nihil ei praejudicant aliena peccata, quia unusquisque in ea proprium onus portabit, sicut Apostolus dicit, et quicunque in ea corpus Christi manducaverit ac biberit sanguinem indigne, judicium sibi manducat et bibit. Cum enim dicit judicium sibi manducat, satis ostendit quia non alteri judicium manducat, sed sibi: quia communio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensione factorum. Nam si in factis malis non eis quisque consentiat, portat malus causam suam, et persona sua non praejudicat alteri, quem in confessione mali operis socium non habet criminis. Haec in praefatione de sanctorum Patrum verbis et sensibus interim dicta sufficiant: abhinc eorumdem nihilominus, sed et quamplurium aliorum catholicorum assertionibus ad singula pestiferi Gothescalci verba, lethifera respondere singillatim, favente una et inseparabili Deitate, incipiemus.
2.3
Sicut venefici et sortiariae mel ad os vasculi virus celantis ponere solent, sic Gothescalcus in initio suprascriptae suae compilationis haereticorum errores proponit, et verbotenus respuit, ut credibilius se catholicum mentiens, simplicibus illudere et se commendabilem reddere possit, et haereticus loquens contra haereticos, lupus ovis pelle palliare se volens dicit:
2.1.1
÷« At si metuens anathemate rite percelli, et illud cum Patripassianis pati, dixerit deitatem esse naturaliter unam, hoc consequenter debet et confiteri, 422 si tamen vult veniam mereri, prorsus esse deitatem personaliter trinam, sicuti scilicet Deum naturaliter unum constat esse, procul dubio personaliter trinum.» Et post aliquanta:« Sicut unamquamque ex Trinitate personam quisquis est catholicus credit et confitetur integrum, plenum, perfectum penitus Deum, sic unicuique personae suam propriam deitatem integram, plenam, perfectam penitus inesse credat et confiteatur et asserat.»
2.1.3
XL Haec est summa totius suae blasphemiae, quam hinc prolixo sermone confecit, in quo ut piscis, vel avis, aut quodlibet animal, per inquietudinem se volvens, amplius pessimis blasphemiarum maculis et nodis strictioribus irretiendo semet innexuit, volens proprii sensus assertionibus, sine Scripturae testimoniis, sineque catholicorum sententiis, allegare quia sicut Deus naturaliter unus et personaliter dicitur trinus, ita deitas naturaliter una et personaliter- trina dici debeat. Sed quod dicit Deum personaliter trinum et naturaliter unum, verum dicit: quod autem dicit confiteri debere deitatem sic personaliter trinam, sicut naturaliter unam, profecto mentitur. Quia deitas ipsa est natura pluralitate carens et numero, qua natura vel deitate, sancta et inseparabilis Trinitas, sicut scriptum est, Audi: Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est, Pater scilicet, et Filius, et Spiritus sanctus, personaliter trinus, unus est naturaliter Deus. Unde Filius Dei dicit: Ego et Pater unum sumus. Non dicit, unus sumus, sed unum sumus, quod naturae vel deitatis unitatem demonstrat. Unde etiam dicit, Ego in Patre et Pater in me est; et, Pater in me manens ipse facit opera; et: Qui videt me videt, videt et Patrem: et de Spiritu sancto, Cum, inquit, venerit paraclitus quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; et: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecunque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis: ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecunque habet Pater mea sunt: propterea dixi quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. De his dixit quae ad ipsam Patris divinitatem pertinent, in quibus illi aequalis est omnia quae habet Pater habendo. Neque enim Spiritus sanctus de creatura quae Patri est subjecta et Filio erat accepturus, quod ait de meo accipiet, sed utique de Patre, de quo procedit Spiritus, de quo natus est Filius. Natura igitur, id est deitas Patris, natura est Filii, natura est Spiritus sancti, qui de Patre et Filio aequaliter procedit, et ineffabilis quaedam Patris Filiique communio est. Qui totus de Patre procedit, et totus de Filio, totus in Patre manet, et totus in Filio, qui sic manet ut procedat, sic procedit ut maneat. Unde naturaliter hanc habet cum Patre et Filio unitatis plenitudinem, et plenitudinis unitatem, ut totum Patrem habeat totumque Filium, ipseque totus habeatur a Patre, totus habeatur a Filio, qui etiam a Patre et Filio aequaliter datur, imo et a seipso datur, sicut Filius de eo dicit, Spiritus ubi vult spirat. Itaque sicut Pater 423 et Filius plenus et perfectus est Deus, imo unus est cum Patre et Filio Deus, atque una substantia, una deitas, una divinitas, una essentia, una natura, quae, ut Athanasius et Ambrosius concorditer dicunt, non potest dividi in personis, juxta vocis Dominicae veritatem dicentis: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. In nomine, inquit, non in nominibus, ut et unum Deum per indistinctum divinae essentiae nomen ostenderet, et personarum discretionem suis demonstratam proprietatibus edoceret. Et sanctus Athanasius in libro octavo de Fidei unitate: Qui tres, inquit, virtutes inducit, tres deos confitetur. Nos autem credimus tres personas, unam deitatem. Si tres deos inducimus, similes sumus gentibus: sed confitemur Patrem in Filio, et Filium in Patre, cum Spiritu sancto. Non separatur unitas, non dividitur Deitas.» Et sic idem ipse doctor catholicus, qui jam diaconus sacro Nicaeno concilio cum archiepiscopo suo Alexandro interfuit, per octo libros hinc a se contra Arianos confectos, non solum per singulas paginas, verum et per singulos, ut ita dicamus, versus ac periodos, scripsit et definivit. Non ergo trina natura, vel trina deitas, sed una natura, et una deitas est Patris et Filii et Spiritus sancti, et haec Trinitas unus est Deus solus, bonus, magnus, aeternus, omnipotens. Ipse sibi unitas, deitas, magnitudo, bonitas, omnipotentia, et quidquid ad se substantialiter dicitur. Et non ita in relativis vocabulis intelligendum est vel dicendum: quia dici non potest Pater sibi pater, vel Filius sibi filius, vel Spiritus sanctus, sibi Spiritus sanctus, sed haec relativa vocabula ad aliam procul dubio personam referri debent. Dicente itaque Domino: Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris, verbis ipsius Domini, et catholicorum sententiis, separata proculque displosa est, et adhuc, vel si non potest longius, ipso tamen annuente qui aperit os mutum, et linguas infantium facit disertas, et dicit Aperi os tuum, et ego adimplebo illud, vel latius displodetur falsitas Gothescalci, quam inordinate permiscuit veritati, tanquam leprosus in uno corpore diversos habens permistos colores. Ut enim tradunt magistri Ecclesiae, leprosi haereticos non absurde significant, scientiam verae fidei non habentes, et varias erroris doctrinas proferentes. Non enim vel abscondunt imperitiam suam, sed pro summa peritia proferunt in lucem, et jactantiam sermonis ostentant. Nulla prorsus falsa doctrina est, quae non aliqua vera intermisceat. Vera ergo falsis: inordinate permista, in una disputatione vel narratione hominis, tanquam in unius corporis colore, apparentia significant lepram, tanquam veris falsisque colorum locis, humana corpora variantem atque maculantem. Hi autem tam vitandi sunt Ecclesiae, ut si fieri potest longius remoti magno clamore Christum interpellent, sicut de leprosis legitur, quia steterunt a longe et levaverunt vocem. Sed et necesse est Ecclesiae praepositis, et cunctis 424 fidelibus, ut non modo fortiter hostibus Christi apertis resistant, verum et prudenter lupos rapaces se ovinis pellibus contegentes attendant et vitent, ne eos fallere possint, sicut hic Gothescalcus, qui non solum religioso habitu monachi, sed et falsi nominis scientia aliquandiu se contegens plures decepit, donec quod corde confoverat erupit aperte in regulum. Cujus pellem ovinam, quia se inde non bene contexit, doctores catholici detrahentes, nudum lupum, apertumque hostem ovilis Dominici, quod est Ecclesia, eum esse demonstrant. Hoc modo Athanasius in libro primo de Trinitate:« Haec est, inquit, materia formulae in collisione haereticorum, et haec tituli victoria in absolutione catholicorum, quam significat principale mandatum Dei: Euntes baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Audi in hoc admirabile et regale decretum, in quo omne sacramentum in deitate Trinitatis uniter continetur. Qui dixit in nomine, evidenter unam deitatem in Trinitate consistere declaravit: et quod prosecutus est, Patris, et Filii, et Spiritus sancti, per singula nomina, singulas personas inesse distinxit.» Et Hilarius in libro de Synodis:« Caret igitur, fratres, similitudo naturae contumeliae suspicione: nec potest videri Filius idcirco in proprietate paternae naturae non esse, quia similis est, cum similitudo nulla sit nisi ex aequalitate naturae. Aequalitas autem naturae non potest esse nisi una sit, una vero non personae unitate, sed generis. Haec fides pia est, haec conscientia religiosa, hic salutaris sermo est, unam substantiam Patris et Filii idcirco non negare, quia similis est, similem vero ob id praedicare, quia unum sunt.» Hoc et de Spiritu sancto sentiendum esse, idem in fine duodecimi libri de Fide demonstrat orans:« Dona mihi, inquiens, hanc conscientiae meae vocem, ut quod in regenerationis meae symbolo baptizatus in Patre et Filio et Spiritu sancto professus sum, semper obtineam, Patrem scilicet te nostrum, Filium tuum una tecum adorem, Spiritum sanctum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promereat.» Et in hymno evangelico pulcherrime a se composito dicit« Spiritum Dei perfectum Trinitatis vinculum.» Et Gregorius Nazianzenus, cujus verba beatus Augustinus in libro de Bono perseverantiae ad testimonium devocat, dicit:« Unius deitatis, quaeso vos, confitemini Trinitatem: si vero aliter vultis, dicite unius esse naturae.» Et sanctus Ambrosius in hymno catholico dicit: Tu Trinitatis unitas, Orbem potenter qui regis Quod beatus Augustinus, quasi ejus sensum exponens, in primo libro de Trinitate explicat:« Divinitatem, inquit, vel ut certius expresserim deitatem, quae non est creatura, sed est unitas Trinitatis incorporea et incommutabilis, et sibimet consubstantialis, et coaeterna natura.» Et item sanctus Ambrosius in primo libro de Fide:« Unum, inquit, Deum, non duos aut tres deos dicimus, ut impia Arianorum haeresis dum 425 criminatur incurrit. Tres enim deos dicit qui divinitatem separat Trinitatis, cum Dominus dicendo: Ite, baptizate in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti., unius esse Trinitatem potestatis ostenderit. Nos Patrem et Filium et Spiritum sanctum confitemur, ita ut in Trinitate perfecta et plenitudo sit divinitatis, et unitas potestatis. Omne regnum in se divisum facile destruetur, Dominus hoc dicit. Non ergo divisum est regnum Trinitatis. Si autem divisum non est, unum est: quod enim unum non est, divisum est. Tale ergo regnum esse cupiunt Trinitatis, quod divisione sui facile destruatur, imo quia non potest destrui, constat non esse divisum. Non enim dividitur Trinitas, nec scinditur, et ideo nec corruptelae subditur, nec aetati.» Et item:« Diversitas plures facit, unitas potestatis excludit numeri quantitatem, quia unitas numerus non est, sed haec omnium ipsa principium est.» Et Augustinus in libro VIII de Trinitate:« Tres, inquit, personas ejusdem essentiae, vel tres personas unam essentiam dicimus.» Et item in libro V:« Quidquid ad se ipsum dicitur Deus, et de singulis personis similiter dicitur, id est de Patre et Filio et Spiritu sancto, et simul de ipsa Trinitate, non pluraliter, sed singulariter dicitur. Quoniam quippe non aliud est Deo esse, aliud magnum esse, sed hoc idem illi est esse quod magnum esse, propterea sicut non dicimus tres essentias, sic non dicimus tres magnitudines, sed unam magnitudinem et unam essentiam. Essentiam dico, quae Graece οὐσία dicitur, quem usitatius substantiam vocamus.» Tres autem personas confitemur. Et sanctus Hieronymus scribens ad Damascum papam:« Sufficiat, inquit, nobis dicere unam substantiam, tres personas subsistentes, perfectas, aequales, coaeternas. Taceantur tres hypostases si placet, et una teneatur.» Et item:« Si quis autem hypostasim usiam intelligens non tribus personis unam hypostasim dicit, alienus a Christo est.» Sciendum quoque est quoniam essentia, quam Graeci usiam dicunt, et hypostasis, quae substantia interpretatur, et natura et divinitas et deitas apud Latinos unum idemque est in sancta et inseparabili Trinitate, sicut catholici doctores ostendunt. Ait enim Theophilus Alexandrinus episcopus in epistola paschali:« Cum his qui Trinitatis unam confitentur divinitatem in coelis praemia recipiamus.» Et item in alia epistola paschali:« Pietas in Deum toto cordis timore servetur, exsecrantesque deorum numerum, Patris et Filii et Spiritus sancti unam confiteamur indiscretamque substantiam, in qua et baptizati vitam aeternam suscepimus, et si Dei tribuerit clementia, cum angelis merebimur Dominicum pascha celebrare.» Et item in tertia paschali epistola:« Possessiones castitatis et sanctimoniam requiramus, adorantes Patris et Filii et Spiritus sancti divinitatem.» Et sanctus Coelestinus papa in epistola ad orientales episcopos:« Optaremus, inquit, quidem, sicut est una deitatis essentia, ita inter omnes qui ubique sunt homines unam rectae fidei veritatem teneri.» Et magnus Leo papa, ac 426 sancta synodus, quae in urbe Roma convenit, in epistola ad Theodosium Augustum:« Obsecramus, inquiunt, coram unius deitatis inseparabili Trinitate, quae tali facto laeditur.» Et ad Palaestinos:« Natura unigeniti natura est Patris, natura Spiritus sancti, simulque impassibilis, simul est incommutabilis, sempiternae Trinitatis indivisa unitas, et consubstantialis aequalitas.» Et ad Leonem Ravennensem episcopum:« Apostolica reclamante doctrina, quae nobis unam praedicat in Trinitate deitatem, unam in fide confessionem, unum in baptismate sacramentum.» Et gloriosus papa Gregorius in octava decima Evangelii homilia:« Tunc quippe Abraham diem Domini vidit, cum in figura summae Trinitatis tres angelos hospitio recepit: quibus profecto susceptis, sic tribus quasi uni locutus est, quia et si in personis numerus Trinitatis est, in natura unitas divinitatis.» Et in vigesima quarta:« Ille in hoc spiritu operationem percipit, qui fidem Trinitatis agnoscit, ut et Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unius virtutis credat, unius substantiae esse fateatur.» Et post aliquanta:« Vera nostra requies tunc est, cum ipsam jam claritatem Trinitatis agnoscimus, quam in unitate divinitatis esse certum tenemus.» Et in homilia decima sexta Ezechielis:« Ipsa, inquit, fides atque ipsum meritum tenuit corda praecedentium, quae replevit corda sequentium sub Testamento Novo positorum, sicut et per Paulum dicitur: Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi propter quod locutus sum, et nos credimus propter quod et loquimur. Spiritales quippe illi Patres omnipotentem Deum Trinitatem ita esse crediderunt, sicut eamdem Trinitatem novi Patres aperte locuti sunt. Isaias namque audivit angelica agmina in coelo clamantia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth. Ut enim personarum trinitas monstraretur, tertio sanctus dicitur: sed ut una esse substantia Trinitatis appareat, non Domini sabaoth, sed Dominus sabaoth esse perhibetur. Quod David quoque similiter sentiens ait: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. Qui cum tertio dixisset Deum, ut unum hunc esse ostenderet, subdidit, et metuant eum omnes fines terrae. Paulus quoque loquitur dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ex ipso, videlicet ex Patre, per ipsum, per Filium, in ipso autem, in Spiritu sancto. Quem ergo ipsum cum tertio dixisset, adjunxit ipsi gloria in saecula saeculorum. Amen. Qui enim non dicit ipsis, sed ipsi, dicendo ter ipsum distinxit personas, et subjungendo ipsi gloria non divisit substantiam.» Et sanctus Prosper in libro Epigrammatum dicit: Omnipotens Genitor Natusque et Spiritus almus, Una in personis par tribus est deitas. Et item: Una trium deitas una est essentia
2.1.4
Et venerabilis presbyter Beda in homilia dicit:« Noverant tunc 427 apostoli Christum esse in Patre per unitatem individuae Trinitatis.» Et post aliquanta:« Non autem dubitandum quia quibus gloria Filii revelabitur, eisdem quoque Patris et Filii et Spiritus sancti liceat adesse conspectui, quia quorum una est divinitas, una utique et inseparabilis visio est.» Et aliquanto superius:« Post dies decem assumptionis suae, hoc est hodierna die, Spiritus illos de coelo chrismate donavit. Ubi ipsum Christum ad eos venisse nullus ambigit, qui inseparabilem sanctae Trinitatis naturam, virtutem, et operationem esse cognovit.» Et in homilia trigesima secunda. Quod adjunxit, quia vos me amatis, eadem ratione sentiendum est, quia quicunque filium recte amat, hunc cum Patre et amborum Spiritu amat,« quia quorum inseparabilis est natura divinitatis, horum una eademque sunt dona virtutis.» His orthodoxorum testimoniis, qui suas sententias evangelica veritate, et apostolica auctoritate, et legis ac prophetarum oraculis confirmaverunt, sicut in memoratis eorum libris qui volet sine difficultate praevalet invenire, manifestissime declaratur, quia deitas quae Trinitatis est unitas, trina personaliter intelligi, credi, et dici non debet, ut blasphemat Gothescalcus; quia si deitas personaliter est trina, sicut tres sunt in sancta Trinitate personae, divisa, quod absit, erit deitas in tribus illis personis, et jam non erit individua Trinitas, quae propter unam eamdemque divisibilem deitatem, id est substantiam et naturam, inseparabilis etiam in personis sensu est intelligenda, sicut Augustinus et caeteri orthodoxi doctores dicunt. Unde constantissime catholica fides praedicat deitatis unitatem in Trinitate personarum, et Trinitatem personarum in unitate deitatis venerari debere. Quoniam sicut singillatim unamquamque personam Deum et Dominum plenum ac perfectum, et quidquid substantialiter dici de Deo potest, propter unam eamdemque deitatem, quae tota in singulis est personis, confiteri Christiana veritate compellimur, ita tres deos vel dominos dicere, propter unam eamdemque deitatem, sanctae videlicet Trinitatis unitatem, quae tota et indivisa atque inseparabilis simul est in tribus sanctae Trinitatis personis, catholica religione prohibemur. Plura siquidem et horum et aliorum catholicorum doctorum hinc testimonia hic possemus congerere, nisi haec tantum ad demonstrandam veritatem credidissemus sufficere. Nam et Leo sanctae catholicae et apostolicae sedis pontifex istorum duntaxat, qui eum tempore et si non loco praecesserunt vel merito, pauca numero, sed magna auctoritatis et rectae fidei genio, testimonia Leoni Augusto ad confirmandam fidem catholicam credidit mittenda sufficere. Quapropter Gothescalci sententia dicentis, et vel quid dicat non intelligentis, vel scienter errantis, seque suis verbis apertissime impugnantis, sic naturaliter unam et personaliter trinam esse deitatem, sicut naturaliter unus est Deus et personaliter trinus, tantorum et talium testium auctoritate 428 falsissima esse revincitur, et jam secundum sacros canones Africanos ipse ad alia falsiloquia proferenda, vel quaecunque sententia sua falsa ad audiendum non debet admitti, praesertim cum scriptum sit: In ore duorum vel trium testium omne verbum consistere debere. Et sacri Nicaeni canones, neophytum episcopum, si circa hujusmodi personam aliquod delictum animae reperiatur, a duobus vel tribus testibus juxta Apostolum redargutum a clero praecipiunt abstinere. Multo magis autem os haeretici, quem post primam et secundam correptionem vitari jubet Apostolus, debet modis omnibus oppilari. Hoc namque sacrum Nicaenum concilium, non adinventione humana, sed inspiratione et auctoritate divina constituit. Hoc omnia sancta concilia post illud habita, scilicet Antiochenum, Sardicense, Ephesinum primum, Chalcedonense, et universa provinciae Atricae concilia confirmaverunt. Hoc omnium catholicorum sacrae Novi ac Veteris Testamenti Scripturae tractatorum, ex eisdem Scripturis protestantur eloquia, ut quicunque vult salvus esse, tres sanctae Trinitatis personas Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, ὁμοούσιον, id est ejusdem essentiae, substantiae, deitatis, divinitatis, naturae, vel unam essentiam, substantiam, deitatem, divinitatem, naturam inseparabilem atque indivisibilem credat et confiteatur, ita ut singillatim unamquamque personam verum, plenum, perfectumque Deum, et totas tres simul personas unum, verum, plenum, perfectumque Deum credat et confiteatur, quia Patris et Filii et Spiritus sancti una est deitas, quae Trinitatis est unitas: et hac unitate, id est deitate, quae trina esse non potest, quoniam pluralitate et numero qui in personis est caret, unus Deus, sancta Trinitas inseparabilis etiam in personis distinctis sensu est intelligenda. In hac fide secundum traditionem Domini omnes fideliter baptizantes baptizant, et homines fideles baptizantur, et fiunt Christiani per universum mundum.
2.1.5
Sola pseudosynodus Ariminensis hanc Trinitatis consubstantialitatem Arii secuta dementiam fraude abjecit, et ob id ex tunc et nunc, et usque in aeternum, sententiam damnationis promeruit. Ergo quia, ut sanctus Coelestinus dicit, non est agentium causa solorum, universa Ecclesia quacunque novitate pulsatur, oportet ut et adversum eos, qui hanc vetustissimam et perniciosissimam haeresim, multorum fortissimorum bellatorum sudore devictam, et coelesti mucrone peremptam, redivivo furore conantur resuscitare trinam deitatem dogmatizantes, non novo sed sempiternae deitatis, quae est unitas Trinitatis, aeterno judicio proferatur primi capituli sententia sessionis octavae quintae synodi centum et quinquaginta trium episcoporum, sub Justiniano imperatore, et Vigilio papa, Constantinopoli contra Theodorum et omnes haereticos habitae: qui in principio decem et octo capitulorum a se subscriptorum posuerunt decernendo dicentes:« Si quis non confitetur 429 Patris et Filii et Spiritus sancti unam naturam sive substantiam, et unam virtutem et potestatem, Trinitatem consubstantialem, unam deitatem in tribus subsistentiis sive personis adorandam, talis anathema sit. Unus enim Deus est Pater ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia, et unus Spiritus sanctus in quo omnia.» Et in epistola sancti Sophronii Hierosolymitani episcopi ad Sergium Constantinopolitanum episcopum, a sexta synodo receptissima, ita scriptum est:« Trinitatem itaque in unitate credimus, et unitatem in Trinitate glorificamus. Trinitatem quidem pro tribus subsistentiis, unitatem autem propter singularitatem deitatis. Sicut igitur sancta Trinitas numerabilis personalibus est subsistentiis, sic sancta unitas extra omnem est numerum: et haec quidem indivisibilem habet divisionem, et inconfusam gerit conjunctionem. Cum dividitur namque numerabilibus subsistentiis, et numeratur personalibus alternitatibus, identitate essentiae atque naturae conjungitur, et omnimodam partitionem non recipit. Unitas enim singularis et incomputabilis omnem refugit secundum essentiam numerum. Unus enim Deus a nobis enixius creditur, quoniam et deitas una flagranter praedicatur, licet in Trinitate personarum agnoscatur: et unus Dominus a nobis enuntiatur, quoniam et dominatio una firmiter agnoscitur, licet in tribus subsistentiis demonstretur. Neque secundum quod unus est Deus, et una est deitas, est divisibilis et in tres Deos partibilis, vel in tres deitates producendus: neque secundum quod unus est Dominus, distans est, et in tres dominos expandendus est, ac in tres dominationes dilatandus est. Arianorum haec est impietas, quae in inaequales deos unum concidit Deum, et in dissimiles deitates unam partitur deitatem, et in alterigenas tres dominationes unam distinguit dominationem.» Et item:« Quemadmodum igitur unum Deum didicimus sapere, ita unam deitatem confiteri percepimus: et sicut tres subsistentias exorare didicimus, ita et tres glorificare personas instruimur. Non alium unum Deum praeter tres cognoscentes personas, neque praeter tres personas consubstantiales Trinitatis, quae sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus, alteras praeter unum Deum agnoscimus. Et idcirco unum haec tria in quibus est deitas praedicamus, et tria unum quorum est deitas annuntiamus, sive quod est accuratius ac manifestius dicere, quae Deus est atque cognoscitur. Hoc ipsum quippe et unum est, et tria creditur, et tria praedicatur, et unum veraciter annuntiatur: et neque unum quatenus unum est, tria recipitur, neque tria secundum quod tria sunt, unum advertitur, quod est et mirabile, et omni certe plenum stupore est. Hoc ipsum namque et numerabile est, et refugit numerum. Numerabile quidem tribus suis subsistentiis, refugit autem numerum singularitate deitatis. Unitas quippe ejus essentiae atque naturae numerari penitus non admittit, uti non et differentiam 430 deitatis introducat, et ex hoc essentiae et naturae, et deorum multitudinem unum principium faciat.» Et item:« Deus quidem est Pater, Deus vero est Filius, similiter et Deus est et Spiritus sanctus, eo quod indivise et indiminute eaedem tres personae una impleantur deitate, et in unaquaque earum funditus tota est. Nam deitas divisionem non sustinet, et in tribus ipsis personis plenifice atque perfecte est, non partibiliter sive ex parte easdem implens personas, sed in unaquaque existens: plenissima et una permanens, licet in tribus personis monstretur, et ad deorum multitudinem non excurrens, licet in tribus sit subsistentiis, ut non corporalem quamdam sustineat sectionem, quae certe est impassibilis, et incorporea, et pari nesciens quae creaturae sunt propria.»
2.1.6
De hac epistola sextum sanctum concilium in actione decima tertia dicit:« Pertractavimus, inquiens, et synodica venerabilis memoriae quondam archiepiscopi sanctae Dei Hierosolymorum civitatis, et haec reperientes cum vera fide convenientia, apostolicisque sanctorum atque probabilium Patrum doctrinis paria, utpote quae sunt orthodoxa, recipimus, et ut salubria sanctae catholicae et apostolicae Ecclesiae suscepimus, et nomen ejus inseri in sanctis dypticis sanctarum Ecclesiarum justum esse judicavimus.» Similiter et in epistola Agathonis papae ad juniorem Constantinum imperatorem missa scriptum est:« Ut, inquit, vestrae divinitus institutae pietati quid apostolicae nostrae fidei vigor contineat breviter intimemus, quam percepimus per apostolicam apostolicorumque pontificum traditionem, et sacrarum quinque generalium synodorum, per quas fundamenta catholicae Christi Ecclesiae firmata atque stabilita sunt. Hic igitur status est evangelicae atque apostolicae nostrae fidei regularisque traditio, ut confidentes sanctam et inseparabilem Trinitatem, id est Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unius esse deitatis, unius naturae et substantiae sive essentiae, unius eam praedicemus et naturalis voluntatis, virtutis, operationis, dominationis, majestatis, potestatis et gloriae. Et quidquid de eadem sancta Trinitate essentialiter dicitur, singulari numero tanquam de una natura trium consubstantialem personarum comprehendamus regulari ratione hoc instituti.» Sed et in synodica ipsius Agathonis papae, confirmata in Romana synodo a centum viginti quinque episcopis, et per vicarios ejus ad sextam synodum centum quinquaginta episcoporum Constantinopolim missa, scriptum est:« Sola est, inquit, nostra substantia fides nostra, cum qua nobis vivere summa est gloria, pro qua mori lucrum aeternum est. Haec est perfecta nostra scientia, ut terminos catholicae atque apostolicae fidei, quos usque hactenus apostolica sedes nobiscum et tenet et tradit, tota mentis custodia conservemus, credentes in Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium, et in Filium ejus unigenitum, 431 qui ante omnia saecula ex eo natus est, verum Deum de Deo vero, lumen de lumine, natum non factum, consubstantialem Patri, id est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra: et in Spiritum sanctum dominum et vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio coadorandum et conglorificandum: trinitatem in unitate, et unitatem in trinitate, unitatem quidem essentiae, trinitatem vero personarum, sive subsistentiarum. Deum Patrem confitentes, Deum Filium, Deum Spiritum sanctum. Non tres deos sed unum Deum, Patrem et Filium et Spiritum sanctum: non trium nominum subsistentiam, sed trium subsistentiarum unam substantiam, quorum una essentia, sive substantia, vel natura, id est una deitas, una aeternitas, una potestas, unum imperium, una gloria, una adoratio, una essentialis sanctae et inseparabilis Trinitatis voluntas et operatio, quae omnia condidit, dispensat et continet.» Quae ita, ut verbis utamur ipsius sextae synodi, cum quinque ante habitis sanctis conciliis praedicabiliter receptissima, et irrefragabiliter credenda atque tenenda, in actione 18 confirmata sunt:« Excitavit igitur, inquiens sexta synodus, Christus Deus noster fidelissimum imperatorem, novum David virum secundum cor suum inveniens, qui non dedit juxta quod scriptum est, somnum oculis suis, et palpebris suis dormitationem, donec per hunc nostrum a Deo congregatum sacrumque conventum, ipsam rectae fidei reperit perfectam praedicationem, secundum enim a Domino editam vocem: Ubi duo vel tres fuerint congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Quae praesens sancta et universalis synodus, fideliter suscipiens et expansis manibus amplectens suggestionem, quae a sanctissimo ac beatissimo Agathone antiquae Romae facta est, ad Constantinum piissimum ac fidelissimum nostrum imperatorem, quae nominatim abjecit eos qui docuerunt vel praedicaverunt, sicut superius dictum est, unam voluntatem et unam operationem in incarnationis dispensatione Domini nostri Jesu Christi veri Dei nostri adaeque amplexa est et alteram synodalem suggestionem, quae missa est a sacro concilio, quod est sub eodem sanctissimo papa centum viginti quinque Deo amabilium episcoporum, ad ejus a Deo instructam tranquillitatem, utpote consonantes sancto Chalcedonensi concilio, et tomo sacratissimi et beatissimi papae ejusdem antiquae Romae Leonis, qui directus est ad sanctum Flavianum, quem et columnam rectae fidei hujusmodi synodus appellavit. Ad haec et synodicis epistolis, quae scriptae sunt a beato Cyrillo adversus impium Nestorium et ad orientales episcopos. Assecuti quoque sancta quinque universalia concilia, et sanctos atque probabiles Patres, consonanterque confiteri diffinientes Dominum nostrum Jesum Christum, verum Deum nostrum unum de sancta et consubstantiali et vitae originem praebente Trinitate, perfectum in 432 deitate, et perfectum eumdem in humanitate, Deum vere et hominem vere eumdem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem, et consubstantialem nobis secundum humanitatem.» Et sic catholice usque ad finem percurrentem sermonem confirmaverunt et subscripserunt centum quinquaginta episcopi, dicentes:« His igitur cum omni undique cautela atque diligentia a nobis formatis, diffinimus aliam fidem nulli licere proferre aut conscribere, componereve aut sapere, vel etiam aliter docere. Qui vero praesumpserint fidem alteram vel componere, vel proferre, vel docere, vel tradere, aut symbolum volentibus converti ad agnitionem veritatis ex gentilitate, vel ex Judaismo, aut ex qualibet haerese, aut qui novitatem vocis vel sermonis adinventionem, ad subversionem eorum quae nunc a nobis determinata sunt introducere, hos, si quidem episcopi fuerint aut clerici, alienos esse episcopos ab episcopatu, clericos vero a clero: si autem monachi fuerint vel laici, etiam anathematizari eos.» Et subscriptiones: Theodorus humilis presbyter sanctae Romanae Ecclesiae, locum gerens Agathonis ter beatissimi universalis papae urbis Romae subscripsi. Et deinceps per ordinem singuli. Et per acclamationem more suo, sicut et in conciliis aliis legimus, anathematizaverunt omnes haereticos, et omnes qui suffragantur haereticis. Inter quos omnes anathematizati sunt et Praedestinatiani, quorum haeresis, auctoritate papae Coelestini ex delegatione ipsius, per sanctum Prosperum in Galliis est revicta. Et in edicto Constantini imperatoris, quod petentibus episcopis ad confirmationem istius sextae synodi fecit et confirmavit, ita scriptum est:« Credimus in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: Trinitatem in unitate, et unitatem in Trinitate, unam substantiam in tribus subsistentiis. Unitatem quidem propter naturalem unionem ac dominationem: Trinitatem vero propter trium subsistentiarum perfectionem, et divitias superexistentis bonitatis. Unitas quippe vere est Trinitas, quia unita est deitate, et Trinitas vere est unitas, divisa proprietatibus, et non dispertita aeternitate: ipsa enim sibimet consempiterna est, et essentia aequalis honoris est. Nec enim exstitit saeculum, quando cum Patre non erat et Filius, cujus utique vocabatur pater, si non simul cum eo erat sine principio filius? Nec erat quando non erat cum utrisque Spiritus sanctus. Unus igitur haec tria Deus, quae invicem cum sola singillatim differentia in communitate essentiae inseparabiliter discernente unamquamque personam intelliguntur. Solus proinde Pater Pater est, solus Filius Filius, solus Spiritus sanctus Spiritus sanctus. His etenim differentiis non convertuntur ad invicem. Sed in his quidem inseparabiliter dividuntur: communicant autem essentiae unitate, Trinitas simplex, et impartita atque incomposita. Ex tribus perfectis, ex seipsa perfecta, et superperfecta, una natura atque deitate, et una voluntate 433 unaque operatione glorificanda. Quorum enim una natura est, horum et voluntas et operatio una est, sicut nos docuit Dei cultor Basilius» et in fine ipsius edicti:« Unus, inquit, Dominus, una fides, unum baptisma, una in Deo nunc est Ecclesia. Si quis igitur Christi amator est, et metuit Dominum, optatamque salutem desiderat, hanc fidem orthodoxam teneat. Nec enim erit per aliam fidem salvatus. Si quis vero hominum quidem personis gratiam exhibet, charitatis autem in Deum aemulatorem se non demonstrat, praesentemque piam nostram constitutionem non recipit, si quidem episcopus est, vel clericus, aut monachico circumdatus est habitu, depositionis poenam persolvet: si vero in ordine dignitatum insertus est, supplicio proscriptionis mulctetur, eique cingulum adimatur: sin autem idioticae sortis est, ex hac regia omnique penitus civitate exteris addicatur, et super haec omnia terribilis atque inexpiabilis judicii non effugiet cruciatum.»
2.1.7
Quapropter his quae Gothescalcus, alter videlicet pro modulo suo Simon magus, in scriptis suis frequenter posuit spiritu furioso exagitatus, exaltato corde, et elatis oculis, se mendaciter promittens in mirabilibus super se ambulaturum, petendo ut sibi tria dolia parentur, unum videlicet dolium plenum ferventi adipe, et aliud plenum ferventi oleo et tertium plenum bullienti pice, et cum vicissim in unumquodque dolium usque ad collum intrans de illis tribus doliis illaesus exierit, credatur ab omnibus assertio illius esse verissima, qua dicit, praeter istam blasphemiam quod deitas sic personaliter sit trina ut est naturaliter una, quia sicut Deus electos ad regnum aeternum, ita reprobos ad interitum praedestinavit aeternum, et non vult omnes homines salvos fieri, nisi tantum eos qui salvantur, et non est passus nisi tantummodo pro electis, et nullus de iis periet, pro quibus fusus est sanguis Christi, nemo fidelis ac sobrius sensum debet accommodare, praesertim cum Dominus hinc verbo et exemplo in congressione contra diabolum, dixerit: Non tentabis Dominum Deum tuum, qui ut omnipotens agere poterat quod diabolus postulaverat, et iste implere non possit quod falso et inverecunde confingit; sed apostolico zelo succensus, contra hujusmodi mortiferas suggestiones, velut antidotum salubre debet corde et ore proferre: Si quis, inquiens, aliter evangelizaverit praeter id quod evangelizatum est a sancto Spiritu per ora supradictorum doctorum et sanctorum episcoporum in sex praefatis conciliis, de unitate deitatis, quae est unitas trinitatis, et de omnibus capitulis ad orthodoxam fidem specialiter pertinentibus, quae catholica et apostolica praedicat et tenet Ecclesia, anathema sit. Et de his quae secundum tramitem Scripturarum traditionemque majorum diffinita sunt, contra Gothescalcum, vel contra quemcunque alium, in quamcunque disputationem intrare nemo debet praesumere, sed damnatus, ut spuria vitulamina in ipsa radice amaritudinis, 434 vel exsilio, vel ergastulo, separatus a consortio fidelium; ne aliis nocere valeat qui sibi prodesse non volet, sine retractatione male pertinaciter sentiens debet retrudi, et in ipsa exsilii vel retrusionis alligatione perpetua permanere, nisi forte Deo respiciente resipiscat a diaboli laqueo a quo captus tenetur, ad ipsius misericordissimi et omnipotentissimi Domini voluntatem, sicut ex auctoritate epistolae magni papae Leonis ad Pulcheriam Augustam percepimus, in qua scriptum est:« De Eutyche, inquit, totius scandali et pravitatis auctore hoc clementia vestra praecipiat, ut ab eo loco qui Constantinopolitanae urbi nimis vicinus est longius transferatur, ne frequentioribus solatiis eorum, quos ad impietatem suam traxit, utatur; monasterio quoque ipsius, cui perniciose indigneque praesedit, catholicum abbatem jubete praeponi, qui illam servorum Dei congregationem, et a pravo dogmate liberare, et institutis veritatis possit imbuere.» Quia vero de hujusmodi tanquam de dubiis disputare non debeamus, idem Leo ad Martianum Augustum:« Per ipsum, inquiens, Dominum nostrum Jesum Christum, qui regni vestri est auctor et rector, obtestor et obsecro clementiam vestram, ut in praesenti synodo fidem, quam beati Patres nostri ab apostolis sibi traditam praedicaverunt, non patiamini quasi dubiam retractari, et quae olim majorum sunt auctoritate damnata, redivivis nunc non permittatis conatibus excitari illudque potius jubeatis, ut antiqua Nicaenae synodi constituta, remota haereticorum interpretatione, permaneant.» Et item ad Leonem Augustum dicit:« Praenoscat, inquiens, pietas tua venerabilis imperator, hos quos spondeo dirigendos, non ad confligendum cum hostibus fidei, nec ad certandum contra illos, a sede apostolica profecturos: qui de rebus et apud Nicaeam et apud Chalcedonam, sicut Deo placuit, diffinitis, nullum inire audemus tractatum, tanquam dubia vel infirma sint, quae tanta per Spiritum sanctum fixit auctoritas. Instructioni autem parvulorum nostrorum, qui post lactis alimoniam cibo desiderant solidiore satiari, ministerii nostri praesidium non negamus, et sicut simpliciores non spernimus, ita a rebellibus haereticis abstinemus, memores praecepti Dominici dicentis: Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos. Nimis quippe indignum, nimisque injustum est, eos ad libertatem disceptationis admitti, quos significat Spiritus sanctus per Prophetam dicens, Filii alieni mentiti sunt mihi. Qui etiam si Evangelio non resisterent, de illis tamen se esse monstrarent, de quibus scriptum est: Deum se profitentur scire, factis autem negant.» Et item ad eumdem Augustum dicit:« Quae patefacta sunt quaerere, quae perfecta sunt retractare, et quae sunt diffinita convellere, quid aliud est quam de adeptis gratiam non referre, et ad interdictae arboris cibum improbos appetitus mortiferae cupiditatis extendere?» Beatus quoque Ambrosius in libro primo de Fide ad Gratianum, imperatorem, 435 et sanctus Augustinus in libro contra quinque hostium genera, et Agatho papa, ac Sophronius Hierosolymorum episcopus, similiter sentientes, atque Proclus Constantinopolitanus episcopus dicens: Fugiamus turbulentos et coenosos fallaciae rivos, sectas Deum impugnantes, Arii dico furorem, dividentem individuam Trinitatem in quinta synodo scribentes, et sanctus Athanasius in libris suis demonstrat haec quae Gothescalcus didicit, videlicet quia sicut Deus personaliter est trinus, sic deitas personaliter est trina, sensisse praefatum Arium et complices ejus in sacra Nicaena synodo condemnatos: quos cum omnibus qui contra symbolum Nicaenum sentire praesumunt, omnia concilia catholica damnaverunt et damnant. Unde S. Gelasius ad universos episcopos per Dardaniam constitutos,« Patres, inquit, nostri catholici videlicet doctique pontifices in unaquaque haeresi quolibet tempore suscitata, quidquid pro fide, pro veritate, pro communione catholica atque apostolica, secundum Scripturarum tramitem, praedicationemque majorum, facta semel congregatione sanxerunt, inconvulsum voluerunt deinceps firmumque constare, nec in hac eadem causa denuo quae praefixa fuerant retractari qualibet recenti praesumptione permiserunt, sapientissime pervidentes, quoniam si decreta salubriter cuique liceret iterare, nullum contra singulos quosque prorsus errores stabile persisteret Ecclesiae constitutum, ac semper iisdem furoribus recidivis omnis integra diffinitio turbaretur. Nam si limitibus etiam praefixis positarum semel synodalium regularum, non cessant elisae pestes resumptis certaminibus contra fundamentum sese veritatis attollere, et simplicia quaeque corda percutere, quid fieret si subinde fas esset perfidis inire concilium? cum quamlibet illa manifesta sit veritatis, nunquam desit quod perniciosa depromat falsitas, et si ratione vel auctoritate deficiens, sola tamen intentione non cedens. Quae majores nostri divina inspiratione cernentes, necessario praecaverunt, ut quod acta semel synodus pro fidei communione, et veritate catholica atque apostolica promulgasset, non sinerent post haec novis retractationibus mutilari, ne pravis occasio praeberetur quae medicinaliter fuerant statuta pulsandi: sed auctore cujuslibet insaniae ac pariter errore damnato sufficere judicarunt, ut quisquis aliquando hujusmodi erroris communicator existeret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus, quoniam manifeste quilibet vel professione sua vel communione posset agnosci.» Et post aliquanta:« Quoniam idem ipse error cum suo auctore damnatus in participe quolibet pravae communionis affecto exsecrationem sui gestat et poenam.»
2.1.8
His apostolicae sedis auctoritatibus constat, de hac, sicut et de omni haeresi olim revicta, atque cum sectatoribus suis damnata, non debere iterum disputari: nec damnatum canonice Gothescalcum ad judicium revocari. Qui etiam si non solum cum certo et decreto numero episcoporum in causa 436 presbyteri vel diaconi, verum et si pro manifesta haeresi a solo suo episcopo fuisset damnatus, non deberet de eo refricari judicium, sicut Gelasius papa in Commonitorio Fausto magistro militum Constantinopolim fungenti officio legationis delegato, ostendens rationabiliter a Felice papa Acacium Constantinopolitanum episcopum fuisse damnatum dicit:« Decessorem, inquiens, meum exsecutorem fuisse veteris constituti, non novae constitutionis auctorem, quod non solum praesuli apostolico facere licet, sed et cuicunque pontifici.» Et hujusmodi praesumptores, ut Nicaenum dicit concilium, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia. Et Constantinopolitanum concilium, fidem non violandam Patrum trecentorum decem et octo, qui apud Nicaeam Bithyniae convenerant, et manere eam firmam et stabilem, et anathematizandam omnem haeresim. Et sacrum Chalcedonense concilium:« Statuit sancta et universalis synodus alteram fidem nulli licere proferre, vel conscribere, aut componere, aut sentire, aut docere aliter, eos autem qui ausi sint componere fidem alteram, aut proferre, aut docere, aut tradere alterum symbolum volenti vel converti, vel ex gentilibus ad cognitionem veritatis venire, vel ex Judaeis, vel haeresi quacunque, eos, si episcopi fuerint aut clerici, alienos esse episcopos ab episcopatu et clericos a clero, si vero monachi aut laici fuerint, anathematizari.» Et haec omnia venerunt super Gothescalci caput, et nec sic est ad se percutientem reversus. Bene facient igitur venerabiles fratres nostri monachi viri religiosi, si ita ut scriptum habetur in beati Benedicti regula, quam jurejurando se observaturos professi sunt, obedientiam dependentes eidem Patri sanctissimo, imo sancto Spiritui qui per eum locutus est, relictis non necessariis superstitiosorum compositionibus, sancti Ambrosii, sicut ipse sanctus Benedictus praecepit, vel nominatissimorum atque orthodoxorum hymnos, de quibus sufficienter habent, in diurnis ac nocturnis laudibus usi fuerint, in quibus et catholica fides redolet, et piae sunt preces, et mirabilis est compositio, ne pro talibus, sicut ex hymni, cujus initium est, Sanctorum meritis inclyta gaudia, cujusque compositorem hactenus invenire nequivimus, finalitate, ubi a quibusdam cantatur, vel potius blasphematur, te trina deitas, aut scienter aut nescienter scandalum in Ecclesia moveant, quae aliis multis perturbationibus concutitur et vexatur: scientes quid mereatur, qui suo vitio unum scandalizaverit de pusillis credentibus, docente Paulo: Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis; et necesse sit eos canonica severitate percelli magnae Chalcedonensis synodi, sexcentorum triginta et eo amplius episcoporum, quae de hujusmodi diffinivit, qui debentes studere silentio et quieti, interdum etiam zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam, ecclesiastica vel civilia 437 negotia commovent; praesertim quia ipsa sacra auctoritas canonum, Spiritu Dei condita, et totius mundi reverentia consecrata, in Africano concilio ducentorum octo episcoporum, capite septuagesimo primo praecepit ut non preces aliae celebrentur, nisi illae quae in concilio cum prudentioribus collatae fuerint, ne forte contra fidem, quod absit, in eisdem precibus, quibus fidelis quisque debet Deo conciliari, ab aliquo proferatur, ut audientibus scandalum fiat. Legant etiam horis sibi ad legendum regulariter deputatis orthodoxorum libros, et ab omnibus invenient contradici ut trina deitas nunquam credatur, nunquam a fideli ut videatur credibile proferatur. Invenient nihilominus in dictis catholicorum inepte imperitos quasi ad auctoritatem sumpsisse, quia sicut trinus Deus dicitur, ita et deitas trina dicatur. Pater quippe et Filius et Spiritus sanctus idcirco unus Deus dicitur, quia una est deitas, quae Trinitatis est unitas Patris et Filii et Spiritus sancti, ut sancta catholica et apostolica Ecclesia per beatum et magnum papam Leonem ad Turibium Asturicensem episcopum breviter confirmando explanat, et, explanando confirmat dicens:« Hanc catholicae fidei esse confessionem, quae Trinitatem deitatis sic ὁμοούσιον confitetur, ut Patrem et Filium et Spiritum sanctum sine confusione indivisos, sine tempore sempiternos, sine differentia credat aequales, quia unitatem in Trinitate, non eadem persona, sed eadem implet essentia.» Qui autem non solum absurde, sed et infideliter dicunt, quia trina dicenda est deitas, eo quod singulis quisque in tribus personis, Pater videlicet sit Deus, Filius sit Deus, Spiritus sanctus sit Deus, ac per hoc in Patre pleno et perfecto Deo plena et perfecta sit deitas, in Filio pleno et perfecto Deo plena et perfecta sit deitas, in Spiritu sancto pleno et perfecto Deo plena et perfecta sit deitas: inveniant si possunt quo nomine illa trina deitas dici valeat una. Si dixerint trina deitas in personis, una in deitate, non constat: si dixerint, trina deitas in personis, una in substantia vel essentia, sive divinitate aut natura, nec hoc constare constat esse certissimum. Unum enim idemque in Deo est natura, substantia, essentia, divinitas, deitas. Fateantur ergo necesse est trinum Deum dici in personis, unum in deitate: et fateantur quod non trina sed una sit deitas, quae Trinitatis est unitas. Unde sanctus Ambrosius, sicut in libris suis latius, ita breviter in hymno suo dicit, Tu Trinitatis unitas, orbem potenter qui regis. Et item in alio hymno, O lux beata Trinitatis, et principalis unitas. Quod quasi exponens Augustinus in primo libro de sancta Trinitate dicit:« Trinitatis enim unitas est deitas incorporea et incommutabilis, et sibimet consubstantialis, et coaeterna natura.» Et Athanasius hanc dixit esse fidem catholicam, ut credatur quia« alia 438 est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti, sed Patris et Filii et Spiritus sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna majestas.» Unde item sanctus Ambrosius in alio hymno evidenter ostendit, quomodo Deus trinus et quomodo unus credi et intelligi debeat, dicens- Summe Deus clementiae, mundique factor machinae, unus potentialiter, quod Augustinus exponit substantialiter, trinusque personaliter. Et sanctus Gregorius in homilia Ezechielis:« Veteris et Novi Testamenti spiritales patres sanctae Trinitatis personas unius deitatis credidisse et praedicasse, et angelica in coelo agmina incessabiliter clamare fatetur.»
2.1.9
His ergo perpensis, discernant honorabiles fratres nostri monachi, utrum melius sit blasphemare cum Gothescalco et Ratramno, dicendo Te trina deitas in hymno cujus auctorem nesciunt, an credere et cantare cum summis coelorum virtutibus, et cum beatorum spiritibus, et cum omnibus sanctis viris catholicis, in tribus personis unam deitatis substantiam, id est deitatem. Videant etiam utrum debeant sequi blasphemias Gothescalci, quas de corde suo, vel potius maligno spiritu inspirante, mendacissime protulit, et figmenta Ratramni, quae falso composuit de libris beati Hilarii et sancti Augustini, impugnando veritatem, ut deitas trina dicatur, an veritatem Spiritus sancti, qui locutus est per sanctos prophetas, et apostolos apostolorumque successores, dicentes et confirmantes, quia tres sunt sanctae Trinitatis personae, et una deitas, quae trinitatis est unitas. Nam sanctus Augustinus in primo libro de Trinitate, quasi ad Ratramnum specialiter confutandum, qui de ejus libris suum mendacium quod trina dicenda sit deitas compilando voluit solidare, ipsum fidei lapidem posuit, super quem Christus videlicet manu fortis suam fundavit Ecclesiam, et quo Goliam designantem diabolum, cujus insania omnes antichristi, id est haeretici, repleti loquuntur, in fronte percussit, pro se et pro omnibus catholicis, quorum libros de fide sanctae Trinitatis legerat, contra istum protulit, dicens:« Omnes, inquit, quos legere potui, qui ante me scripserunt de Trinitate quae Deus est, divinorum librorum veterum et novorum catholici tractatores hoc intenderunt secundum Scripturas docere, quod Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unius ejusdemque substantiae, inseparabili aequalitate divinam insinuent unitatem, ideoque non sint tres dii, sed unus Deus.» Attendant igitur venerabiles fratres nostri monachi viri religiosi, quod idem beatus Augustinus in libro IX de Trinit. dicit:« De credendis, inquiens, nulla infidelitate dubitemus, de intelligendis nulla temeritate affirmemus: in illis est auctoritas tenenda, in his veritas exquirenda.» Exquirant ergo per catholicos doctores hanc veritatem qualiter sentire debeant de Trinitatis deitate, videlicet de sanctae Trinitatis unitate, et catholicam teneant auctoritatem, et non sequantur male sentientium pravitatem, nec defendant pertinaciter, si quid hactenus non senserunt fideliter, sed audiant et exaudiant beatum Augustinum, quemcunque 439 nostrum monentem in tractatu psalmi centesimi trigesini:« Si forte, inquit, erras in aliquo, quare non redis ad lac matris? quia si non extollimini, quia si non exaltatis cor vestrum, quia si non ingredimini in mirabilibus super vos, sed servatis humilitatem, revelabit vobis Deus quod aliter sapitis. Si autem hoc ipsum quod aliter sapitis defendere vultis, et pertinaciter astruere, et contra pacem Ecclesiae, et vobis maledictum hoc quod dixit super matrem cum estis, ut foris a lacte separemini, foris a visceribus matris fame moriamini. Si autem perseveraveritis in pace catholica, si quid forte aliter sapitis quam oportet sapere, Deus vobis revelabit humilibus. Quare? quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.» Et quia de caetero nescienter errare non poterunt, timeant quod item egregius doctor in quarto libro de baptismo dicit:« Cum manifestum sit, inquit, multo gravius peccare scientem quam nescientem, vellem mihi aliquis diceret, si quis in haeresim incurrat nesciens quantum malum sit, et alius ab avaritia non recedat sciens quantum malum sit, quis eorum sit pejor. Possum etiam ita proponere, si alius nesciens in haeresim irruat, et sciens alius ab idololatria non recedat, quia et Apostolus dicit: Avaritia, quae est idolorum servitus: quaero ergo quis peccet gravius, qui nesciens in haeresim incurrit, aut qui sciens ab avaritia, id est ab idololatria non recesserit. Secundum quidem illam regulam, qua peccata scientium peccatis ignorantiae praeponuntur, avarus cum scientia vincit in scelere. Sed ne forte hoc fiat facit in haeresi sceleris ipsius magnitudo, quod facit in avaritia scientis admissio, ut haereticus nesciens avaro scienti coaequetur, amborum peccata aequaliter appendantur, ignorantis blasphemia, et scientis idololatria, et eadem sententia judicentur, ille qui Christum quaerendo in verisimilem sermonem falsitatis incurrit, et ille qui nesciens Christo resistit loquenti per Apostolum: Quoniam omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei.» Nemo igitur catholicus contra auctoritatem, nemo pacificus contra Ecclesiae pacem certare audeat, ne schismaticus, et non catholicus, inveniatur, et a Christi corpore separetur. Admonendi sunt ergo subditi ab Ecclesiae sanctae praepositis, ut sacrae legis verba recte intelligant, et si per se intelligere non potuerint, juxta praeceptum divinae auctoritatis, interrogent patres suos et annuntiabunt illis, majores suos et docebunt illos. Et qui sacrae legis verba non recte intelligunt, admonendi sunt, secundum regulam pastoralem beati Gregorii,« ut perpendant quoniam saluberrimum vini potum in veneni sibi poculum vertunt, ac per medicinale ferrum vulnere se mortali feriunt, dum per hoc in se sana perimunt, per quod salubriter abscindere sauciata debuerunt. Admonendi sunt ut perpendant quod Scriptura sacra in nocte praesentis vitae quasi quaedam nobis lucerna sit posita, cujus nimirum 440 verba, dum non recte intelligunt, de lumine tenebrescunt; quos videlicet ad intellectum pravum intentio perversa non raperet, nisi prius superbia inflaret. Dum enim se prae caeteris sapientes arbitrantur, sequi alios ad melius intellecta despiciunt: atque ut apud imperitum vulgus scientiae sibi nomen extorqueant, student summopere, et ab aliis recte intellecta destruere, et sua perversa roborare. Unde bene per prophetam dicitur: Secuerunt praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum. Galaad namque acervus testimonii interpretatur. Et quoniam cuncta simul congregatio Ecclesiae per confessionem servit testimonio veritatis, non incongrue per Galaad Ecclesia exprimitur, quae ore cunctorum fidelium de Deo quaeque sunt vera testatur. Praegnantes autem Galaad vocantur animae, quae intellectum verbi ex divino amore concipiunt, si ad perfectum tempus veniant, conceptam intelligentiam operis ostensione pariturae. Terminum vero suum dilatare est, opinionis suae nomen extendere. Secuerunt ergo praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum: quoniam nimirum haeretici mentes fidelium, quae jam aliquid de veritatis intellectu conceperant, perversa praedicatione perimunt, et scientiae sibi nomen extendunt. Parvulorum corda, jam de verbi conceptione gravida, erroris gladio scindunt, et quasi doctrinae sibi opinionem faciunt. Hos ergo cum conamur instruere, ne perversa sentiant, admoneamus prius necesse est, ne inanem quaerant. Si enim radix elationis abscinditur, consequenter rami pravae assertionis arefiunt. Admonendi sunt etiam, ne erroris discordias generando legem Dei, quae idcirco data est ut sacrificia Satanae prohibeat, eamdem ipsam in sacrificium Satanae vertant. Unde per prophetam Dominus queritur, dicens: Dedi eis frumentum, et vinum et oleum, et argentum multiplicavi eis et aurum, quae fecerunt Baal. Frumentum quippe a Domino accepimus, quando in dictis obscurioribus subducto tegmine litterae, per medullam spiritus legis interna sentimus. Vinum suum nobis Dominus praestat, cum Scripturae suae attenta praedicatione nos debriat. Oleum quoque suum nobis tribuit, cum praeceptis apertioribus vitam nostram blanda lenitate disponit. Argentum multiplicat, cum nobis luce veritatis plenia eloquia subministrat. Auro quoque nos ditat, quando cor nostrum intellectu summi fulgoris irradiat. Quae cuncta haeretici Baal offerunt, quoniam apud auditorum suorum corda corrupte omnia intelligendo pervertunt, et de frumento Dei, atque oleo, urgento pariter et auro, Satanae sacrificium immolant, quoniam ad errorem discordiae verba pacis inclinant. Unde admonendi sunt ut perpendant, quia dum perversa mente deceptis pacis discordiam faciunt, justo Dei examine ipsi de verbis vita moriuntur.» Docendi sunt etiam ut non ignorent neque contemnant decreta magni Leonis papae ad Anastasium Antiochenum episcopum in quibus scriptum est quod apostolica et 441 generalis synodi auctoritate constituit:« Illudinquiens, dilectionem tuam convenit praecavere, ut praeter eos qui sunt domini sacerdotes, nullus sibi docendi et praedicandi jus audeat vindicare, sive ille monachus, sive sit laicus, qui alicujus scientiae nomine glorietur: quia et si optandum est, ut omnes Ecclesiae filii quae recta et sana sunt sapiant, non tamen permittendum est ut quisquam extra sacerdotalem ordinem constitutus gradum sibi praedicatoris assumat, cum in Ecclesia Dei omnia ordinata esse conveniat, ut in uno Christi corpore, et excellentiora membra suum officium impleant, et inferiora superioribus non resultent.»
2.1.10
Debent ergo fratres ac filii nostri monachi, viri religiosi, attendere professionis suae regulam, in qua scriptum est: Octavus humilitatis gradus est, si nihil agat monachus, nisi quod communis monasterii regula, vel majorum cohortantur exempla: et, nonus humilitatis gradus est, si linguam ad loquendum prohibeat monachus, et taciturnitatem habens, usque ad interrogationem non loquatur. Si autem necessitas docendi parochiam exegerit ut per sacerdotes monachos verbum fiat ad populum, episcopus et sanitatem sensus, et catholicam fidem, atque religionis disciplinam, et humilitatis virtutem, ac sanctae conversationis soliditatem, in eis probare debet, et sic ad doctrinae officium provocare. Non provocati autem, nullatenus hoc quod sibi non injungitur non debent assumere, et si deprehensi fuerint aut prava docere, aut nociva monstrare, aut de doctrina in aliquo superbire, debent ab eodem officio removeri, usquedum per humilitatis satisfactionem inveniantur correcti: quia sic et Spiritus sanctus per os beati Benedicti in regula ab eo constituta, de artificibus monasterii cujuslibet artis praecipit agere: et si, quod absit, quique reperti fuerint, quoniam, ut scriptum est, et in angelis reperta est nequitia, qui in contemptus culpa ex consilio ligari maluerint, admonendi sunt ex regula pastorali beati Gregorii,« quatenus provida consideratione perpendant, quia dum mala ex judicio faciunt, districtius contra se judicium accendunt, ut tanto eos durior sententia feriat, quanto illos in culpa arctius vincula deliberationis ligant. Citius fortasse delicta poenitendo abluerent, si in his sola praecipitatione cecidissent. Nam tardius peccatum solvitur, quod per consilium solidatur. Nisi enim mens omnimodo aeterna despiceret, in culpa ex judicio non periret. Hac ergo praecipitatione lapsi, per consilium pereuntes differunt, quia cum hi ab statu justitiae peccando concidunt, plerumque simul et in laqueum desperationis cadunt, et a radice spei funditus evelluntur. Hinc est quod per prophetam Dominus, non tam praecipitationum prava quam delictorum studia reprehendit, dicens: Non forte ingrediatur ut ignis indignatio mea et succedatur, et non sit qui exstinguat propter malitiam studiorum vestrorum. Hinc iterum iratus dicit: Visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum. Quoniam igitur 442 a peccatis aliis differunt peccata quae per consilium perpetrantur, non tam prava facta Dominus, quam studia pravitatis insequitur. In factis enim saepe infirmitate, saepe negligentia delinquitur, in studiis vero malitiosa semper intentione peccatur. Quo contra recte beati viri expressione per prophetam dicitur, et in cathedra pestilentiae non sedit. Cathedra quippe judicis esse vel praesidentis solet. In cathedra autem pestilentiae sedere est ex judicio prava committere, et ex ratione mala, discernere, et tamen ex deliberatione perpetrare. Quasi in perversi consilii cathedra sedet, qui tanta iniquitatis elatione attollitur, ut implere malum etiam per consilium conetur. Et sicut assistentibus turbis praeelati, sunt qui cathedrae honore fulciuntur, ita delicta eorum qui praecipitatione corruunt, exquisita per studium peccata transcendunt. Admonendi sunt ergo, ut hinc colligant qui in culpa se etiam per consilium ligant, quanta tunc ultione feriendi sunt, qui nunc pravorum non socii sed principes fiunt.» Denique si, quod absit, aliquis de fratribus nostris hinc pro finalitate hymni, unde absque ulla necessitate exorta est ista cervicosa contentio, trinam deitatem defendendo, vel de praedestinatione sanctorum et relictione reproborum, vel quod Deus non vult omnes homines salvos fieri, et non sit pro omnibus Christus passus, cum dicat Paulus apostolus, Deus omnes homines vult salvos fieri, et Petrus, quia neminem vult perire. Et ipse Dominus per Prophetam, Vivo ego, quia nolo mortem peccatoris, cum juxta Apostolum omnes peccaverint, Et ad Hierusalem Dominus: Quoties volui congregare filios tuos, et noluisti? Et item Paulus: Si Christus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus, ut qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei qui pro omnibus mortuus est. Et contra doctrinam apostolicam de baptismatis sacramento, in quo nulla est discretio renatorum, pro quibus capitulis contra catholicam fidem, et doctrinam beati Augustini in libro de Correptione et Gratia, et de Praedestinatione sanctorum, ac Bono perseverantiae, atque Hypomnesticon, et contra decreta sancti Coelestini papae, ex cujus delegatione beatus Prosper hinc exortam haeresim per auctoritatem Scripturarum et doctrinam beati Augustini revicit et compressit in Galliis, contraque caeterorum orthodoxorum traditionem sentiens condemnatus est Gothescalcus, vel de omnibus, quae apostolicae sedis et sex generalium synodorum auctoritate diffinita sunt, deinceps dogmatizare, et irreverentius in sua obstinatione permanere praesumpserit vindictae canonicae subjacebit. Nemo ergo plus sibi arroget sapere quam oportet sapere, cum scriptum sit: Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, ita qui scrutator est majestatis opprimitur gloria. Et: Nisi credideritis, non intelligentis. Et quia valde est difficile, ut beatus exponit Gregorius, ut omne sacrum eloquium a nobis mortalibus possit intelligi, et 443 omne ejus mysterium penetrari, restat ut quod de mysterio divini verbi penetrare non possumus, potestati sancti Spiritus humiliter reservemus, ut non superbe quis audeat, vel contemnere, vel denuntiare quod non intelligit, sed hoc igni tradat, cum sancto Spiritui reservat. Credat tamen indubitanter, ut Augustinus explanat, quod sermo divinus dicit, ad cujus mysterium penetrare intelligendo non sufficit: quoniam, ut beatus Coelestinus in decretis suis dicit,« profundiores, difficilioresque partes incurrentium quaestionum, quas latius pertractarunt qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus astruere.»
2.1.11
At si quis hanc commonitionem nostram, auctoritate Scripturarum et orthodoxorum Ecclesiae praepositorum fultam, non obaudierit, quoniam sacri Antiocheni canones, spiritu Dei conditi, et ut Leo dicit, totius mundi reverentia consecrati, decernunt« perfectum esse concilium, ubi metropolitanus cum suis suffraganeis interfuerit.» Et item S. Leo ad Maximum Antiochenum episcopum scribit:« Quidquid, inquiens, praeter speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopale defertur, potest habere dijudicandi rationem, si nihil de eo est a sanctis patribus apud Nicaeam diffinitum. Nam quod ab illorum regulis et constitutione discordat, apostolicae sedis nunquam poterit obtinere consensum.» Et sacri Nicaeni canones, eosque sequentes Antiocheni et Chalcedonenses, hujusmodi quaestiones, quae per provincias oriuntur, jubent discutere, et si quae fortassis emerserint in provincialibus synodis, singula quaeque corrigere. Agathense concilium capite trigesimo octavo decrevit, dicens:« Monachos, quos verborum increpatio non emendaverit, etiam verberibus statuimus coerceri.» Quod et sancta regula eodem Spiritu sancto, quo et sacri canones in venerandis conciliis, per os beati Benedicti promulgata, secundo capitulo jubet indisciplinatos scilicet et inquietos durius arguere, et improbos, et duros ac superbos vel inobedientes verberum vel corporis castigatione in ipso initio peccati coercere, sicut scriptum est: Stultus verbis non corrigitur, et percute filium tuum virga, et liberabis animam ejus a morte. Memores igitur promissionis suae doctrinam communis patris nostri beati Benedicti sequantur, qui in sexto regulae capitulo ex prophetico testimonio dicit: Si, inquiens, a bonis eloquiis interdum propter taciturnitatem debet taceri, quanto magis a malis verbis propter poenam peccati debet cessari? Quid enim pejus potest dici quam fidei symbolum a Christo traditum, et ab apostolis apostolorumque successoribus praedicatum, in magno Nicaeno concilio mystico sacerdotum numero confirmatum, pestilentissime, pertinaciter, et ex studio violare atque convellere, cum Scriptura dicat: Sine fide impossibile est placere Deo? Et quia in tam maxima causa, quae illa magni Petri rectae confessionis petra est, supra quam Dominus fundavit Ecclesiam suam, cui 444 dedit claves regni coelorum, omniumque bonorum est fundamentum, ignoranter non valent offendere, si per contemptum deinceps offenderint, quod dicimus satis inviti, quem non correxerint verba, suscipient verbera, et cum gradus privatione, atque a corporis et sanguinis Christi separatione, ut Gothescalcus pertinacissimus damnatus est, condemnabitur exsilii vel ergastuli relegatione: quatenus sicut apostolicae sedis statuta decernunt, qui contra statuta tenere tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem qui socius esse noluit disciplinae, et cum eo habeat partem cujus sequi delegit errorem. Sed et regula sanctae professionis monachorum capitulo vigesimo sexto decernit, ut talibus se quolibet modo inconsulte conjungens sortiatur excommunicationis vindictam. Unde scire fideliter quisquis fidelis debet, quoniam licet aut praepositorum Ecclesiae scientiam latens, aut desidiam vel negligentiam, seu eludens, aut potestatem, modo quolibet subterfugiens, ab his judicialibus sententiis a Spiritu sancto, qui scrutatur etiam profunda Dei et replet orbem terrarum, decretis ante oculos humanos evaserit, in conspectu tamen Dei, cujus oculis nuda et aperta sunt omnia, et qui fecit quae futura sunt, per eorum judicia quibus dixit: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis, et: Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata remittentur eis, et quorum retinueritis retenta sunt, quique in coelo cum eo regnant, et in terris miraculis coruscant, et ut beatus Leo scribit, adhuc nobiscum in suis constitutionibus vivunt, permanens in pertinacia sua ligatus exibit de isto saeculo, nisi per dignos poenitentiae fructus ecclesiasticae communioni episcopali auctoritate fuerit restitutus. Pontificalis vero auctoritas, et regia potestas, necnon et quique praefecti Ecclesiae, id est presbyteri et monasteriorum rectores, pro certo sicut credimus sciunt ex sacra lectione, ubi inter alia desidiam Heli sacerdotis erga peccatores filios suos terribiliter multatam legunt, et scriptum de quodam rege inveniunt, Quia dimisisti, videlicet sine ultione debita, virum morte dignum, erit anima tua pro anima illius, et populus tuus pro populo illius; sicut sanctus Gregorius ad Eusebium archiepiscopum scribit:« Qui non corrigit resecanda, committit.» Et sanctus Augustinus ex sententia beati Pauli apostoli, qua dicit: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite, in sermone de verbis Evangelii eodem sensu explanat:« Non, inquiens, negligentes sitis in corrigendis vestris, ad curam scilicet vestram quoquo modo pertinentibus, monendo, docendo, hortando, terrendo. Quibuscunque modis potestis agite, ne cum invenitis in Scripturis et in exemplis sanctorum, sive qui ante, sive qui post adventum in hac vita fuerunt, quod mali bonos in unitate non maculant, efficiamini pigri ad corrigendos 445 malos. Duobus modis non te maculat malus, si non consentias et redarguas, hoc est non communicare, non consentire: et quia parum erat non consentire, si sequeretur negligentia disciplinae, Magis autem, inquit, et redarguite. Non ergo consentientes sitis malis, ut non approbetis: neque negligentes, ut non arguatis: neque superbientes, ut insultanter arguatis.» Et item ex sermone de verbis Evangelii, exponens Apostolum dicentem: Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus:« Quid est, inquit, exire inde, nisi facere quod pertinet ad correptionem malorum, quantum pro uniuscujusque gradu atque persona salva pace fieri potest? Displicuit tibi quod quisque peccavit, non tetigisti immundum: redarguisti, corripuisti, monuisti, adhibuisti etiam si res exegit congruam et quae unitatem non violet disciplinam, existi inde.» Et ex sermone de generalitate eleemosynarum( incipit: Sunt qui existimant), exponens sententiam, Da misericordi, et ne suscipias peccatorem:« Duo, inquit, ista nomina, cum dicimus homo peccator, non utique frustra dicuntur. Quia peccator est, corripe: et quia homo est miserere; nec omnino liberabis hominem, nisi eum persecutus fueris peccatorem. Huic officio omnis invigilat disciplina, sicut cuique regenti apta et accommodata est, non solum episcopo regenti plebem suam, sed etiam pauperi regenti domum suam, marito regenti conjugem suam, patri regenti prolem suam, judici regenti provinciam suam, regi regenti gentem suam. Omnes hi, cum boni sunt, eis quos regunt bene utique volunt. Et servi juxta impertitam ab universorum Domino potestatem, qui etiam regentes regit, dant operam ut iidem ipsi quos regunt, et conserventur homines, et pereant peccatores. Ita implent quod scriptum est, Da misericordi, et ne suscipias peccatorem, ne hoc in illo salvum quod peccator est velint. Et impiis et peccatoribus redde vindictam. Et hoc ipsum quod impii et peccatores sunt, deleatur in eis. Benefac humili, propter hoc quod humilis est, et ne dederis impio, propter hoc quod impius est, quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam. Qui tamen, quia non solum peccatores et impii, verum etiam et homines sunt, facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Ita nulli homini claudenda est misericordia, nulli peccatori impunita peccata relaxanda sunt.» Et in tractatu psalmi centesimi vigesimi noni:« Quisquis consenserit peccatori, non alienis, sed suis gravatur. Consentis enim, et peccatum alterius tuum fit peccatum, et non est quare queraris quod te peccata aliena premant: premunt te, sed tua.» Et in libro de Correptione et Gratia:« Videte ne quis malum pro malo alicui reddat. Ubi intelligendum est, tunc potius malum pro malo reddi, si corripiendus non corripiatur, sed prava dissimulatione negligitur. Dicit enim: Peccantes coram omnibus corripe, ut caeteri timorem habeant. Quod de his 446 peccatis accipiendum est quae non latent, ne contra Domini sententiam putetur locutus. Ille enim dicit: Si peccaverit in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Verumtamen et ipse severitatem correptionis eo usque perducit, ut dicat: Si nec Ecclesiam audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.» Quia pastoralis necessitas habet, ne per plures serpant dira contagia, separare ab ovibus sanis morbidam, ab illo cui nihil impossibile ipsa forsitan separatione sanandam. Unde etiam formam regiae potestati sanctus Leo ad Leonem Augustum scribens hoc modo demonstrat:« Cum, inquiens, clementiam tuam Dominus tanta sacramenti sui illuminatione ditaverit, debes incunctanter advertere, regiam potestatem tibi non ad solum mundi regimen, sed maxime ad Ecclesiae praesidium esse collatam, ut ausus nefarios comprimendo, et quae bene sunt statuta defendas, et veram pacem his, quae sunt turbata restituas. Sacerdotalem namque et apostolicum tuae pietatis animum etiam hoc malum ad justitiam ultionis debet accendere, quod Constantinopolitanae Ecclesiae puritatem pestilenter obscurat, in qua inveniuntur clerici quidam haereticorum sensui consonantes, et intra ipsa catholicorum viscera assertionibus suis haereticos adjuvantes. In quibus deturbandis, si frater meus Anatolius cum nimis benigne parcit segnior invenitur, dignamini pro fide vestra etiam istam Ecclesiae praestare medicinam, ut tales non solum ab ordine clericatus, sed etiam ab urbis habitatione pellantur, ne ulterius sancti Dei populi perversorum hominum contagio polluantur.»
2.1.12
Nos quoque pastores et doctores nobis commissarum plebium, et episcopi ac gubernatores Ecclesiae, atque monasteriorum rectores, qui vocantur abbates, ad nosipsos redire debemus, et diligenter attendere, quia si inebriatus est gladius Dei in coelo, et ut magnus Petrus dicit: Si Angelis peccantibus Dominus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari, nec nobis parcet fide et actibus a se apostatantibus, sicut nec sacra concilia, ut in eis valemus relegere, pepercerunt episcopis etiam nominatissimarum sedium, videlicet Alexandrinae, Antiochenae, Hierosolymitanae, Constantinopolitanae, Nicodemiae. Insuper et Honorium magnae Romae papam, quia contra fidem sensisse, et prave sentientibus consensisse detectus ac evidentissime comprobatus est, sicut in sexta synodo invenitur, etiam post mortem anathematizaverunt, in hoc saeculo manifestata culpa, justo Dei concordantes judicio, quod jam egerat in occulto. Nam si idem Honorius hoc in praesenti saeculo non meruisset, et cum ipso merito de hoc saeculo non exisset, sibi potius quam illi nocerent maledictum jaculantes, non judicio justitiae, sed livore, vel temeritate; sicut bona facta pro defunctis suis potius eis prosunt qui illa faciunt, quam illis pro quibus fiunt: si tamen ipsi defuncti in hac vita non meruerunt, ut eis in illa vita 447 suorum viventium benefacta prodesse praevaleant. Legite beatum Augustinum in sententiis apostoli epistolae ad Thessalonicenses, et sanctum Gregorium hinc apostolice disserentem:« Sed et pia mater Ecclesia pro omnibus in Christo, id est in unitate catholicae pacis ac fidei, et in communione corporis ac sanguinis Redemptoris ac Salvatoris nostri quiescentibus, verum et singulare sacrificium offert: quorum derogationem non patitur, ut sanctus Coelestinus ad Gallicanos scribit episcopos dicens: Nefas est haec pati religiosas animas, quarum afflictione, quia membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari, quamvis maneat his beatitudo promissa, quicunque probantur persecutionem propter justitiam sustinere, quibus quid promittat Dominus in futurum sequens sermo declarat;» quoniam ipsorum est, inquit, regnum coelorum. Unde constat, ut Felix papa dicit, et ex epistola sancti Augustini ad Bonifacium discimus,« periculosum esse de eorum meritis judicare, qui nos jam ad Dominum praecesserunt, nisi quorum manifesta sunt scelera, vel a recta fide apostasia, id est a Deo discessio, et in eis usque in finem perseverantia.» Illum enim tantum, si etiam non judicetur ab homine, sequetur anathema, id est a Deo alienatio, qui perseveranter in vita ista fide vel operibus manet apostata. Quapropter attendentes sanctae Scripturae sententias, quibus dicunt: Medice, cura temetipsum, et: Qui praedicas non furandum furaris, qui abominaris idola sacrilegium facis, caveamus qui alios corrigere et docere debemus, ut non sacrilege sacras Scripturas interpretemur, sicut Arius, Macedonius, Nestorius, et Eutyches agere praesumpserunt, unde ultione divina et censura canonica, Arius in Nicaena, Macedonius in Constantinopolitana, Nestorius in prima Ephesina, Eutyches apud Chalcedonam, cum omnibus eorum complicibus et fautoribus sunt damnati. Caveamus ut Scripturas non detruncemus, nec quiddam in eis, ad concinnandum confirmandumque mendacium, propter nostram statuendam sententiam, contra catholicam fidem interponamus, et inveniamur contra Paulum apostolum adulterantes verbum Dei. Revereamur etiam ne veniat super nos quod dicit Joannes apostolus in Apocalypsi: Contestor, inquiens, omni audienti verba prophetiae libri hujus, si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto, et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitae, et de civitate sancta de his quae scripta sunt in libro isto. Haec propter infalsatores dixit, non propter eos qui simpliciter quod sentiunt dicunt, in nullo prophetia mutilata vel vitiata. Apocalypsim quippe Jesu Christi tradunt doctores catholici recapitulationem et clausulam esse totius sanctae Scripturae, et per hoc nomen omnem canonicam intelligi debere Scripturam, sicut et hoc quod ibidem scriptum est testimonium Jesu interpretantur spiritum prophetiae Veteris ac Novi Testamenti. Quidquid enim 448 spiritus prophetiae dixit, testimonium est Jesu, qui, sicut scriptum est, testimonium habet a lege et prophetis. Et ipse dicit apostolis, ac per hoc omnibus apostolicis viris, qui vel verbo, vel scripto, vel etiam recta operatione, aut pro ejus nomine passione, illi testimonium perhibent: Et vos, inquiens, mihi testimonium perhibebitis, qui ab initio mecum estis. Sicut et promissio illius veridica de omnibus suis est rite intelligenda, qua dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. Cujus testimonium, id est sacrae Scripturae explanationum ipsiusque explanatorum, Theodorus in quinta synodo, et Macarius in sexta synodo detractores, et falsitatum appositores inventi atque convicti, ab episcopali gradu depositi, atque cum suis complicibus condemnati, et perpetuo exsilio sunt relegati. Timeamus etiam sententiam sancti Coelestini papae, Nestorio Constantinopolitano episcopo scriptam, cui dixit:« Itaque, inquiens, quamvis jam frater Cyrillus te epistolis suis asserat conventum, intelligas volo, post primam et secundam illius, et hanc correptionem nostram, quam constat esse jam tertiam, ab universitate collegii et conventu Christianorum prorsus esse disjunctum, nisi mox quae maledicta sunt corrigantur, et nisi in eam viam redeas, quam se Christus esse testatur. Male in hunc arma desperatione movisti, qui te super familiam suam velut fidelem prudentemque servum permiserat ante constitui. Periit tibi hujus officii beatitudo promissa, qui non solum non das cibum in tempore, verum etiam veneno interficis, quos ille suo sanguine et sua morte quaesivit.» Et de his quidem satis sit dictum. Restant autem adhuc plura de Gothescalci blasphemiis, contra quae non disputatoris officio, sed simplicium providentes auxilio, sicut praecedentia, sic et haec quae sequuntur de Patrum catholicorum dictis collegimus, ne videremur a nescientibus in responsione ad omnes Gothescalci naenias defuisse: cum S. Petrus jubeat nos paratos esse, quolibet modo pulsemur, ad satisfactionem omni poscenti. Denique post praemissas suas in Deum blasphemias, contras quas ex catholicorum doctorum sententiis, et generalium synodorum judiciis, supra respondimus, Gothescalcus subnexuit, dicens:

Intertext edge

Open linked passage

Note