Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hincmarus Rhemensis806-882
Opuscula in causa Hincmari Laudunensis
Laud 23.11.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9262 Opincah
23.11.1
SCHEDULA sive LIBELLUS EXPOSTULATIONIS HINCMAR METROPOLITANI RHEMENSIS Adversus HINCMARUM Laudunensem episcopum In synodo Duziacensi recitatus. (Ex conciliorum Labbei tomo VIII.) CAPUT X. Quod professioni cuidam subscripsit cum consensu episcoporum aliarum provinciarum, postposito metropolitano.
23.11.1
Deinde sine mea, et coepiscoporum Rhemensis provinciae conscientia, in altera provincia consensu episcoporum aliarum provinciarum professioni subscripsit, et regi dedit: quae ita se habet:« Ego Hincmarus Laudunensis episcopus de hora ista in antea fidelis ero seniori meo Karolo, sicut homo per rectum seniori suo debet esse, et episcopus regi suo: et sic obediens quomodo homo per rectum seniori suo debet esse, et episcopus Christi secundum meum sapere et posse ad Dei voluntatem, et ad regis salutem, et ad statum..... ad meam ipsius salutem H.» Cum Africae provinciae canones dicant:« Posteriores episcopi anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere praesumant.» Et canones Antiocheni decerni metropolitanum et honore praecellere, et nihil amplius praeter eum caeteros episcopos agere, secundum antiquam a Patribus nostris regulam constitutam, nisi ea tantum quae ad suam dioecesim pertinent, possessionesque subjectas. Et si pro aliqua erga se causa, vel contentione sedanda huic professioni subscripsit, sine metropolitani tamen et coepiscoporum Rhemensis provinciae conscientia id agere non debuerat. Unde sanctus Innocentius ad Victricium episcopum decrevit dicens:« Si quae causae vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortae, ut secundum synodum Nicaenam congregatis ejusdem provinciae episcopis jurgium terminetur; nec alicui liceat, relictis his sacerdotibus, qui in eadem provincia Dei Ecclesiam nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias. Quod si quis forte praesumpserit, et ab ordine cleri submotus, et injurarium reus ab omnibus judicetur.»
23.11.2
Quid sit autem reum injuriarum judicari in lib. V Sententiarum Pauli ostenditur:« Qui per calumniam, inquit, injuriae actionem instituit, extra ordinem puniatur. Omnes enim calumniatores, exsilii, vel insulae relegatione, aut ordinis amissione puniri placuit.» Et in lib. I Sententiarum ejusdem Pauli:« Calumniator est, qui sciens prudensque per fraudem negotium alicui comparat; et in praefatis[ f., privatis] et in publicis judiciis omnes calumniosi pro qualitate admissi plectantur.» Interpretatio:« Qui aut apud cinctos[ f. civicos], aut apud privatos judices fuerit calumniae objectione convictus, non exspectata ordinis sententia, prout causa fuerit, supplicio subdatur.» Et in suprascripto capitulo beatus Innocentius dicit:« Si autem majores causae in medio fuerint devolutae: ad sedem apostolicam, sicut synodus statuit, et vetus consuetudo exigit, post judicium episcopale deferantur.» Et sanctus Gregorius ad Vincentium[ al., Innocentium] et caeteros episcopos, ait:« Ut nemo coepiscoporum metropolitanum suum postponere in aliquo praesumat: excepto si contra eumdem metropolitanum eos habere aliquid causae non contigerit: ut ob hoc sedis apostolicae judicium, si qui petere festinant, licentiam habeant, quod per canones etiam, antiquorum Patrum est institutione permissum.» Nam de quibus canonibus et Innocentius et Gregorius hoc dicant, manifestissime claret; scilicet de Sardicensibus, de quibus et Gelasius.« Ipsi sunt canones qui appellationem totius Ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri: ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere senserunt.» Claret igitur ex his sanctorum pontificum sententiis, quia, me postposito, judicio vel hortamento aliorum, et aliarum provinciarum episcoporum, Wenilonis Rothomagensis archiepiscopi, et Aeneae Parisiorum episcopi, sine mea et coepiscoporum Rhemensis provinciae conscientia, praefatae professioni subscribere, et regi dare non debuit. Nam etsi contra me aliquid habebat, aut apostolicam sedem adire, aut petitionem veritate sub....[ leg. videtur subnixam] debuerat mittere, et non me postposito, judicio vel consilio episcoporum aliarum provinciarum in altera provincia professionem et subscriptionem regi porrigere.

Intertext edge

Open linked passage

Note