Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hincmarus Rhemensis806-882
Opuscula in causa Hincmari Laudunensis
Laud 23.12.3
Choose a text More by Hincmarus Rhemensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9262 Opincah
23.12.1
SCHEDULA sive LIBELLUS EXPOSTULATIONIS HINCMAR METROPOLITANI RHEMENSIS Adversus HINCMARUM Laudunensem episcopum In synodo Duziacensi recitatus. (Ex conciliorum Labbei tomo VIII.) CAPUT XI. Quod ineptam decretorum collectionem composuit, eidemque indebite subscripsit.
23.12.1
Post haec quaerens adinventiones ut se a metropolitana subjectione posset exuere, libellum de antiquorum Patrum scriptis ante sacros Nicaenae synodi, et aliorum sanctorum canones editis collegit: in quibus sententias inter se dissonas, et contra evangelicam, et apostolicam atque catholicam, et apostolicae sedis auctoritatem immiscuit; et eidem libello sine metropolitani, et coepiscoporum Rhemensis provinciae conscientia et consensu subscripsit, et a clericis ecclesiae suae, nec non et a parochianis presbyteris subscribi fecit; cum Africae provinciae canones dicant:« Posteriores episcopi anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere praesumant: et qui putaverit, spretis majoribus, aliquid praesumendum, competenter esse ab omni concilio coercendum.» Et Antiochenum concilium decernit:« Metropolitanum et honore praecellere, et nihil amplius praeter eum caeteros episcopos agere, secundum antiquam regulam a Patribus constitutam, nisi ea tantum quae ad suam dioecesim pertinent, possessionesque subjectas.» Et S. Leo ad Theodorum Forojuliensem episcopum decrevit:« Quia in causis quae ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, nihil sine primatibus oportet impleri.»
23.12.2
In quo libello cum aliis diversis, et sibi adversis sententiis subscripsit, et a clericis parochiae subscribi fecit, quia non possunt episcopi humano condemnari examine, quos Deus suo reservavit judicio. Et item, ut« vocato episcopo canonice in loco omnibus congruo, tempore synodali, ab omnibus comprovincialibus episcopis in sua provincia audiatur. Qui, concordem super eo proferre debebunt sententiam.» Quod et Antiocheni canones apertissime decreverunt. Et item subscripsit et subscribi a clericis suis fecit, ut« delatori aut lingua capuletur, aut convicto caput amputetur.» Et subjungens Leonis sententiam qua dicit:« Haec itaque admonitio nostra denuntiat, quod si quis fratrum contra haec constituta venire tentaverit, et prohibita fuerit ausus admittere, a suo se noverit officio submovendum: nec communionis nostrae futurum esse consortem, qui socius noluit esse disciplinae. Ne quid vero sit quod praetermissum a nobis forte videatur, omnia decretalia constituta tam beatae recordationis Innocentii, quam omnium decessorum nostrorum, quae de ecclesiasticis ordinibus, et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a vestra dilectione custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari.» Et ita subscripsit:« Hincmarus, Deo miserante, ecclesiae Laudunensis episcopus, his sanctorum apostolicae sedis Patrum decretis obtemperandum subscripsi. Qui quoque mihi eodem Deo auctore commissi sunt, et in his similiter sentiunt, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, hac mecum pace potiantur. Si vero aliqui secus, nolentes fieri socii hujusmodi disciplinae, nec habeantur participes communionis nostrae.» Quae praemissae definitiones ab eo subscriptae, quam sint contrariae inter se, atque adversae evangelicae veritati, et apostolicae auctoritati, nemo qui dubitet: cum sint de episcopis certa et manifesta in regulis sanctis judicia. Et delatori aut lingua capuletur, aut convicto caput amputari, sicut hic potestis videre subscripsit, et qui ex suis secus, nolentes fieri socii hujus disciplinae, non haberentur participes communionis suae. Cum Cyprianus in abusionum gradibus, et Innocentius in decretis suis ex apostolica sententia judiciariae potestati gladium legaliter vindicem doceant esse permissum, quem ecclesiasticis ministris vel in bello, vel in seditione corripere, vel etiam portare, a majoribus nostris legimus non esse concessum( Vide Anton. Augustin. Jur. canon, p. III, tit. 20). Et Dominus dicit: Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos; et Petrus, non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes; et Paulus: Non vos defendentes, charissimi, sed date locum irae. Et sanctus Gregorius in epistola ad Sabinianum diaconum Constantinopolitanum:« Breviter suggeras serenissimis dominis nostris, quia si ego in mortem Longobardorum me miscere voluissem, hodie Longobardorum gens nec regem, nec duces, nec comites haberet, atque in summa confusione esset. Sed quia Deum timeo, in morte cujuslibet hominis miscere formido.» Et sanctus Augustinus ad Bonifacium Africae proconsulem:« Fas, inquit, non est, ut reus episcopi suggestionibus occidatur, qui veniae, si poenituerit, reservatur.» Si non est fas ut reus episcopi suggestionibus occidatur, qui veniae, si poenituerit, reservatur; nefas est ut reus, qui veniae, si poenituerit, reservatur, ab episcopo ad mortem adjudicetur, et in mortis ejus judicio subscribatur: et episcopus, qui contra ecclesiasticum ordinem, et regularem disciplinam subscripsit, ut sacri altaris ministri huic mortis disciplinae nolentes fieri socii, non habeantur participes communionis suae: videtur se hujus judicii subscriptione a communione ecclesiastica separasse, a cujus communione si se ministri altaris, subscribentes mortis judicio, separassent, solidius in communione disciplinae ecclesiasticae perstitissent.
23.12.3
Unde beatus Ambrosius in epistola ad Valentinianum imperatorem, qui petebatur contra religionem Christianam legi subscribere:« Convenio iterum fidem tuam, convenio mentem tuam, ne vel respondendum secundum hujusmodi petitionem gentilium censeas, vel in ejusmodi responsa sacrilegium subscriptionis adjungas: vox enim tua, manus tua, et subscriptio tua opus est tuum.» Et antiquorum Patrum canones decreverunt dicentes:« Saepe principes contra quoslibet majestatis obnoxios sacerdotibus negotia sua committunt: et quia sacerdotes Christi ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant regibus judices, ubi jurejurando supplicii indulgentia committitur, non ubi discriminis sententia praeparatur. Si quis etiam sacerdotum contra commune consultum discussor in alienis periculis exstiterit, ut reus effusi sanguinis apud Christum, et apud Ecclesiam perdat proprium gradum.» Hic autem nullo comminante neque jubente, gratis subscripsit, ut delatori aut lingua capuletur, aut caput amputetur, et qui noluerit fieri socius hujus disciplinae, nec habeatur particeps communionis suae. Et non suffecit illi ut subscriberet, quatenus convicto delatori caput amputetur; verum et ministros ecclesiasticos suae parochiae, huic perversae sententiae fecit subscribere. Reclamante Gelasio in epistola ad Anastasium imperatorem:« Dicit Apostolus, qui non solum non facienda faciunt, reos videri, etiam qui consentiunt facientibus. Legibus certe vestris criminum conscios, susceptoresque latrocinantium par judiciorum poena constringit: nec expers facinoris aestimatur, qui licet ipse non fecerit, facientes tamen in familiaritatem foedusque receperit.» Hic autem et fecit, et facientes ad agendum contra regulas quosdam impulit, quibusdam persuasit. Hinc Apostolus: Sic enim peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis: et peribit infirmus in tua scicntia frater, pro quo Christus mortuus est. Et beatus Gregorius in Regula pastorali:« Scire, inquit, praelatus debet, quia si perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Unde necesse est ut tanto se cautius a culpa custodiant, quanto per prava quae faciunt, non soli moriuntur.» Et item Gelasius in decretis ad episcopos per Dardaniam constitutos, ac si de his loquatur quos secum fecit subscribere:« Sicut, inquit, in simili conditione constricti, non possunt complicem suum judicare non jure damnatum, neque rei[ al. om. rei] reum possunt competenter absolvere: sic illo juste praevaricatore damnato, isti quoque pari jacent damnatione prostrati: neque inde nisi resipiscentes poterunt prorsus absolvi; quia sicut per unum scribentem eorum omnium vulgata transgressio est, qui in eamdem perfidiae ceciderant actionem; sic in uno eodemque qui pro omnibus scripserat, vel scribendo omnium prodiderat voluntates, transgressio est punita cunctorum.»
23.12.4
Et quia sacrum Nicaenum concilium metropolitanos singularum provinciarum episcopos privilegium habere decrevit. Unde Leo ad Anatolium dicit:« Illa, inquiens, Nicaenorum canonum per sanctum vere Spiritum ordinata conditio in nulla est parte solubilis.» Sed et alia catholica concilia ita ab omnibus teneri diffinierunt: quia eorum immobilibus decretis contraria subscripsit, se, sibique complices a catholica communione segregasse videtur. Sicut item Leo in epistola ad Pulcheriam Augustam manifeste demonstrat dicens:« Contra statuta canonum Paternorum, quae ante longissimae aetatis annos in urbe Nicaena spiritualibus sunt fundata decretis, nihil cuiquam audere conceditur: ita ut si quis diversum aliquid decernere velit, se potius minuat quam illa corrumpat.» Et quia, ut ipse beatus Leo, et ante illum Damasus, et Bonifacius, et post eum alii apostolicae sedis pontifices scripserunt, iidem sacri canones, mansurae scilicet usque in finem saeculi leges, Spiritu Dei sunt conditi. Qui scilicet Spiritus, juxta evangelicam et apostolicam veritatem Spiritus est Patris, Spiritus est Filii, quia aequaliter a Patre procedit et Filio, et totus est Patris, ac totus est Filii Spiritus; et Pater, et Filius, et idem Spiritus sanctus, quorum est una substantia, una voluntas, et operatio; scilicet ipsa sancta Trinitas unus est Deus, ac Dominus. Constat quia a Patre, et Filio, et Spiritu sancto, tota videlicet Trinitate, uno Deo et Domino ipsi canones sunt conditi: a quibus qui per contemptum pertinaciter deviat, in Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum ac Dominum peccat. Et in hac subscriptione Apostoli est sententia Hincmarus, in qua sollicitus non fuit servare unitatem Spiritus in vinculo pacis: sed sollicitus fuit dissolvere unitatem Spiritus, contra vinculum pacis. Dicit enim Apostolus, cujus sententiam subscriptioni suae perversae inseruit: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; unum corpus, unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unde beatus Gregorius:« Ad unam igitur vocationis spem nequaquam pertingitur, si non ad eam unita cum proximis mente curratur. Est, inquit, Dominus ad Moysem, locus penes me, et stabis supra petram.» Locus quidem apud Dominum est sanctae Ecclesiae unitas, in qua super petram statur, dum confessionis ejus soliditas utiliter tenetur. Hi enim in loco qui penes Dominum est, et super petram stant, qui per haereses, et per schismata ab unitate se Ecclesiae non dividunt. Quia ut sanctus Hilarus papa dicit:« Non minus in sanctarum traditionum sanctiones committitur, quam in injuriam ipsius Domini prosilitur.» Et beati Leonis decernentis, quia in causis quae ad generalem observantiam pertinent omnium Domini sacerdotum, nihil sine primatibus oportet impleri, non fuit socius disciplinae: unde timendum est ut non sit etiam consors communionis suae: a cujus communione si fuerit alienus, cum his qui praefatis synodis interfuerunt, et quorum decreta convelli fecit, ac per hoc, cum Ecclesia catholica communionem habere non poterit. Et in edicto quinti concilii scriptum est:« Miramur eorum dementiam qui divinae Scripturae contraria agunt, evidenter dicenti, quia aequaliter horribilia sunt apud Deum impius et impietas ejus. Actio enim cum actore punietur.» Si autem similiter impietas horribilis est Deo, et ille qui impie agit, certe separatus est talis a Deo, et anathemati juste subjicitur. Anathema enim nihil aliud significat, nisi a Deo separationem: sicut in Veteri et in Novo Testamento judicium de anathemate significat.

Intertext edge

Open linked passage

Note