Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hincmarus Rhemensis806-882
Epistolae
Epis 45.23
Choose a text More by Hincmarus Rhemensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9261 Episto199
45.1
EPISTOLA XXX. AD EPISCOPOS. De jure metropolitanorum, cum de Ansegisi primatu ageretur. (Apud eumdem, ex Mogunt. edit. Joan. Busaei.)
45.1
Domini et sanctissimi ac reverendissimi patris nostri apostolici papae Joannis decreta ex sacris canonibus promulgata, sicut et sancti decessores ac praedecessores sui ex eisdem sacris canonibus spiritu Dei conditis, et totius mundi reverentia consecratis, promulgaverunt, quantum ex nobis est, non praejudicantes sententiis fratrum et coepiscoporum nostrorum, qui absentes sunt, ad quos haec sua scripta mittuntur, reverenter suscipimus, singulis metropolitanis suo jure servato, velut mystica Nicaena synodus irrefragabiliter servari decrevit, dicens:« Antiqua consuetudo servetur per Aegyptum, Libyam et Pentapolim, ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est. Similiter autem et apud Antiochiam caeterasque provincias suis privilegia serventur Ecclesiis. Firmitas autem eorum, quae geruntur per unamquamque provinciam metropolitano tribuatur episcopo.»
45.2
Quae sancti et magni concilii Nicaeni decreta beatus Innocentius ad Alexandrum Antiochenum episcopum ita explanat, dicens:« Revolventes itaque auctoritatem Nicaenae synodi, quae una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quae censuit de Antiochena Ecclesia, cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, qua super dioecesim suam praedictam Ecclesiam, non super aliquam aliam provinciam recognoscimus constitutam.» Et Bonifacius papa scribens ad Hilarium Narbonensem episcopum:« Convenit, inquit, nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes. Nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicaenae, quae ita praecipit, ut eadem proprie verba ponamus, Per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse posse subjectas. Quod illi, quia aliter credendum non est, servandum sancto Spiritu suggerente sibimet, censuerunt.» Et post aliquanta:« Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua adeo nos canonum praecepta servare, ut ita constitutio quoque nostra diffiniat, quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus ordinationem semper exspectet.»
45.3
Et sancta synodus episcoporum Africae provinciae scribens ad S. Coelestinum papam( in fine synodi Africanae):« Decreta, inquit, Nicaena, sive inferioris gradus clericos, sive episcopos ipsos, suis metropolitanis apertissime commiserunt. Prudentissime enim justissimeque providerunt quaecunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda, nec unicuique provinciae gratiam sancti Spiritus defuturam, qua aequitas a Christi sacerdotibus, et prudenter videatur, et constantissime teneatur, maxime quia unicuique concessum est, si judicio offensus fuerit cognitorum, ad concilium suae provinciae, vel etiam universale provocare.» Et hinc sanctus Coelestinus, ad rei firmitatem commemorans decreta praefati Bonifacii, decrevit ut unaquaeque provincia suo metropolitano debeat esse contenta, dicens:« Primum, ut juxta decreta canonum unaquaeque provincia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris nostri data ad Narbonensem episcopum continent constituta, nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius concedatur injuriam. Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus, alter in alterius provincia nihil praesumat.» Et item idem:« Nulli sacerdoti suos liceat canones ignorare, nec quidquam facere, quod Patrum possit regulis obviare. Quae enim a nobis res digna servabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu, licentia populis permissa frangatur?» Et sanctus Leo ad Theodorum Forojuliensem episcopum:« Sollicitudinis quidem tuae is ordo esse debuerat, ut cum metropolitano tuo primitus de eo quod quaerendum videbatur esse conferres, ac si id quod ignorabat dilectio tua, etiam ipse nesciret, instrui vos pariter posceretis, quia in causis, quae ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, sine primatibus nihil oportet inquiri.»
45.4
Et quia sancta Romana Ecclesia, cui sollicitudo omnium Ecclesiarum in beato Petro principe apostolorum est commissa, plures metropolitanos in speciali sua dioecesi habet, sicut sanctus Leo apud Anastasium Thessalonicensem episcopum monstrat, similiter et Alexandrina Ecclesia in sua dioecesi; sed et Antiochena sedes nonnullos metropolitanos in sua dioecesi habet, sicut sanctus Innocentius ad Alexandrum ejusdem sedis episcopum scribit, et in ecclesiasticis historiis ac synodalibus gestis invenimus, eisdem etiam metropolitanis, quos suis vicariis sancta Romana commisit Ecclesia, secundum Nicaenos sacros canones sua jura decrevit servari, veluti ad eumdem Anastasium idem beatus Leo scribens:« Igitur, inquit, secundum sanctorum Patrum canones, spiritu Dei conditos, et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura praetenditur, jus traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decrevimus, ita ut a regulis praestitutis nulla aut negligentia, aut praesumptione discedant.» Attendendum est igitur si apostolica sedes metropolitanis suae specialis dioeceseos, sicut in epistolis beati Gregorii ex Regesto legimus, quos propter longinquitatem suas vices agentibus delegavit, sua jura secundum sacros Nicaenos canones servari praecepit, sicut et in epistola praefati Leonis ad praedictum Anastasium dicitur:« Si quid grave, inquiens, intolerandumque gessisset metropolitanus, nostra erat exspectanda censura, ut nihil prius ipse decerneres, quam quid nobis placeret, agnosceres. Vices enim nostras ita tuae credidimus charitati, ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis.»
45.5
Illis metropolitanis( qui et primates multoties in sacris canonibus appellantur, quique in loco defunctorum archiepiscoporum et metropolitanorum ab episcopis uniuscujusque provinciae sine interrogatione alterius primatis praevalent ordinari, et ex antiquae consuetudinis lege, a sede apostolica, cui sollicitudo et praelatio omnium Ecclesiarum in primatu est sancti Petri collata, pallii solent genio insigniri, et in loco decedentium episcoporum, sine consultu vel licentia primatis alterius, in sua provincia quique possunt episcopos ordinare), sua jura debent modis omnibus secundum eosdem sacros Nicaenos canones conservari: qui inviolabiliter decreverunt, ut sicut Alexandrinae Ecclesiae, quia et urbis Romae episcopo parilis mos est, similiter et apud Antiochiam, caeterasque provincias suis privilegia serventur Ecclesiis. De quibus sacris canonibus praefatus sanctus Leo ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum ita passim dicit:« Post consecrationem Antiocheni episcopi, quam tibimet contra canonicam regulam vindicasti, doleo etiam in hoc dilectionem tuam esse prolapsam, ut sacratissimas Nicaenorum canonum constitutiones conareris infringere, tanquam opportune se tibi hoc tempus obtulerit, quo secundi honoris privilegium sedes Alexandrina perdiderit, et Antiochena Ecclesia proprietatem tertiae dignitatis amiserit, ut his locis juri tuo subditis, omnes Metropolitani episcopi proprio honore priventur. Quibus inauditis et nunquam ante tentatis ita praeveniris excessibus, ut sanctam synodum, ad exstinguendam solum haeresim, et confirmationem fidei catholicae, studio Christianissimi principis congregatam, in occasionem ambitus trahas, et ut conniventiam suam tibi dedat impellas, tanquam refutari nequeat quod illicite voluerit multitudo.»
45.6
Consona his et in aliis decretis apostolicae sedes habentur:« Quod si et omnes sacerdotes et mundus assentiat, damnatio consentientes involvit, non praevaricationem consensus absolvit. Non enim crimen minuitur, sed accrescit, cum generale fit ex privato. Hoc enim Deus omnium indicavit, qui mundum peccantem generali diluvio interemit.» Et item S. Leo ad praefatum Anatolium:« Illa, inquit, Nicaenorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla unquam parte est solubilis. Nulla sibimet de multiplicatione congregationis synodalia concilia blandiantur, neque trecentis illis decem, atque octo episcopis quantumlibet copiosior numerus sacerdotum comparare se audeat vel praeferre, cum tanto divinitus privilegio Nicaena sit synodus consecrata, ut sive per pauciores, sive per plures ecclesiastica judicia celebrentur, omni penitus auctoritate sit vacuum, quidquid ab illorum fuerit constitutione diversum.» Et paulo post:« Sancti illi et venerabiles Patres, qui in urbe Nicaena, sacrilego Ario cum sua impietate damnato, mansuras usque in finem mundi leges ecclesiasticorum canonum condiderunt, et apud nos in toto orbe terrarum in suis constitutionibus vivunt, et si quid usquam aliter quam illi statuere praesumitur, sine cunctatione cassatur, ut quae ad perpetuam utilitatem generaliter instituta sunt, nulla communicatione varientur, nec ad privatum trahantur commodum, quae ad bonum sunt commune praefixa: et manentibus terminis quos constituerunt Patres, nemo in jus tendat alienum, sed infra fines proprios atque legitimos, prout quis valuerit, in latitudine charitatis se exerceat.» Aliud enim sunt sedes, aliud praesidentes, et magnus unicuique honor est integritas sua.
45.7
Et item idem ad synodum Chalcedonensem scribens:« De custodiendis, inquit, sanctorum Patrum statutis, quae in synodo Nicaena inviolabilibus sunt fixa decretis, observantiam vestrae sanctitatis admoneo, ut jura Ecclesiarum, sicut ab illis centum decem et octo Patribus divinitus inspiratis sunt ordinata permaneant. Nihil alienum improbus ambitus concupiscat, nec per alterius imminutionem suum aliquis quaerat augmentum. Quantumlibet enim extortis assentationibus sese instruat vanitatis elatio, et appetitus suos conciliorum aestimet nomine roborandos, infirmum atque irritum erit quidquid a praedictorum Patrum canonibus discreparit. Quorum regulis apostolica sedes quam reverenter utatur, scriptorum meorum, quibus Constantinopolitani antistitis conatus repuli, poterit sanctitas vestra lectione cognoscere, et me, auxiliante Domino nostro, et catholicae fidei et paternarum traditionum esse custodem.» Et ad Martianum Augustum:« Privilegia Ecclesiarum sanctorum Patrum canonibus instituta, et venerabilis Nicaenae synodi fixa decretis, nulla possunt improbitate convelli, nulla novitate mutari. In quo opere, auxiliante Christo fideliter exsequendo, necesse est me perseverantem exhibere famulatum, quoniam dispensatio mihi credita est, et ad meum tendit reatum, si paternarum regulae sanctionum, quae in synodo Nicaena, ad totius Ecclesiae regimen spiritu Dei instruente sunt conditae, me, quod absit, connivente violentur, et major sit apud me unius fratris voluntas, quam universae domus Domini communis utilitas.»
45.8
Et ad Pulcheriam Augustam:« Contra statuta paternorum canonum, quae ante longissimae aetatis annos in urbe Nicaena spiritualibus sunt fundata decretis, nihil cuique audere conceditur: ita ut si quis diversum aliquid decernere velit, se potius minuat, quam illa corrumpat. Quae si ut oportet a cunctis pontificibus intemerata serventur, per universas Ecclesias tranquilla erit pax et firma concordia, nullae de mensuris harum dissensiones, nullae de ordinationibus lites, nullae de privilegiis ambiguitates, nulla erunt de alieni usurpatione certamina, sed ea quae jure charitatis rationabilis est et morum et officiorum servabitur unanimitas. Et ille vere erit magnus, qui fuerit totius ambitionis alienus, dicente Domino: Quicunque voluerit inter vos major fieri, erit vester minister; et quicunque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Et tamen haec illis tunc insinuabantur, qui de pusillo volebant crescere, et de infimis ad summa transire.» Et ad Maximum Antiochenum episcopum:« Tanta apud me est Nicaenorum canonum reverentia, ut ea quae sunt a sanctis patribus constituta, nec permiserim, nec patiar aliqua novitate violari. Etsi enim diversa nonnunquam sunt merita praesulum, tamen jura permanent sedium, quibus etsi possunt aemuli perturbationem aliquam fortassis inferre, non tamen possunt minuere dignitatem. Nunc autem ad omnia generaliter pronuntiare sufficiat, quod si quid a quoquam contra Nicaenorum canonum statuta in quacunque synodo vel tentatum est, vel ad tempus videtur extortum, nihil praejudicii potest inviolabilibus inferre decretis. Et facilius erit quarumlibet consensionum pactum dissolvi, quam praedictorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi.» Quoniam universae pacis tranquillitas non aliter poterit custodiri, nisi sua canonibus reverentia intemerata servetur. Quidquid enim praeter speciales causas synodalium Conciliorum ad examen Episcopale defertur, potest aliquam dijudicandi habere rationem, si nihil de eo est a sanctis patribus apud Nicaeam diffinitum. Nam quod ab illorum regulis et constitutione discordat, apostolicae sedis nunquam poterit obtinere consensum.
45.9
Et sanctus papa Hilarus ad Leontium, Veranum et Victorium episcopos, inter caetera ad locum:« Ita vestrae charitati cognitionem adnexae querimoniae delegamus, ut nihil adversum venerandos canones, nihil contra sanctae memoriae decessoris mei judicium valeat, quidquid obreptum nobis esse constiterit. Nolumus namque, fratres charissimi, Ecclesiarum privilegia, quae semper sunt servanda confundi, nec in alterius provincia sacerdotis alterum jus habere permittimus, quia per hoc non minus in sanctarum traditionum delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur, cum exspectatio fructus nostri ministerii,» non in regionum latitudine, sed in acquisitione ponitur animarum.» Et item idem ad episcopos diversarum provinciarum:« Haec ad universam charitatem vestram et jam per fratrem et coepiscopum nostrum Antonium scripta direximus. Quibus admoniti communis omnium sollicitudo procuret, ne quisquam frater in alterius prorupturus injuriam transcendat terminos venerandis Patribus constitutos.» De quibus terminis Antiochenum concilium, in magna synodo Chalcedonensi collaudatum, capite decimo tertio dicit:« Nullus episcopus ex alia provincia audeat ad aliam transgredi, et ad promotionem ministerii aliquos in Ecclesiis ordinare, licet consensum videantur praebere nonnulli, nisi litteris tam metropolitani, quam caeterorum qui cum eo sunt episcoporum, rogatus adveniat, et sic ad actionem ordinatio accedat. Si vero nullo vocante inordinato more deproperet, super aliquibus ordinationibus, et ecclesiasticis ordinationibus ad eum non pertinentibus componendis, irrita quidem quae ab eo geruntur existant, ipse vero incompositi motus sui, et irrationabilis audaciae subeat ultionem, ex hoc jam damnatus a sancto concilio.» Et consona huic dicit in capite vicesimo secundo cujus conclusio talis est:« Si ordinare non potuerit, nullatenus judicabit.»
45.10
Et hinc sanctus Gelasius in decretis ad omnes episcopos de Institutis ecclesiasticis:« Cumque, inquit, nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nihil licere, et cum sedes apostolica superior his omnibus, favente Domino, quae paternis canonibus sunt praefixa pio devotoque studeat tenere proposito, satis indignum est quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium, hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere, satisque conveniens sit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet, quam illic vigere conspiciat, ubi Dominus totius Ecclesiae posuit principatum.» Attendendae summopere sunt omnibus nostratibus inter caeteros praecipue horum duorum heroum sententiae, Leonis et Gelasii, ne praesumant discipuli quod licere sibi magistri non voluerunt, et si ad tanti tonitrui magnivocum sonitum tremunt cedri, quid faciendum sit tabulis. Ait enim Leo,« quod Nicaenorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla cuiquam sit parte solubilis.» In qua sententia nulla persona excipitur, quacunque praedita potestate vel dignitate. Et Gelasius:« Cumque, inquit, nobis contra salutarium reverentiam regularum cupiamus temere nil licere, satis indignum est quemquam hanc observantiam refutare, quam beati Petri sedem et sequi videat et docere.» Hinc sanctus Augustinus, tempore prior, loco posterior, ab omnibus sedis apostolicae pontificibus in suo tempore, ac post suum obitum, imo et a cuncta catholica Ecclesia inter magistros optimos receptissimus, in libro de Vera Religione dicit:« Spiritualis homo judicat omnia, ipse autem a nemine judicatur, id est a nullo homine, sed a sola ipsa lege, secundum quam judicat omnia, quoniam et illud verissime dictum est: Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi. Omnia ergo judicat, quia super omnia est quando cum Deo est; cum illo autem est, quando purissime intelligit, et tota charitate quod intelligit diligit. Ita etiam quantum potest, lex ipsa etiam fit, secundum quam judicat omnia, et de qua judicare nullus potest: sicut in istis temporalibus legibus, quanquam de his homines judicent cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae atque firmatae, non licebit judici de ipsis judicare, sed secundum ipsas. Conditor tamen legum temporalium, si vir bonus est et sapiens, illam ipsam consulit aeternam, de qua nulli animae judicare datum est, ut secundum ejus incommutabiles regulas, quid sit pro tempore jubendum vetandumque discernat. Aeternam igitur legem mundis animis fas est cognoscere, judicare non fas est.»
45.11
Cujus sententiam et beatus Gelasius confirmat in decretis ad episcopos per Dardaniam constitutos, dicens:« Confidimus, quod nullus jam veraciter Christianus ignoret, uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis Ecclesiae probavit assensus, nullam magis exsequi sedem prae caeteris oportere quam primam, quae unamquamque synodum et sua auctoritate confirmat, et continuata moderatione custodit, pro suo scilicet principatu, quem beatus Petrus apostolus Domini voce perceptum, Ecclesia nihilominus subsequente, et tenuit semper, et retinet.» Et Symmachus papa ad Caesarium Arelatensem episcopum:« Rationabile est ut sancta Arelatensis Ecclesia propriis privilegiis perfruatur, et quod vetustas praestitit, et Patrum auctoritas roboravit, nova non debet violare praesumptio: sic tamen, ut caeterarum Ecclesiarum privilegia temporibus acquisita non titubent, quia non potest ex parte firmum esse, quod generalitatis tangit injuriam. Manentibus siquidem his quae Patrum constituta singulis Ecclesiis concesserunt, decernimus ut circa ea, quae tam in Gallia quam in Hispania provinciis de causa religionis emerserint, solertia tuae fraternitatis invigilet.» Et post aliquanta:« Igitur quemadmodum supra diximus, per singulas Ecclesias beneficia, quae sunt diu custodita, serventur.» Et hinc sanctus Hormisda in epistola ad beatum Remigium Rhemorum episcopum scripsit, dicens:« Dilectissimo fratri Remigio Hormisda. Suscipientes plena fraternitatis tuae congratulatione colloquia, quibus nos germanae salutis tuae laetificavit indicio corporali cum spiritualibus officiis incolumitate subnixia, congruum esse perspeximus hanc ipsam quam mente gerimus verbis aperire laetitiam. Agis enim summi documenta pontificis, dum et praedicanda facis, et ea insinuare non differs. Praerogativam igitur de nostri sumpsimus electione indicii, quando id operatum te esse didicimus, quod caeteris agendum obnixius imperamus, ut in provinciis tanta longinquitate disjunctis, et apostolicae sedis vigorem, et Patrum regulis studeas adhibere custodiam. Vices itaque nostras per omne regnum dilecti et spiritualis filii nostri Clodovei, quem nuper adminiculante superna gratia plurimis, et apostolorum temporibus aequiparandis, signorum miraculis praedicationem salutiferam comitantibus, ad fidem cum gente integra convertisti, et sacri dono baptismatis consecrasti, salvis privilegiis, quae metropolitanis decrevit antiquitas, praesenti auctoritate committimus: augentes studii hujus participatione ministerii dignitatem, relevantes nostras ejusdem remedio dispensationis excubias. Et licet de singulis non indigeas edoceri, a quo jam probavimus acutius universa servari, gratius tamen esse solet, si ituris trames ostenditur, et laboraturis injuncti operis forma monstratur. Paternas igitur regulas, et decreta sanctissimis diffinita conciliis ab omnibus servanda mandamus. In his vigilantiam tuam, in his curam et fraternae monita exhortationis ostendimus. His ea, quanta dignum est, reverentia custoditis, nullum relinquit culpae locum sanctae observationis obstaculum. Ibi fas nefasque praescriptum est, ibi prohibitum, ad quod nullus audeat aspirare, ibi concessum quid debeat mens Deo placitura praesumere. Quoties universae poscit religionis causa concilium, te cuncti fratres evocante conveniant: et si quos eorum specialis negotii pulsat intentio, jurgia inter eos oborta compesce, discussa sacra lege determinando certamina. Quiquid autem illic pro fide et veritate constitutum, vel provida dispensatione praeceptum, vel personae nostrae auctoritate fuerit confirmatum, totum, ad scientiam nostram instructa relationis attestatione perveniat. Eo fit ut et noster animus officii charitate dati, et tuus securitate perfruatur accepti. Deus te incolumen custodiat, frater charissime.»
45.12
Et sanctus Gregorius in epistola ad Virgilium Arelatensem episcopum:« Fraternitati tuae, inquit, vices nostras in Ecclesiis quae sub regno sunt praecellentissimi filii nostri Childeberti, juxta antiquum morem Deo auctore committimus. Singulis siquidem metropolitis secundum priscam consuetudinem proprio honore servato, pallium quoque transmisimus.» Et in epistola ad Dominicum Carthaginensem archiepiscopum: De ecclesiasticis, inquit, privilegiis quod vestra fraternitas scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia, sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque Ecclesiis sua jura servamus. Nec cuilibet favente gratia ultra quam meretur impartior, nec ulli hoc quod sui juris est ambitu stimulante derogo: sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque studeo honore singulos subvehi, dummodo non sit quod alteri jure ab altero possit opponi.» Et ad Natalem Salonitanum episcopum:« Quod, inquit, dicitis nostris temporibus debere servari, quae a meis quoque praedecessoribus tradita atque custodita sunt, absit hoc a me, ut statuta majorum consacerdotibus meis in qualibet Ecclesia infringam, quia mihi injuriam facio, si fratrum meorum jura perturbo.»
45.13
Haec ita, ut supra ostensum est, de antiquo jure singulis metropolitanis servando, et subsequentes sacram Nicaenam synodum conciliorum canones statuerunt. Silicet Antiocheni, dicentes:« Per singulas regiones episcopos convenit nosse metropolitanum episcopum sollicitudinem totius provinciae gerere. Propter quod ad metropolim omnes undique, qui negotia videntur habere concurrant, et reliqua.» Et Constantinopolitam canones decreverunt, ut illa quae sunt per unamquamque provinciam ipsius provinciae synodus dispenset, sicut Nicaeno constat decretum esse concilio. Et universale Chalcedonense concilium dicit:« Regulas, inquiens, sanctorum Patrum per singula nunc usque concilia constitutas proprium robur obtinere decrevimus.» Et item idem:« Decrevit itaque sancta synodus secundum Patrum canones bis in anno episcopos in id ipsum in unaquaque provincia convenire, quo metropolitanus antistes probaverit, et corrigere singula, si quae fortassis emerserint.»
45.14
Sic et Africae provinciae sancta concilia decreverunt, ut quae in Nicaeno concilio statuta sunt omni modo conserventur, et ut qui posterius ordinati sunt prioribus se non audeant anteferre. Unde inter caetera ad locum dicit Aurelius:« Non decuerat, inquiens, ut haec repeteremus, nisi forte existerent inconsideratae mentes quorumdam, quae ad haec statuenda nostros acuerent sensus. Sed communis haec causa est, quam insinuavit frater et consacerdos noster Valentinus, ut unusquisque nostrum ordinem sibi decretum a Deo cognoscat, et posteriores anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere praesumant. Qua de re dico, prout captus animi mei retinet, eos qui putaverint spretis majoribus aliquid praesumendum, competenter esse ab omni concilio coercendos. Xantippus episcopus primae sedis Numidiae dixit: Audivit omnium fratrum praesentia prosecutionem fratris et consacerdotis nostri Aurelii, quid ad haec respondent? Datianus episcopus dixit: Quae majorum decrevit sententia nostro assensui mancipabuntur, ut quae praeteritorum conciliorum gestis tenentur Carthaginensis Ecclesiae nostra assensione plene apud omnes firma teneantur. Universi episcopi dixerunt: Hic ordo et a Patribus et a majoribus servatus est, et a nobis Deo propitio servabitur, salvo etiam jure primatus Numidiae et Mauritaniae.»
45.15
Et item iidem sacri canones:« Placuit ut quicunque deinceps ordinantur per provincias Africanas, litteras accipiant ab ordinatoribus suis, manu eorum conscriptas, continentes consulem et diem, ut nulla altercatio de posterioribus vel anterioribus oriatur. Unde Pelagius, antecessor sancti Gregorii, ad Childebertum regem Francorum scribit de Sapaudo Arelatensi archiepiscopo, increpans eum, ut ipsius verbis utamur, quoniam ad petitionem episcopi ab eo ordinati in judicium, sequentis civitatis episcopi, quod nulla ecclesiastica lege et ratione conceditur, judicandum juberetis occurrere, ut ipso de conculcato loci sui praejudicio conquerente, illum qui usurpavit, necesse sit de illicita praesumptione culpari.» Et sanctus Gregorius vigilantissime servari decrevit ut posteriores se prioribus non praeferant, et ut nullus metropolitanus in alterius metropolitani provincia, inconsulto eo quiddam juris praesumat, scribens ad Augustinum Anglorum episcopum( interrogatione 9): In Galliarum, inquit, episcopis, nullam tibi auctoritatem tribuimus, quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus.» Et post aliquanta:« Ipse auctoritate propria episcopos Galliarum judicare non poteris, sed suadendo, blandiendo, bona quoque opera tua eis imitanda monstrando, pravorum mentes ad sanctitatis studium reforma, quia scriptum est in lege: Per alienam messem transiens falcem mittere non debes, sed manu spicas conterere et manducare. Falcem enim judicii mittere non potes in ea segete, quae alteri videtur esse commissa, sed per effectum boni operis frumenta Dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in Ecclesiae corpus monendo et persuadendo, quasi mandendo converte. Quod vero ex auctoritate agendum est, cum praedicto Arelatensi episcopo agatur, ne praetermitti possit hoc quod antiqua Patrum institutio invenit.»
45.16
Et quod de uno hoc primate Gallicano, qui a sede apostolica pallium acceperat, dixit, hoc et de reliquis Gallicanorum et Belgicorum atque Germanicorum primatibus est utique intelligendum. Inter quos, sicut et inter reliquos episcopos, haec conditio regularis servatur, ut qui prius fuerit ordinatus, prior habeatur, velut idem S. Gregorius in alia epistola ad praefatum Augustinum patenter ostendit. De quibus primatibus iidem sacri canones dicunt, ut quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provinciae ipsius causam deferat accusator. Et qui provocandum putaverint, ad primates suarum provinciarum, sicut et de episcopis saepe constitutum est, provocent. Et episcopus, qui ad synodum non occurrerit, ad primatem suum jubetur rationem impedimenti sui reddere. Et si episcopi inter quos causa versatur, diversarum sunt provinciarum, ille primas debet judices dare, in cujus provincia est locus, de quo contenditur, et quaestio per episcopos judices jubetur finiri, sive quos primates dederint, sive quos inter se conquerentes vicinos ex consensu delegerint.
45.17
Ordo autem ac praerogativa prioratus non solum secundum sacros canones et decreta sedis Romanae pontificum, inter episcopos est conservandus, verum et inter presbyteros, sicut sanctus Leo in decretali sua epistola ad Dorum Beneventanae civitatis episcopum, ex eisdem sacris canonibus promulgata, inter caetera dicit ad locum:« Si ambientis intentio, aut imperita faventium studia, id quod nunquam habuit consuetudo, poscebant, ut incipiens emeritis, et novellus praeferretur antiquis, tuae fuerat industriae atque doctrinae, ut injuste petentium desideria rationabili auctoritate cohiberes, ne quem in sacerdotali propere provehebas honore, ad injuriam eorum quibus sociabatur inciperet, minorque se fieret, dum in illo non humilitatis virtus, sed elationis vitium roboraretur. Neque enim ignorabas dixisse Dominum, quod qui se humiliat exaltabitur, qui vero se exaltat, humiliabitur. Eumdemque dixisse: Quicunque vult inter vos major fieri, sit vester minister, et quicunque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Vos autem quaeritis de pusillo crescere et de honore majores esse. Utrumque enim inordinatum, utrumque praeposterum est, et omnis laborum fructus aufertur, omnis meritorum mensura vacuatur, si tantum quis assequitur dignitatis, quantum adulationis obtinuit, ut cupiditas eminendi non solum superbientem minuat, sed etiam conniventem. Si vero, ut asseritur, primi secundique presbyteri circa Epicarpium sibimet praeponendum, tam huic assentatio fuit, ut illum cum sui dedecore poscerent honorari, nec hoc quidem illis proprio se judicio dejicientibus tribui debuit quod volebant, cui tam miserae voluntati te dignius fuerat obviare, quam cedere. Deformis autem et ignava subjectio bene sibi consciis, et non irritam facientibus gratiam Dei, praejudicare non potuit, ut primates suos quocunque commercio in alterutrum transferentes, subsequentium suorum minuerent dignitatem, et quem ultimum sibi anteposuerant, caeteris praemineret. Praedicti igitur presbyteri, qui indignos se honoris sui ordine sunt professi, licet privari etiam sacerdotio mererentur, tamen ut eis pro apostolicae sedis pietate parcatur, ultimi inter omnes Ecclesiae presbyteros habeantur. Et ut judicii sui sententiam ferant, inferiores etiam illo erunt, quem propria sententia sibimet praetulere, caeteris omnibus presbyteris in eo ordine permanentibus, quem unicuique ordinationis suae tempus ascripsit. Nec quisquam praeter praedictos duos imminutae dignitatis patiatur injuriam, sed in eorum statum tantummodo hoc recurrat opprobrium, qui novello et immature ordinato inferiores fieri elegere, ut illam evangelicam sententiam ad se sentiant pertinere, qua dicitur: Quo judicio judicaveritis, judicabitur de vobis; et qua mensura mensi fueritis, eadem remetietur vobis. Paulus vero presbyter ordinem suum, de quo laudabili firmitate non cessit, obtineat, nec ulterius aliquid in cujusquam praesumatur injuriam.»
45.18
Haec ita de jure singulis metropolitanis conservando, et ut posteriores se prioribus suis non praeferant, sed ordinem sibi a Deo traditum quique conservare procurent, a Nicaenis canonibus Spiritu Dei conditis, et totius mundi reverentia consecratis, caeterisque sacris canonibus irrefragabiliter decretis, ac providentia et auctoritate pontificum apostolicae sedis ex eisdem canonibus promulgatis, ad eorum qui sciunt memoriam, vel nescientium forte notitiam commemorare debere putavimus, quoniam in Cisalpinis provinciis delegatio vicium apostolicae sedis, propter Simoniacam haeresim exstirpandam, et ad praesumptionem, quia laici potentes repente tonsurabantur, et ordinabantur episcopi, amputandam, sicut in apostolicae sedis pontificum, maxime autem in beati Gregorii epistolis legimus, fuit exorta, privilegiis singularum provinciarum metropolitanis inconcusse juxta sacras regulas conservatis. Quae temporibus Theodosii et Honorii imperatorum, pontificatu papae Zosimi, per septem provincias, scilicet Viennensem, Lugdunensem, Narbonensem primam et secundam, et Alpinam, et Novempopulanam, et secundam Aquitanicam emanavit, ut de his provinciis honorati vel possessores, judices et episcopi praefatarum provinciarum, ab Idibus Augusti quibuscunque mediis diebus in Idus Septembris, in urbe Arelatensi, quae et Constantina vocatur, ad concilium forense vel ecclesiasticum convenirent. Ita ut de Novempopulana et secunda Aquitanica, quae provinciae longius constitutae sunt, si eorum judices et metropolitanos occupatio certa retineret, legatos suos juxta consuetudinem mitterent, sicut in edicto praefatorum imperatorum, et in epistolis apostolicae sedis pontificum invenitur. Deinde hic primatus per praefatas provincias Viennensi civitati commissus est, indeque hanc sollicitudinem episcopus Arelatensis recepit.
45.19
Demum in regno Clodovei, nuper cum integra gente ad fidem conversi per sanctam praedicationem beati Remigii, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis, beatus Hormisda vices suas eidem sancto Remigio Rhemorum Durocortorum antiquae metropolis episcopo, quae praecedentibus temporibus habuit sub se duodecim civitates, videlicet Suessionum, Catalaunorum, Veromandorum, Atrebatum, Camaracensium, Tornacensium, Silvanectum, Belgivagorum, Ambianensium, Morinum, id est, Ponticum, Bononiensium, et Laudunum Clavatum, in quo castro ex sua parochia idem sanctus Remigius Africanorum canonum et apostolica fultus auctoritate constituit episcopum, per Belgicas et quasdam provincias Gallicanas commisit, ut Dei ecclesias, quas Franci adhuc pagani devastaverant et incenderant universa praedantes, et quaecunque perperam gesta fuerant, ad debitum statum reduceret, manente privilegio Arelatensi Ecclesiae in sibi antiquitus delegatis provinciis.
45.20
Postea vero, tempore beati Gregorii Virgilius Arelatensis episcopus, petente Childeberto rege, in regno ipsius, sicut decessores illius in praefatis provinciis habuerant, hanc delegationem eodem beato Gregorio committente suscepit. Denique tempore Caroli principis, quando propter discordiam et contentionem de principatu inter eum et Raganfredum, et frequentia ac civilia imo plus quam civilia, quia intestina et parricidalia bella, in Germanicis et Belgicis ac Gallicanis provinciis omnis religio Christianitatis pene fuit abolita, ita ut episcopis in paucis locis residuis, episcopia laicis donata et rebus divisa fuerint, adeo ut Milo quidam tonsura clericus, moribus, habitu, et actu irreligiosus laicus, episcopia Rhemorum ac Trevirorum usurpans insimul, per multos annos pessumdederit: et multi jam, maxime in Orientalibus regionibus, idola adorarent, et sine baptismo manerent, Gregorius a primo secundus, sed et tertius Gregorius. Winfrid cognomento Bonifacium legatum apostolicae sedis ad reformandam Christianitatis religionem, primo presbyterum, postea vero episcopum ordinatum direxerunt. Cui per annos viginti quinque in eadem praedicatione sine cardinali sede laboranti, praefatorum successor Zacharias papa inter caetera in privilegio sibi directo scripsit atque firmavit ad locum ita dicens:« Ubi Deus praedicationem tuam auxit, obtinere voluisti, ut tibi episcopalem Ecclesiam, vel successoribus tuis confirmare debeamus, juxta eorumdem filiorum nostrorum Francorum petitionem. Et idcirco auctoritate B. Petri apostoli sancimus, ut supradicta Ecclesia Moguntina perpetuis temporibus tibi et successoribus tuis in metropolim sit confirmata, habens sub se has quinque civitates, id est, Tungris, Coloniam, Warmaciam, Spiratiam, et Trectis, et Germaniae gentes, quas tua fraternitas per suam praedicationem Christi lumen cognoscere fecit. His a nobis diffinitis, per hujus nostrae confirmationis paginam in tua Ecclesia perpetuis temporibus pro sui confirmatione haec conservari mandamus.» Sic enim et sacri Africae provinciae canones decreverunt, ut quos adminiculante divina gratia episcopus potuerit lucrari ad catholicam unitatem, ad ipsum pertineant.
45.21
De primatu quoque in aliis provinciis item idem Zacharias papa ad eumdem Bonifacium scripsit hoc modo:« Et quia si deberes in Bajoariae provincia jus habere praedicationis sciscitasti, an non, quam a decessore nostro habuisti concessam, nos denique, auxiliante Deo, ea quae tibi largitus est decessor noster, non minuimus, sed augemus, et non solum Bajoariam, sed etiam omnem Galliarum provinciam, donec te divina jusserit superesse majestas, nostra vice per praedicationem tibi injunctam, quae repereris contra Christianam religionem, vel canonum instituta, spiritaliter stude ac ad normam rectitudinis reformare.»
45.22
Sed et cum Ebbo quondam Rhemorum episcopus se in synodo quadraginta quatuor episcoporum scripto et propria subscriptione ac viva voce pro criminibus suis damnavit, et a sacerdotali ministerio alienum reddidit, quem postea Sergius papa, sicut etiam in gestis ejus legitur, condemnavit, defuncto domno Ludovico imperatore, contentione de regno inter filios ejus exorta, primum ad Lotharium, deinde ad Ludovicum damnatus idem Ebbo se contulit. Qui reges, quoniam per merita sanctorum, adminiculante Domino et domno nostro Carolo, violentia non valebant, per insidias, tam apud apostolicam sedem quam et apud quoscunque valebant episcopos, et quaquaversum poterant, Rhemorum episcopo laqueorum tendicula injicere quae praeparaverant, et res ipsius Rhemensis Ecclesiae, quae in diversis regnis sitae sunt, a pluribus usurpari coeperunt, gratia et nomine Benedictus papa, in privilegio Rhemorum episcopo, qui nunc eidem servit Ecclesiae, B. Petri et apostolicae ipsius sedis auctoritate, secundum sacros canones, et decreta decessorum ac praedecessorum suorum collato, ita dicit ad locum. Inter haec quidem et hoc sancimus, ne quilibet tuae dioeceseos regulis subjectus Ecclesiae, te contempto, impune audeat seu valeat aliena expetere aut exspectare judicia, ut almorum traditionibus Patrum canonumque promulgationibus est constitutum, salvo in omnibus jure apostolicae nostrae sedis, ut ab ipso veluti Christo sacris est cautum canonibus: sed cuncti, sive in praelatione, sive in subditione debita, ordinem ab ecclesiasticis regulis traditum observantes, obediant et studiosius, obtemperare procurent.
45.23
In quo decreto et beati Innocentii scribentis ad Victricium Rothomagensem episcopum est secutus decretum, quo dicit:« Si quae, inquiens, causae vel contentiones inter clericos, tam superioris ordinis quam etiam inferioris, fuerint exortae, placuit ut secundum synodum Nicaenam, congregatis ejusdem provinciae episcopis, judicium terminetur. Nec alicui liceat, sine praejudicio tamen Romanae Ecclesiae, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus, qui in eadem provincia Dei Ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte praesumpserit, et ab officio cleri summotus, et injuriarum reus ab omnibus judicetur. Si autem majores causae in medium fuerint devolutae, ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, et beata consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur.» De qua hic specialiter reverentia dicat, apostolicae sedi reservari debere, cui in omnibus rebus debet reverentia custodiri, sicut synodus statuit, et vetus consuetudo exigit, et quos canones, tertio et quarto ac septimo demonstrat capitulo.
45.24
De quibus et S. Gelasius in commonitorio dato Fausto contra Orientales episcopos dicit ita:« Viderint ergo, si alios habent canones, quibus suas ineptias exsequantur. Caeterum isti, qui sacri, qui ecclesiastici, qui legitimi celebrantur, sedem apostolicam ad judicium vocare non possunt.» Et aliquanto superius:« Ipsi sunt canones, qui appellationes totius Ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri, ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt,» et reliqua. Qui vero praefatam epistolam sancti Innocentii ad Victricium Rothomagensem archiepiscopum, ex sacris canonibus promulgatam, de qua praemissi decreti ejus sententiam hic posuimus, diligenter a principio sui usque ad finem relegerit, inveniet eadem de privilegiis singulorum metropolitanorum, scilicet primatuum provinciarum, quae et sanctus Bonifacius ad episcopos Gallicanos et ad Hilarium Narbonensem episcopum constituit, videlicet, ut nullus metropolitanus duas metropolitanas civitates, duasque provincias debeat habere subjectas, sed unaquaeque provincia metropolitani sui in omnibus rebus ordinationem semper exspectet, et de majoribus causis ad sedem apostolicam singuli metropolitani ex suis provinciis post episcopale judicium referant, ut quidquid singuli metropolitani cum suis suffraganeis duxerint decernendum, cum relatum ad sedem apostolicam fuerit, ejus, ut condecet et necesse est, auctoritate firmetur, aut emendetur.
45.25
Sed et qui vigilanter eamdem epistolam recensuerit, reperiet beatum Innocentium decrevisse, ea quae in illa scripta sunt, et a cunctis provinciarum primatibus et ab omnibus episcopis debere servari. Et item in praefato beati Benedicti papae privilegio est decretum:« Et hoc promulgamus atque statuimus, ut te, qui primas ipsius provinciae esse dignosceris, nullius unquam infestatione contra canonica apostolicaque decreta, sive judicia ecclesiastica tibi commissa, aut virtute aut facultate nudari, vel ante audientiam Romani pontificis, a quocunque damnari statuimus, omnem judicandi ordinem comprehendit, ut suis videlicet libere utens legaliter ac regulariter, si judicandus est, ad electorum judicum, vel ad ejus vicarii, cum fuerit specialiter ad hoc deputatus, judicium intra suae terminos provinciae provocetur pro certis existentibus causis, quibus majores natu legaliter ac regulariter apud canonicos judices accusari valent, dierum et dilationum, atque in discussione personarum accusantium et testificantium, utrum debeant vel non debeant ad accusationem vel testimonium admitti, canonica et legali forma servata, et sic demum legaliter vel regulariter convictus vel confessus apostolici papae judicio primas Rhemorum provinciae reservetur, sicut S. Leo ad Anastasium cui vices suas commisit de metropolitano scripsit episcopo: Sed etiam, si quid grave intolerandumque gessisset, nostra erat exspectanda censura, ut nihil prius ipse decerneres, quam quid nobis placeret agnosceres.» Unde et in praefato privilegio sequitur:« Sed si compellatus appellare ad hanc sanctam sedem volueris apostolici papae judicio reservari, nostra, imo beati Petri apostoli, auctoritate praecipimus, nec alicui cujuscunque juri vel judicio te subjici, excepta potestate sedis Romanae pontificum.»
45.26
Et in hac sententia canonici privilegii domni Benedicti attendat, si quis forte supra mensuram suam ire voluerit, et non de his quibus dicit Dominus: Ecce ego mitto vos, sed de his esse delegerit, de quibus Dominus dicit: Ipsi ibant, et ego non mittebam eos; quia primas Rhemorum provinciae apostolici papae judicio reservari B. Petri apostoli auctoritate cum anathematis interdictione praecipitur, et nec alicui cujuscunque juri vel judicio submitti permittitur, excepta potestate sedis Romanae pontificum. Contra quae si aliquis nostratium praesumere non voluerit, sed obaudiens Apostolum dicentem: Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, charitose, sicut frater a fratre, quae pacis et dilectionis sunt expetierit, audiet cum Apostolo: Cum liber essem ex omnibus, duntaxat vobis, omnium vestrum me servum feci. Non enim nosmetipsos praedicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum, salva memorata conditione privilegii gratia et nomine Benedicti. Si autem non desierit digitum extendere, et loqui quod non prodest, audiet cum Apostolo: Tu quis es, qui judicas alienum servum? Domino suo stat aut cadit. Stabit autem: potens est enim Deus statuere illum; et: Mihi pro minimo est, ut a vobis judicer; ne illa, quae auctoritate canonica atque apostolica aedificata sunt in praefato privilegio, mea destruantur consensione, dicente magno papa Leone ad Leonem Augustum, cum peteretur annuere quae illi fas non erat consentire:« Si quae, inquit, destruxi, haec aedifico, praevaricatorem me constituo, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatae memoriae principis Martiani, sed etiam ego mea consensione firmavi, quia, ut idem alibi dicit, sicut in mala suasione delinquitur, ita et in mala consensione peccatur.» Sequitur in eodem privilegio.
45.27
« Et hoc volumus, ne quilibet ex provincia et dioecesi metropoli tuae tibique subjecta, jus secundum ecclesiasticas constitutiones primatui Ecclesiae tuae et tibi debitum quoquo modo per contemptum convellere, aut tibi vel Ecclesiae tuae quamcunque violentiam, contra eadem canonica constituta et decreta Romanorum pontificum, pertinaciter inferre praesumat, cum anathematis interpositione, nostra apostolica et beati Petri apostolorum principis auctoritate prohibemus. Optamus fraternitatem tuam in Christo nunc et semper bene valere.» Quae constitutio quantum sacris canonibus Nicaenae, Antiochenae, Chalcedonensis, Sardicensis, et Africae provinciae synodis, sed et decretis apostolicae sedis pontificum ac sacris legibus consonet, nemo est qui dubitat, si sacros canones et decreta sedis Romanae pontificum ac venerandas leges cognitas habet. Quia enim scriptum est: Post concupiscentias tuas non eas; et: Altiora te ne quaesieris; et beatus scribit Hormisda: Elevatio semper affert saluti periculum, per quam ipsius inventor diabolus angelica potestate privatus est, satis superque suffecit, ac sufficit, semperque sufficiet praesignato Rhemorum Ecclesiae servienti, quae per sacros canones et decreta sedis Romanae pontificum unicuique sunt metropolitano collata.
45.28
Haec tantum propter vitandam prolixitatem, quia hinc sufficienter in canonibus sacris et in decretis praedecessorum suorum habetur, de privilegio domni Benedicti, quod in scrinio sanctae Romanae Ecclesiae noscitur contineri, et in synodo apud Suessiones ostensum est, et si necesse fuerit, adhuc valet ostendi, duximus commemoranda: non ut domni et Patris nostri apostolici papae Joannis canonicis et apostolicis praeceptionibus, quod absit, resultemus, qui etiam ante et post privilegia haec collata, sedis apostolicae jussione, et domni tunc regis Caroli, nunc autem gratias Deo imperatoris Augusti, verum et invitatione confratrum ac coepiscoporum nostrorum, sequentes apostolicam regulam, quae dicit: Per charitatem servite invicem, subjecti invicem in timore Christi, per diversa loca diversasque provincias, ad synodos convenire studuimus, et prout dederit Dominus posse studebimus, ut praedictum est, et saepe dicendum est, quia non ab re est saepius verbo repetere, quod semper necesse est animo retinere, servato jure privilegii domni Benedicti, si nos fraterna charitas invitaverit, potiusque jussio apostolicae sedis, et praeceptio domni nostri Caroli imperatoris Augusti nos ad synodum, sicut praecipiunt regulae, vocare decreverit pro talibus, quae forte provinciali nequiverint examine diffiniri, maxime in causa fidei vel generalis religionis, sicut in apostolicae sedis pontificum, et in epistolis legimus Augustorum. Quoniam imperatorem auctoritate convocatas generales synodos, et in historiis ecclesiasticis et in epistolis apostolicae sedis pontificum reperimus.
45.29
Et sanctus Gregorius reges Francorum synodos in Gallicis et Belgicis provinciis convocare saepe commonuit. Sed quoniam, ut Leo monuit, mens potentiae avida nec abstinet vetitis, nec gaudet concessis, et difficile est ut cupiditas improborum non aliquid supra mensuram moliatur appetere: ne quis nostrum oblitus praeceptionis Apostoli, imo per Apostolum Domini, quid dicit: In omnibus exhibeamus nos ipsos sicut Dei ministros, nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, aut improbitate, aut assentatione contra praefata privilegia pertinaciter moliatur insurgere, et periculum intentatae damnationis possit incurrere, decernente Zosimo papa ad Aurelium, et universos episcopos per Africam constitutos, universosque episcopos per Gallias et septem provincias constitutos, et universis episcopis per Hispaniam constitutis, a pari.« Cum adversus, inquit, statuta Patrum venitur, non tantum illorum providentiae atque sententiae, qui in aevum victura sanxerunt, sed ipsi quodammodo fidei et catholicae disciplinae irrogatur injuria.» Et sanctus Hilarus papa, ut supra ostendimus, dicit:« Non minus in sanctarum traditionem delinquitur sanctiones, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur.» Et sanctus papa Symmachus ad Caesarium Arelatensem episcopum dicit:« Cum ad Trinitatis instar, cujus una est atque individua potestas unum sit per diversos antistites sacerdotium, quemadmodum priorum statuta a sequentibus convenit violari? Huc accedit quod haec si eveniat sententiarum varietas, ad ipsam sacrosanctam catholicam religionem credimus pertinere, cujus omnis potestas infringitur, nisi universa quae a sacerdotibus Domini semel statuuntur perpetua sint. Quod alias contingere poterit, si successor decessoris actibus non tribuerit firmitatem, et roborando quae gesta sunt, faciat rata esse quae gesserit. Quanta enim vicariis beatissimi Petri apostoli judicabitur esse reverentia, si quae in sacerdotio praecipiunt, eisdem transeuntibus dissolvantur?» Et sanctus Leo papa in decretis suis praefixit:« Hoc itaque admonitio nostra denuntiat quod si quis fratrum contra haec constituta venerit, vel venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum, nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius esse noluit disciplinae. Ne quid vero sit, quod praetermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia constituta, tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari.» Quia enim in Lege et in Evangelio duorum vel trium testium rata sententia comprobatur, quanto studio horum quatuor, de qualibus dicit Dominus: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re fiet, de praestitutis anteriorum privilegiis conservandis uniformis sententia debeat conservari, cordatus quisque attendat, et unde quisque nostratium pro fideli reverentia ac conservatione meritum sibi beatae remunerationis potest acquirere, ne praevaricando periculum incurrat, magnopere caveat.
45.30
Tandem breviter commemorare censuimus, quia sancto et venerando viro Bonifacio in Frisia verbum Domini praedicante, anno Incarnationis Dominicae 754, martyrio coronato, et Simoniacae haeresis pravitate, et neophytorum praesumptione, ac caeteris quibusque pro temporum opportunitate et qualitate compositis, hactenus provinciae Cisalpinae, temporibus Pippini regis, et Caroli ac Ludovici imperatorum, sine hoc primicerio vel primate a sede apostolica delegato annos circiter viginti tres( imo annos nonaginta) manserunt, et metropolitanis singulis suo jure servato, apostolicae sedis favore, et principum suorum dispositione, secundum sacros canones, et decreta ejusdem sanctae sedis pontificum, quaeque fuerunt agenda, venerabiles episcopi per auctoritatem canonum sacrorum, et decreta sedis Romanae pontificum peregerunt.
45.31
Drogo interea Metensium episcopus, fastu regiae prosapiae subvectus, hanc praelationem in Cisalpinis regionibus, nacta quadam occasione, tempore Lotharii imperatoris apud Sergium papam obtinuit; sed quod affectu ambiit, effectu non habuit; et quod efficaciae usu, non consentientibus quibus intererat, obtinere non potuit, patientissime ut eum decuit toleravit, ne scandalum fratribus et consacerdotibus generans, schisma in sanctam Ecclesiam introduceret. Quem tantae generositatis ac dignitatis virum quisque nostrum imitari debuerat, ne indebite appeteret quod non habebat, qui sine contentione non exsequi pertulit quod adeptus fuerat. Cum legamus, quia pravorum praesumptio, non solum ex sua tortitudine, verum etiam ex comparatione rectorum, quam sit damnanda monstratur, dicente Scriptura: Probata autem virtus corripit insipientes. Quantumque fraternum scandalum, ut ex altitudinis nostrae rapina, si forte aliquis nostrum hoc morbo laborat, fratribus scandalum non generemus, vitare debeamus, Domini sententia demonstrat dicentis ad Petrum, ut vitando scandalum exigentibus censum pro eo et pro se daret, quem non debebant.
45.32
Et quoniam anni triginta secundum leges publicas, ut notum est, et juxta constitutionem ecclesiasticam, ut demonstrat Gelasius papa, humanas adimunt quaestiones, et Justiniana lege, ac decreto beati Gregorii ex eadem lege promulgato, negotia inter venerabiles Ecclesias, ac monasteria, locaque religiosa anni quadraginta determinant, si superstitiosus appetitus excellentiae avidarum mentium nostrarum sufferre valeret, non sedem apostolicam, vel aures imperiales, sine ulla nova necessitate, pro hoc indebito supercilio inquietaret, cum quies episcoporum Cisalpinarum provinciarum, sine hujus inquietudinis scandalo atque dispendio, post tanta tempora manere valeret. Si enim quique nostrum regulam pastoralem beati Gregorii sequi per omnia ut debueramus maluissemus, metas nostrae mensurae nequaquam transcenderemus, et quod cujuscunque nostratium civitas unquam non meruit, appetere devitaremus. Timere quippe ac cavere debemus, quae passim beatus Gregorius in epistola ad Joannem Constantinopolitanum episcopum Roma scripsit, et unicuique nostrum altiora se quaerenti de coelo dicit:« Perpende, inquiens, rogo, quia in hac praesumptione temeraria pax totius turbatur Ecclesiae, et gratiae contradicitur communiter omnibus effusae. In qua nimirum ipse tantum crescere poteris, quantum penes temetipsum decreveris: tantoque major efficeris, quanto te a superbi et stulti vocabuli usurpatione restringis, atque in tantum proficis in quantum tibi non studueris derogando fratribus arrogare. Quis, rogo, in hoc tam perverso vocabulo, nisi ille ad imitandum proponitur, qui despectis angelorum legionibus secum socialiter constitutis, ad culmen conatus est singularitatis erumpere, ut et nulli subesse, et solus omnibus praeesse videretur? Qui etiam dixit: In coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum; sedebo in monte testamenti, in lateribus Aquilonis. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Quid enim fratres tui, omnes universalis Ecclesiae episcopi, nisi astra coeli sunt? quorum vita simul et lingua, inter peccata erroresque hominum, quasi inter noctis tenebras lucent. Quibus dum cupis temetipsum vocabulo elationis praeponere, eorumque nomen tui comparatione calcare, quid aliud dicis, nisi in coelum conscendam, super astra coeli exaltabo solium meum? An non universi episcopi nubes sunt, qui et verbis praedicationis pluunt, et bonorum operum luce coruscant? Quos dum vestra fraternitas despiciens sub se premere conatur, quid aliud dicit, nisi hoc quod ab antiquo hoste dicitur: Ascendam super altitudinem nubium? Pestilentia et gladius per mundum saevit, gentes insurgunt gentibus, terra concutitur, orbis cum habitatoribus suis terra dehiscente sorbetur, omnia enim quae praedicta sunt fiunt. Rex superbiae prope est, et quod dici nefas est, sacerdotum est praeparatus exercitus, quia cervici militant elationis, qui ad hoc positi fuerant, ut ducatum praeberent humilitatis. Sed hac in re, etiamsi nostra lingua minime contradicat, illius virtus contra elationem in ultionem erigitur, qui superbiae vitio per semetipsum specialiter adversatur. Hinc enim scriptum est: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Hinc rursus dicitur: Immundus est apud Deum qui exaltat cor; hinc contra superbientem hominem scriptum est: Quid superbis, terra et cinis? Hinc per semetipsam Veritas dicit: Omnis qui se exaltat humiliabitur. Quae ut nos ad viam vitae per humilitatem reduceret, in semetipsa dignata est quod nos admonet demonstrare, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Nunquidnam mente excidit, quod Veritas dicit: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris? Quod tamen si considerare negligimus, contra tantae elationis tumorem judicia superna vigilabunt.»
45.33
His ita se habentibus, quia, ut sanctus Leo dicit, quoties ob occurrentes causas generalis congregatio facta fuerit sacerdotum, difficile est ut cupiditas improborum non aliquid supra mensuram moliatur appetere, sicut saepe et etiam in universalibus synodis legimus accidisse, si quid in hoc humilitatis nostrae conventu, duorum vel trium favore, ac paucorum silentio, fastu imperialis potentiae, contra suprascripta sacrorum canonum et apostolicae sedis pontificum decreta ex eisdem sacris canonibus promulgata, contraque singulis metropolitanis antiqua privilegia, etiam et per sacras leges, quibus una cum venerandis canonibus sancta moderatur Ecclesia, conservanda, immaturo atque inconsiderato jussu est superinductum, sive sancitum, prohibente Domino, ut non plantetur nemus secus templum suum, id est ne obumbretur, et decoloretur typo terreni principatus sinceritas et fulgor humilitatis ecclesiasticae, juxta decreta mysticae Nicaenae synodi, quo dicitur:« Si duo aut tres propter contentiones proprias contradicunt, obtineat sententia plurimorum, spretisque, ut diximus, si duo vel tres propter assentationem forte non corde, sed verbo, vel silentio conspiraverunt, generalitas nostra Deo auctore non annuit, sed corde ac contradicente ore constantissime abnuit, et sententia plurimorum debitum robur atque vigorem obtinuit, obtinet, ac adjuvante Domino perpetim obtinebit.» Quia, ut memoratus sanctus Leo ad Maximum Antiochenum episcopum scripsit:« Si quid a quoquam contra Nicaenorum canonum statuta in quacunque synodo vel tentatum est, vel ad tempus videtur extortum, nihil praejudicii potest inviolabilibus inferre decretis. Et facilius erit quarumlibet consensionum pactum dissolvi quam praedictorum canonum regulas ex ulla parte corrumpi.»
45.34
De eo autem quod quidam frater imperiali edicto velut dato sibi collatum fuisse( quod non illi, sed nobis de illo, sicut lectionis auditu comperimus, a sede apostolica est directum, quibus non est donatum) visus est exsultasse, idem sanctus Leo ad Anatolium Constantinopolitanum episcopum scripsit:« Alia, inquit, ratio est rerum saecularium, alia divinarum, nec praeter illam petram quam Dominus in fundamento posuit stabilis erit ulla constructio. Propria perdit, qui indebita concupiscit.» Et ut Gelasius dicit, nunquam invenitur de pontificibus nisi Ecclesiam judicasse, et non esse humanarum legum, de talibus ferre sententiam absque Ecclesiae principaliter constitutis pontificibus, obsequi solere principes Christianos decretis Ecclesiae, non suam praeponere potestatem, episcopis caput subdere principem solitum, non de eorum capitibus judicare.
45.35
Et in lege Valentiniani, Theodosii et Arcadii decretum est de episcopis:« Habent, inquiunt, illi judices suos, nec quidquam his publicis commune cum legibus, quantum ad causas tamen ecclesiasticas pertinet, quas decet episcopali auctoritate decidi.» Quae non dicimus, quod absit, potestati ac per hoc Dei ordinationi resistentes, sed potius obsequentes, quia sicut Dominus praecepit reddi quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo, ita quae sunt imperatoris obsequia obedienter ipsius obsequiis exhibemus, et quae sacerdotii sunt ordini sacerdotali dependimus, sicut memoratus sanctus papa Gelasius ad Anastasium imperatorem discrevit atque decrevit:« Duo sunt, inquiens, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas, in quibus tanto gravius est pondus sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti etenim, fili clementissime, quod licet praesideas humano generi dignitate, rerum tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis, atque ab eis causas tuae salutis exspectas, inque sumendis coelestibus sacramentis, eisque ut competit disponendis, subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam praeesse. Nosti itaque inter haec ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Si enim, quantum ad ordinem pertinet publicae disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus humanis exclusae videantur obviare sententiae, quo rogo te decet affectu eis obedire, qui praerogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis? Proinde sicut non leve discrimen incumbit pontificibus, siluisse pro divinitatis cultu quod congruit: ita his, quod absit, non mediocre periculum est, qui cum parere debeant despiciunt.»

Intertext edge

Open linked passage

Note