Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Hincmarus Rhemensis806-882
Opuscula in causa Hincmari Laudunensis
Laud 23.18.1
Choose a text More by Hincmarus Rhemensis
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9262 Opincah
23.18.1
SCHEDULA sive LIBELLUS EXPOSTULATIONIS HINCMAR METROPOLITANI RHEMENSIS Adversus HINCMARUM Laudunensem episcopum In synodo Duziacensi recitatus. (Ex conciliorum Labbei tomo VIII.) CAPUT XVII. Quod post fugam Hincmaro Rhemensi per litteras significavit se Romam evocare a pontifice, quibus ab eodem Rhemensi responsum est. Et quod contra suam professionem venit.
23.18.1
Is autem frater Hincmarus, postquam electos judices, a me regulariter, ut scripsi, datos sibi suscepit, et incaute ac inhoneste noctu fuga lapsus abscessit, pitaciolum irrationabiliter confectum, et manu sua subscriptum, ac praefatae professioni suae usquequaque contrarium, per Ermenoldum diaconum suum VI Non. Jul. III indict. mihi transmisit, quod ita se habet:« Reverendissimo Rhemorum archiepiscopo Hincmaro, sanctae Laudunensis Ecclesiae Hincmarus Deo miserante episcopus, debitam in Christo devotionem. Vos scitis quia ab universali sanctae Romanae Ecclesiae papa, patre quoque nostro et magistro Adriano bis vocatus existo. Et vos ipsi in quaternionibus mihi a vobis in Attiniaco palatio coram archiepiscopis, et episcopis qui affuerunt datis, quod ad eamdem sedem venire totidem vocatus detractem, me reprehendistis: si vitio scriptoris pro detrectem, quod est dissimilem, vel differam, detractem, quod valde tractem non ab re accipi potest, intercharaxatum non fuit. Unde vos nunc pro amore Dei omnipotentis, et reverentia sancti Petri exposco, sicut et in eadem synodo in Attiniaco a vobis convocata, quod impetrare non valui, expostulavi; ac jam etiam per integrum efflagitavi annum: et praecipue in synodo apud Vermeriam palatium olim ab horno habita obsecrando declamavi.» Et quae sequuntur.« Ego Hincmarus sancti Laudunensis Ecclesiae episcopus sponte subscripsi.»
23.18.2
De quo pitacio latius in quaterniunculis, ut supra dixi, ei datis respondi: et quia nunquam vel nusquam apostolicam sedem eum adire prohibui. Insuper etiam illum, sicut et ipse scripsit, cur jussionem invitationis domni apostolici prosecutus non fuerit, reprehendi. Qui undicunque sibi visum fuit, cum de suis insolentiis increpatus est, licentiam eundi Romam petit, vel sedem apostolicam appellat. Quando vero rex, et episcopi sunt sibi placabiles, de ipsa licentia nihil dicit, nec sedem apostolicam appellat: cum sacri praefigant canones qualiter, et unde, et ubi appellare debeat episcopus apostolicam sedem. Et anno praeterito, postquam in Attiniaco libellum de sua regulari obedientia mihi porrexit in synodo, sedem apostolicam non appellavit, nec de licentia illuc eundi aliquid dixit. Sed cum commotus inhoneste inde discessit, praemissum pitaciolum de licentia Romam eundi, circa Kalend. Julias mihi direxit. Postea vero nihil mihi inde mandavit, nec quando mecum locutus fuit, inde aliquid dixit. Sed et cum domno rege in subsequenti mense Septembrio in Silvaco, et in mense Octobrio Rhemi, ubi et ego fui, et domni apostolici missi ibi fuerunt, et inde nihil dixit. Deinde mense Februario in Compendio cum domno rege per aliquot dies fuit, et ego etiam illic fui. Postea vero mense Aprili apud Silvanectis cum domno rege fuit. Et demum in Silvaco per aliquot dies cum domno rege fuit, et ego etiam ibi fui, et nihil inde dixit. Et jam plures Kalendae mensis Augusti pertransierunt ultra placitum quod ei domnus apostolicus misit, mandans ut ultra illas Kalendas non remoraretur quin Romam pergeret. Scripsi etiam illi, quia insulse scripserit, quoniam si licentiam ei eundi Romam apud regem non impetrarem: Abhinc ut archiepiscopo coepiscopus obtemperare debet, canonice mihi obsequi non posset. Et quia contra rationem hoc dixit, ei ex epistolis beati Leonis ostendi; et ut decretales epistolas quas beatissimi papae diversis temporibus ab urbe Roma pro diversorum patrum consolatione dederunt, de quibus( ut a metropolitano privilegio contra canones et decreta sedis apostolicae ex eisdem sacris canonibus promulgata se possit exuere, contumacia pertinaci contendit) illum commonui, ut secundum dictum beati Gelasii venerabiliter susciperet, et sacra concilia, ut Gelasius, et caeteri catholici videlicet, doctique pontifices decreverunt, inviolabiliter conservaret, illi suasi.
23.18.3
Et de eo quod scripsit, quia« quod apostolica sedes de eo voluit, ac disposuit, Remigio et Arduico archiepiscopis committere, commisit:» scilicet ut per eos domni apostolici epistola, unde illi mandavi, ad domnum regem perveniret, et ipsi ejus causam agerent: illi non credo, quoniam epistola domni apostolici mihi directa aperte demonstrat, illam de qua oblique sategit, mihi misisse, ut ego illius, videlicet suffraganei mei, causam agerem apud regem: quatenus et apostolica sedes vigorem proprium retineret, et a se concessa aliis jura sua non demeret.
23.18.4
Et his, ut praemisi, subscribens, illi professioni et subscriptioni quam coram episcopis decem provinciarum in synodo apud Attiniacum professus fuerat, et manu propria subscripserat; scilicet, quia privilegio metropolitano provinciae Rhemorum Ecclesiae secundum sacros canones, et decreta sedis apostolicae ex sacris canonibus promulgata pro scire et posse se obediturum, contraria profitendo subscripsit. De qua professione atque subscriptione in eadem synodo mihi data, sanctus Leo in epistola ad Septimum episcopum dicit:« Saluberrimum est, inquit, et spiritalis medicinae utilitate plenissimum, ut sive presbyteri, sive diaconi, vel cujuslibet[ al., sive alii] ordinis clerici, qui se correctos videri volunt, errorem suum, et ipsos erroris auctores damnari a se sine ambiguitate fateantur; ut sensibus pravis, et dudum peremptis nulla aspirante[ al., nulla sperandi] supersit occasio, nec ullum membrum Ecclesiae talium possit societate violari, cum per omnia illis professio propria coeperit obviare.» In qua professione et subscriptione sua confratres et venerabiles coepiscopi nostri, consulentes duritiae animi sui, et supportantes eum in charitate, noluerunt eum exaggerare de praeteritis; sed tantum futuram correctionem profitendo et subscribendo promitteret. Attendentes quod B. Gregorius in pastorali Regula dicit:« Quia plerumque quos fortis pigmentorum potio curare non valuit, ad salutem pristinam aqua tepens reduxit: et nonnulla vulnera quae curari incisione ferri nequeunt, fomentis olei sanantur: et durus adamas incisionem ferri minime recipit, sed leni hircorum sanguine mollescit.»
23.18.5
Et hac professione quam subscripsit, quia si ei licentiam eundi Romam, quo illum vel quemquam nunquam vel nusquam volentem ire prohibui, apud domnum regem Carolum non impetrarem, mihi ex tunc, ut archiepiscopo coepiscopus obtemperare debet, canonice scirem illum obsequi non posse: subjungens:« Ego Hincmarus S. Laudunensis Ecclesiae episcopus sponte subscripsi:» illam quam in synodo decem provinciarum apud Attiniacum habitam mihi dedit, quantum in ipso fuit, destruxit. Sicut B. Leo in epistola ad Leonem Augustum, etiam tantus pontifex de se dicens, ostendit:« Secundum apostolum si quae destruxi, haec aedifico, praevaricatorem me constituo, et eis me ultionum conditionibus subdo, quas non solum auctoritas beatae memoriae principis Martiani, sed etiam ego mea consensione firmavi.» Destruxit enim in praefata synodo inobedientiae praeteritae insolentiam, aedificans profitendo et subscribendo futuram secundum sacros canones erga suae metropolis privilegium obedientiam. Quam iterum hac praevaricationis suae professione atque subscriptione destruere, et annullare sategit, et pristinam suam insolentiam, redivivo furore resuscitavit, ac per hoc se praevaricatorem constituit.
23.18.6
Quas omnes professiones et subscriptiones suas sapientia vestra insimul conferat, et quod de subscriptione vel professione subscribentis ac profitentis, et negligentis atque refragantis sanctus Spiritus, per eos in quibus locutus est, et qui cum Deo in coelo regnant, et in terris miraculis coruscant, decreverit, sollicita mente recogitet atque dijudicet. Ait enim sacrum Carthaginense concilium:« Si quis contra suam professionem vel subscriptionem venerit in aliquo, ipse se honore privabit.» Quid enim in hac novissima subscriptione sua sacris canonibus et suprascriptis professionibus et subscriptionibus suis contraria, congruentius referri potest, qua dixit: Ego Hincmarus contra meam professionem, vel subscriptionem veniens, sponte me honore privavi?
23.18.7
Sed forte dicet, alias subscriptiones se invitum, atque coactum fecisse. Et quid dicet de illa subscriptione, qua libello compilationum suarum, nullo petente, vel sperante, subscripsit, et ab aliis quibusdam invitis subscribi fecit? Illi nempe qui de verborum differentiis loquuntur, sicut Nonius Marcellus Peripateticus, in libello de compendiosa doctrina, dicit:« Hoc distare inter confiteri et profiteri autumant, quod confiteri voluntatis est, profiteri necessitatis, et coacti.» Sed non illi hoc ad voluntatem suam succurrit, qui contra suam professionem et subscriptionem venit. Cum sanctus Leo, sicut multoties in illius invenitur epistolis, ab unanimitate catholicae pacis exorbitantes, professionem cum absolutissima subscriptione coram omni clero, et universa plebe, dare praecipiat. Et sanctus Gregorius in epistola ad Theoctistam patriciam, de his qui dicebant, quia si compulsi aliqui de quibus juste reprehendebantur, anathematizare se, dicerent, anathematis vinculo nullo modo teneri, manifestissime dicat:« Et si sunt, inquiens, qui certissime talia sentiunt vel tenent, quia Christiani non sunt, dubium non est: eosque et ego, et omnes catholici episcopi, atque universa Ecclesia anathematizamus, quia veritati contraria sentiunt, et contraria loquuntur.»

Intertext edge

Open linked passage

Note