Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Honorius Augustodunensis-1158
De imagine mundi
Mund 4.19
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10981 Deimmu
4.1
LIBER PRIMUS. CAP. 1.-- De forma mundi.--Etymologia mundi. Figura mundi qualis.
4.1
Mundus dicitur quasi undique motus, est enim in perpetuo motu. Hujus figura est in modum pilae rotunda. Sed instar ovi elementis distincta. Ovum quippe exterius testa undique ambitur, testae albumen, albumini vitellum, vitello gutta pinguedinis includitur. Sic mundus undique coelo, ut testa, circumdatur, coelo vero purus aether ut album, aetheri turbidus aer, ut vitellum, aeri terra, ut pinguedinis gutta includitur.
4.2
LIBER PRIMUS. CAP. II.-- De creatione mundi.--Quinque modi creationis mundi.
4.2
Creatio mundi quinque modis scribitur: uno quo ante tempora saecularia immensitas mundi in mente divina concipitur, quae conceptio archetypus mundus dicitur, ut scribitur: Quod est factum in ipso vita erat. Secundo cum ad exemplar archetypi, hic sensibilis mundus in materia creatur. Sicut legitur: Qui manet in aeternum creavit omnia insimul. Tertio, cum per species, et formas sex diebus hic mundus formatur, sicut scribitur: Sex diebus fecit Dominus opera sua bona valde. Quarto cum unum ab alio, utpote homo ab homine, pecus a pecude, arbor ab arbore, unumquodque de semine sui generis nascitur, sicut dicitur: Pater meus usque modo operatur. Quinto cum adhuc mundus innovabitur, sicut scribitur: Ecce nova facio omnia.
4.3
LIBER PRIMUS. CAP. III.-- De quatuor elementis.--Elementa unde dicantur. Quot sint elementa; quomodo invicem misceantur. Situs elementorum.
4.3
Elementa dicuntur, quasi hyle, ligamenta, ὕλη autem est materia, ex quibus constant omnia, scilicet, ignis, aer, aqua, terra. Quae in modum circuli in se revolvuntur, dum ignis in aerem, aer in aquam, aqua in terram convertitur, rursus terra in aquam, aqua in aerem, aer in ignem commutatur. Haec singula propriis qualitatibus, quasi quibusdam brachiis se invicem tenent, et discordem sui naturam concordi foedere vicissim commiscent. Nam terra arida et frigida frigidae aquae connectitur; aqua frigida et humida humido aeri astringitur; aer humidus et calidus calido igni associatur; ignis calidus et aridus aridae terrae copulatur. Ex his terra ut puta gravissima imum, ignis ut puta levissimus, supremum obtinet locum, alia duo medium, quasi quoddam soliditatis vinculum. Quorum aqua gravior, terrae proximum, aer levior igni primum possidet locum. Deputantur vero terrae, gradientia, ut homo et bestiae; aquae natantia, ut pisces; aeri volantia ut aves; igni radiantia, ut sol et stellae.
4.4
LIBER PRIMUS. CAP. IV.-- De septem nominibus Terrae.--Terra, tellus, humus, arida, sicca, solum, ops.
4.4
Imum elementum septem nominibus denotatur, quia terra, tellus, humus, arida, sicca, solum et ops, nuncupatur. Terra a terendo dicitur, et totum elementum intelligitur. Tellus quasi tollens fructus, quae est frugibus apta, vel vinetis fructiferisque arboribus consita. Humus ab humore, quae est palustris et inarabilis. Arida inaquosa, quae semper fervore solis aret, ut Lybia. Sicca, quae aliquando compluta cito exsiccatur, ut Judaea. Solum a soliditate, ut sunt montana. Ops, ab opibus, ubi divitiae, scilicet aurum et gemmae abundant, ut in India.
4.5
LIBER PRIMUS. CAP. V.-- De forma terrae.--Terram esse rotundam. Circuitus terrae. Terra mundi centrum. Terra nullis fulcris sustentatur. Oceanus ambit terram. Venae aquarum et fontium
4.5
Terrae forma est rotunda, unde et orbis est dicta. Si enim quis in aere positus eam desuper inspiceret, tota enormitas montium, et concavitas vallium minus in ea appareret, quam digitus alicujus si pilam praegrandem in manu teneret. Circuitus autem terrae, centum et octoginta millibus stadiorum mensuratur, quod duodecies mille milliaria, et quinquaginta duo computatur. Haec centrum in medio mundo, ut punctus in medio circuli aequaliter collocatur, et nullis fulcris, sed divina potentia sustentatur, ut legitur: Non timetis me, ait Dominus, qui suspendi terram in nihilo, fundata enim est super stabilitatem suam, sicut aliud elementum, occupans suae qualitatis metam. Haec in circuitu Oceano, ut limbo cingitur, ut scribitur, Abyssus sicut vestimentum amictus ejus. Interius meatibus aquarum, ut corpus venis sanguinum penetratur, quibus ariditas ipsius ubique irrigatur. Unde ubicunque terra infoditur, aqua reperitur.
4.6
LIBER PRIMUS. CAP. VI.-- De quinque zonis.--Circuli sive zonae inhabitabiles. Zonae tres. Habitabiles duae. Ostenditur exemplo quomodo mediae duae zonae tantum sunt habitabiles. Quinque circuli.
4.6
Quinque autem zonis, id est circulis terra distinguitur. Quorum duo extremi sunt inhabitabiles algore; medius inhabitabilis calore, a quo sol nunquam recedit, ad illos nunquam accedit. Medii duo habitabiles, hinc ardore, inde rigore temperati. Verbi gratia, si ignis in hieme sub dio accenditur, quinque lineas efficit, unam in medio fervidam, duas circum gelidas, duas inter has temperatas. Qui si ut sol circumiret, nimirum quinque circulos redderet. Ex his circulis, primus septentrionalis, secundus solstitialis, tertius aequinoctialis, quartus brumalis, quintus australis nominatur; sed solus solstitialis a nobis inhabitari dinoscitur.
4.7
LIBER PRIMUS. CAP. VII.-- De tribus partibus orbis habitabilis.--Partes terrae habitabiles tres.
4.7
Habitabilis zona, quae a nobis incolitur in tres partes Mediterraneo mari dirimitur. Quarum una Asia, altera Europa, tertia Africa dicitur. Asia a septentrione per orientem, usque ad meridiem; Europa ab occidente usque ad septentrionem; Africa a meridie usque ad occidentem extenditur.
4.8
LIBER PRIMUS. CAP. VIII.-- De Asia.--Paradisus.
4.8
Asia, a regina ejusdem nominis appellata. Hujus prima regio in oriente e paradiso; locus videlicet omni amoenitate conspicuus, inadibilis hominibus, qui igneo muro usque ad coelum est cinctus.
4.9
LIBER PRIMUS. CAP. IX.-- De Paradiso.--Fons paradisi.
4.9
In hoc lignum vitae, videlicet arbor de cujus fructu qui comederit, semper in uno statu immortalis permanebit. In hoc etiam fons oritur, qui in quatuor flumina dividitur. Quae quidem flumina infra paradisum terra conduntur; sed in aliis longe regionibus funduntur.
4.10
LIBER PRIMUS. CAP. X.-- De quatuor fluminibus.--Physon sive Ganges, Geo sive Nilus, Tigris, Euphrates.
4.10
Nam Physon, qui et Ganges in India de monte Orcobares nascitur, et contra orientem fluens Oceano excipitur. Geon, qui et Nilus juxta montem Athlantem surgens, mox a terra absorbetur, per quam occulto meatu currens, in littore Rubri maris denuo funditur, Aethiopiam circumiens per Aegyptum labitur, in septem ostia divisus, magnum mare juxta Alexandriam ingreditur. Tigris autem et Euphrates in Armenia de monte Barchoatro funduntur, et contra meridiem vergentes Mediterraneo mari junguntur. Post paradisum sunt multa loca deserta et invia, ob diversa serpentum et ferarum genera.
4.11
LIBER PRIMUS. CAP. XI.-- De India.--India unde dicta. Mons Caucasus. Indiae termini. Indicus Oceanus. Insula duas aestates, et duas hiemes uno anno habens, omnique tempore virens. Mons Caspius. Mare Caspium. Gog, Magog, Garmani, Orestae, Coatrae, Pygmaei. Piper album. Macrobii, Agroctae, Bragmani. Qui parentes mactant. Qui pisces crudos comedunt.
4.11
Deinde est India ab Indo flumine dicta. Qui ad Septentrionem de monte Caucaso nascitur, et ad meridiem cursum suum dirigens, a Rubro mari excipitur. Hoc India ab occidente clauditur, et ab hoc Indicus oceanus dicitur. In quo etiam est sita Taprobanes insula, decem civitatibus inclyta. Haec duas aestates et duas hiemes uno anno habet, et omni tempore viret. In hoc etiam Chrisa et Argare insulae, auro et argento fecundae et semper floridae. Ibi sunt et montes aurei, qui propter dracones et gryphes non possunt adiri. In India est mons Caspius, a quo Caspium mare vocatur. Inter quem et mare Gog et Magog ferocissimae gentes, a magno Alexandro inclusae feruntur. Quae humanis carnibus vel crudis bestiis vescuntur. India habet quadraginta quatuor regiones, populosque multos, Garmanos, Orestas, Coatras, quorum sylvae tangunt aethera. In montanis Pygmaeos duorum cubitorum homines, quibus bellum est contra grues, qui tertio anno pariunt, octavo senescunt. Apud hos crescit piper colore quidem albo: sed cum ipsi serpentes, qui ibi abundant, flamma fugantur, nigrum colorem trahit de incendio. Item Macrobios duodecim cubitorum longos, qui bellant contra gryphes, qui corpora leonum, alas et ungulas praeferunt aquilarum. Item Agroctas et Bragmanos, qui se ultro in ignem mittunt amore alterius vitae. Sunt alii qui parentes jam senio confectos mactant, et eorum carnes ad epulandum parant, isque impius judicatur, qui hoc facere abnegat. Sunt alii qui pisces ita crudos edunt, et salsum mare bibunt.
4.12
LIBER PRIMUS. CAP. XII.-- De monstris.--Semel tantummodo parientes. Arimaspi, Cyclopes, Scinopodae. Acephali. Solo odore pomi viventes.
4.12
Sunt ibi quaedam monstra, quorum quaedam hominibus, quaedam bestiis ascribuntur: ut sunt ii qui aversas habent plantas, et octonos simul sedecim in pedibus digitos, et alii, qui habent canina capita, et ungues aduncos, quibus est vestis pellis pecudum, et vox latratus canum. Ibi etiam quaedam matres semel pariunt, canosque partus edunt, qui in senectute nigrescunt, et longa nostrae aetatis tempora excedunt. Sunt aliae, quae quinquennes pariunt: sed partus octavum annum non excedunt. Ibi sunt et monoculi, et Arimaspi, et Cyclopes. Sunt et Scinopodae, qui uno tantum fulti pede auram cursu vincunt, et in terram positi umbram sibi planta pedis erecta faciunt. Sunt alii absque capite, quibus sunt oculi in humeris, pro naso et ore duo foramina in pectore, setas habent ut bestiae. Sunt alii juxta fontem Gangis fluvii, qui solo odore cujusdam pomi vivunt, qui si longius eunt, pomum secum ferunt: moriuntur enim si pravum odorem trahunt.
4.13.1
LIBER PRIMUS. CAP. XIII.-- De Bestiis.--Ceucocroca, Eale. Tauri indomiti, Manticorha. Boves tricornes. Monoceros. Testudines grandes. Magnes. Adamas.
4.13.1
Sunt ibi serpentes tam vasti, ut cervos devorent, et ipsum etiam Oceanum transnatent. Ibi est bestia Ceucocroca, cujus corpus asini, clunes cervi, pectus et crura leonis, pedes equi, ingens cornu bisulcum, vastus oris hiatus usque ad aures. In loco dentium os solidum, vox pene hominis. Ibi est alia bestia Eale, cujus corpus equi, maxilla Apri, cauda elephantis, cubitalia cornua habens, quorum unum post tergum reflectit, cum alio pugnat. Illo obtuso, aliud ad certamen vibrat. Nigro colore horret. In aqua et in terra aequaliter valet. Ibi sunt fulvi tauri, versis setis horridi, grande caput, oris rictus ab aure ad aurem patet. Hi etiam cornua vicissim ad pugnam producunt, vel deponunt. Omne missile duro tergo respuunt. Qui si fuerint capti nulla possunt arte domari. Ibi quoque Mantichora bestia, facie homo, triplex in dentibus ordo, corpore leo, cauda scorpio, oculis glauca, colore sanguinea, vox sibilus serpentum, fugiens discrimina volat, velocior cursu quam avis volatu, humanas carnes habens in usu. Ibi sunt etiam boves tricornes, pedes equinos habentes. Ibi quoque monoceros, cujus corpus equi, caput cervi, pedes elephantis, cauda suis: Uno cornu, in medio fronte armatum quatuor pedum longo, splendenti et mire acuto. Haec bestia nimis ferox, diros habet mugitus. Omne quod obstat, cornu transverberat. Captum potest perimi, non potest domari.
4.13.2
In Gange quoque sunt anguillae trecentorum pedum longae. Ibi etiam quidam vermes, qui instar cancri bina habent brachia, sex cubitorum longa, quibus elephantes corripiunt et undis immergunt.
4.13.3
Indicum quoque mare gignit testudines, de quarum testis capacia hospitia sibi faciunt homines.
4.13.4
India quoque magnetem lapidem gignit, qui ferrum rapit. Adamantem etiam, qui non nisi hircino sanguine frangi potest.
4.14
LIBER PRIMUS. CAP. XIV.-- De Parthia.--Parthia unde dicta Aracusia. Assyria, Media, Persida. Persepolis. Magicae artis origo. Pyrrhites. Synelites.
4.14
Ab Indo flumine usque ad Tigrim, est Parthia triginta tribus regionibus distincta. Dicitur autem Parthia a Parthis, venientibus e Scythia. Est in ea regio Aracusia, ab oppido Aracusa dicta. Est etiam in ea Assyria, ab Assur, filio Sem, qui eam primus incoluit nominata. Est in ea quoque Media, a Medo rege dicta, qui civitatem construens Mediam nominavit, de qua et regio nomen mutavit. In ea etiam Persida, a Perseo rege dicta, qui civitatem Persepolim aedificavit, de qua et regio nomen accepit. In hac primum orta est ars magica. Persida lapidem pyrrhitem mittit, qui manum prementis urit, et synelitem, cujus candor cum luna crescit, et deficit.
4.15.1
LIBER PRIMUS. CAP. XV.-- De Mesopotamia.--Ninive, Babylonia, Babylon. Chaldaea ubi astronomia primum inventa. Arabia. Saba. Mons Sina. Madian.
4.15.1
A Tigri flumine usque ad Euphratem est Mesopotamia, a duobus fluviis Graece ita dicta, quod in medio duorum fluminum sit constituta. In hac est civitas Ninive, itinere trium dierum, a Nino rege constructa et nominata. In hac etiam regio Babylonia, a civitate Babylone nominata. Hanc Nemrod gigas fundavit; sed Semiramis regina reparavit. Cujus muri latitudo est quinquaginta cubitorum, altitudo ducentorum cubitorum, ambitus civitatis quadringentorum octoginta stadiorum, centum portis aereis firmata, fluvio Euphrate per medium ejus currente irrigua. Hujus arx Babel, quatuor millia passuum alta scribitur.
4.15.2
In ea quoque est Chaldaea, in qua primum inventa est astronomia. In ea et Arabia, quae etiam Saba dicitur, a Saba filio Chus. In hac thus colligitur; in hac est mons Sina, qui et Oreb, in quo lex a Moyse scribitur accepta; juxta quem urbs Madian fuit, in qua Jethro sacerdos praefuit. In ea sunt gentes multae, Moabitae, Ammonitae, Idumaei, Sarraceni Madianitae, et aliae multae.
4.16
LIBER PRIMUS. CAP. XVI.-- De Syria.--Damascus. Reblata. Comagenae provincia. Phaenicia. Tyrus. Sortyx. Sidon. Libanus mons. Fons Jordanis. Palaestina. Ascalon, Jerusalem, Chananaea.
4.16
Ab Euphrate usque ad mare mediterraneum est Syria, a quodam Syro rege dicta, in qua est Damascus, a Damasco Abraae liberto constructa et dicta, olim Reblata vocata. Est in ea Comagena provincia. Est et Phoenicia, a Phoenice ave, quae sola in hac terra invenitur, sive a Phoenice rege, filio Agenoris, dicta. In hac sunt Tyrus quae et Sortyx, et Sidon civitates sitae. In hac etiam mons est Libanus, ad cujus radicem oritur Jordanis fluvius. Est in ea quoque Palaestina, a civitate Palaestin, quae nunc Ascalon vocatur, dicta. Est in ea Judaea, a Juda filio Jacob, de cujus tribu reges erant, nuncupata. In hac etiam Chananaea a Chanaan filio Cham dicta. In hac est Jerusalem, quam Sem filius Noe construens, Salem nominavit. Sed Jebus, et filius Chanaan inhabitavit, unde Jebus et Salem dedit ei nomen rex David Jerusalem, quasi Jebusalem. Quam Salomon filius ejus auro et gemmis decoravit, Jeroselyniam quasi Jerusalemoniam appellavit. Quam a Babyloniis subversam, Zorobabel reaedificavit; sed Romanus exercitus postea funditus delevit. Hanc postmodum Aelius Adrianus imperator reparavit, Aeliamque nominavit.
4.17
LIBER PRIMUS. CAP. XVII.-- De Palaestina.--Samaria, Sebastia, Sichisma, Galilaea, Nazareth. Pentapolis, Sodoma, Gomorrha. Mare Mortuum. Sarraceni. Agareni. Ismaelitae. Nabathaei.
4.17
Est et in Palaestina regio Samaria, a civitate Samaria dicta, quae nunc Sebastia est nuncupata, olim Sichima, a Sichem vocata. In hac est quoque Galilaea, in qua est Nazareth civitas, juxta montem Thabor sita. In hac est et Pentapolis regio, a quinque civitatibus dicta. In qua olim fuit Sodoma, et Gomorrha. In hac est mare Mortuum, a quo fluenta Jordanis absorbentur. In hac etiam Sarraceni, a Sara dicti, qui et Agareni, ab Agar. Item Ismaelitae ab Ismael nuncupati. In hac et Nabathaei, a Nabaioth filio Ismael dicti. quorum gentes sunt duodecim.
4.18
LIBER PRIMUS. CAP. XVIII.-- De Aegypto.--Euxia postea Aegyptus dicta. Thebaida. Thebae. Monachi. Babel. Aegypt. Alexandria.
4.18
Hae superius dictae regiones, ab oriente incipientes, recta linea ad Mediterraneum mare extenduntur. Quibus usque ad Austrum Aegyptus connectitur, in qua viginti quatuor gentes esse feruntur. Haec in oriente a Rubro mari surgit, terminum suum versus occidentem in Libya figit. Haec prius et Bona copia, Euxia dicta, postea ab Aegypto rege, fratre Danai, Aegyptus est vocata. Haec fluvio Nilo undique cincta, in modum Deltae litterae est formata, centum millibus villarum inclyta. Hanc nubes non obscurant, pluviae non irrigant, sed Nilus inundans eam fecundat. In hac est provincia Thebaida, a civitate Thebe cognominata, quam Cadmus Agenoris filius in Aegyptum veniens aedificavit, Thebas secundum illam quam in Boeotia construxit, nominans: in hac Mauritius principabatur, et ab hac Thebaei dicuntur. Huic maxima adjacet solitudo, in qua olim conversabatur monachorum multitudo. Cambyses rex Aegyptum superans, civitatem condidit, cui nomen Babylon indidit, quae nunc caput illius regni existit. In hac et victor Alexander civitatem aedificavit, quam ex suo nomine Alexandriam nuncupavit.
4.19
LIBER PRIMUS. CAP. XIX.-- De Caucaso et regionibus Orientis.--Amazones, Massagetae, Colchi, Sarmatae, Seres. Bactra, Hircania, Hirnia. Scythia. Hyperborei montes. Albania, Armenia. Arath mons. Iberia, Cappadocia.
4.19
Suprascriptis regionibus, usque ad Aquilonem annectuntur hae regiones. Mons Caucasus a Caspio mari orientis attollitur, et per Aquilonem vergens pene usque ad Europam porrigitur. Hunc inhabitabant Amazones feminae videlicet ut viri praeliantes. His cohabitant Massagetae, et Colchi, et Sarmatae. Seres est oppidum Orientis, quo Serica regio, et vestis, et gens est dicta. Post hanc est Bactra, a Bactro amne vocata. Huic conjungitur Hyrcania, ab Hyrcana sylva nominata, in qua sunt aves quarum pennae splendent per noctes. Huic jungitur Scythia et Hirnia, quarum gentes sunt quadraginta quatuor. Ibi sunt Hyperborei montes. Hanc sequitur Albania, a candore populi dicta, eo quod albo crine ibi nascantur. Cui connectitur Armenia, in qua est mons Arath, super quem arca Noe post diluvium requievit, cujus usque hodie ligna ibi videntur. Huic copulatur Iberia. Illi vero Cappadocia, a civitate ejusdem nominis dicta, in hac equae a vento concipiunt, sed foetus non amplius triennio vivunt.
4.20
LIBER PRIMUS. CAP. XX.-- De Asia Minore.--Ephesus. Corpus Joan. Evang. Ephesi quiescit. Nicaea civitas. Bithynia. Nicomedia.
4.20
Asia minor post hanc constituitur, quae pene undique mari cingitur. In hac est Ephesus civitas, ab Amazonibus constructa, in qua requiescit corpus Joannis Evangelistae; in hac etiam civitas Nicaea, in qua magna synodus est facta. Prima provincia Asiae Minoris est Bithynia, prius Berica, post Migdonia, mox a Bithyno rege Bithynia appellata. In qua est civitas ejusdem nominis. In hac est etiam civitas Nicomedia, a Nicomede rege constructa et dicta.
4.21.1
LIBER PRIMUS. CAP. XXI.-- De regionibus Asiae.--Smyrna, Galatia. Phrygia. Troja, Lycaonia. Caria, Hirnus fl., Lydia, Thiatira, Isauria, Cilicia, Amana mons, qui et Taurus. Tharsus. Lycia, Pisidia, Pamphylia, Euxinus pontus.
4.21.1
Bithynia quoque dicitur Major Phrygia, in qua est civitas Smyrna, a Theseo rege constructa. Huic jungitur Galatia, a Gallis dicta, quos Bithynus rex in auxilium evocavit et post victoriam eis terram divisit. Hanc sequitur Phrygia, a filia Europae Phrygia sic nominata. Haec et Dardania a Dardano, Jovis filio dicta. Et in ea civitas ejusdem nominis, ab eodem constructa. In hac est etiam civitas Troja, a Troo rege constructa et nominata. Haec quoque Ilium ab Ilo rege est dicta; hujus moenia dicuntur Pergama. Huic adjacent Lycaonia, et Caria, ubi fluit Hirnus fluvius, aureis arenis famosus. Inde est Lydia a Lydo rege, fratre Tyrrheni appellata. In hac etiam Thyatira. Deinde est Isauria, ab aura qua undique perflatur, dicta. Post hanc est Cilicia, a civitate ejusdem nominis nuncupata, quam Cilix, filius Agenoris, construxit, et ab illa regio nomen accepit. In hac est mons Amana, qui et Taurus. In hac et Tharsus civitas, a Perseo constructa, Pauli apostoli inhabitatione gloriosa. Deinde est Lycia et Pisidia et Pamphylia. Euxinus Pontus regio multarum gentium, a qua et Ponticum mare appellatur. In quo Ovidius, et postea Clemens exsilio relegantur.
4.21.2
Post decursam Asiam, transeamus ad Europam.
4.22
LIBER PRIMUS. CAP. XXII.-- De Europa.--Ryphaei montes, Tanais fl., Maeotides paludes, Theodosia.
4.22
Europa ab Europe rege, et ab Europa filia Agenoris est nominata. In qua imprimis versus septentrionem sunt Ryphaei montes, et Tanais fluvius, a Tanao rege dictus, et Moeotides paludes, Magno mari juxta Theodosiam urbem, sejungentes.
4.23
LIBER PRIMUS. CAP. XXIII.-- De Scythia.
4.23
A Thanai fluvio est Scythia inferior, quae versus meridiem usque ad Danubium porrigitur. In hac sunt istae provinciae, Alania, Dacia, Gothia.
4.24
LIBER PRIMUS. CAP. XXIV.-- De Germania superiore.--Germania unde dicta. Limites et fines Germaniae superioris. Suevia, Rethia, Bavaria, Ratispona. Francia Orientalis. Thuringia.
4.24
A Danubio usque ad Alpes est Germania superior, quae a germinando populos dicitur. Versus occasum Rheno, versus aquilonem Albia fluvio terminatur. In hac est regio Suevia, a monte Suevo dicta. Haec et Alemania, a Lemano lacu appellata. Haec et Rethia dicta. In hac Danubius nascitur, et sexaginta praecipuis fluviis augetur, et in septem ostia ut Nilus divisus Ponticum mare ingreditur. Est in ea Noricus, quae et Bavaria, in qua est civitas Ratispona. Tum et Orientalis Francia, cui conjungitur Thuringia quam sequitur Saxonia.
4.25
LIBER PRIMUS. CAP. XXV.-- De Germania inferiore.--Dania, i. e. Norvegia. Messias. Pannonia inferior. Bulgaria.
4.25
Ab Albia fluvio est Germania inferior, quae versus Aquilonem Oceano excipitur. In hac est Dania et Norwegia. A Danubio, imo circa Danubium versus orientem, usque ad mare Mediterraneum est Messias, a Messium proventu dicta, deinde Pannonia inferior et Bulgaria.
4.26
LIBER PRIMUS. CAP. XXVI.-- De Thracia.
4.26
Inde Thracia, a Tras filio Japheth dicta. Haec habet Hebrum fluvium, et civitatem Hebron ibi constructam et dictam.
4.27
LIBER PRIMUS. CAP. XXVII.-- De Graecia.--Cethim, Illyricus, Dalmatia, Epirus, Fons in Epiro. Chaonia, Molosia, Elladia, Attica. Athenae. Beotia. Thebani et Thebaei differunt. Aonia, Peloponesus, Thessalia, Macedonia, Aemathia. Olympus mons. Thessalonica, Achaia, Arcadia, Arbastus lapis. Pannonia superior. Mons Peninus. Histria.
4.27
A Mediterraneo mari est Graecia, a Graeco rege dicta, terra Cethim olim vocata, et versus austrum Magno mari terminatur. Quae etiam Illyricus nominata, et in ea provincia Dalmatia a Dalmi civitate vocata. Est et Epirus a filio Achillis Pyrrho sic dicta. In Epiro est fons in quo faces accensae exstinguuntur, et iterum exstinctae, accenduntur. Est et Chaonia, a civitate ejusdem nominis appellata, quam Helenus frater Hectoris aedificavit, et ob amorem fratris sui Chaonis Chaoniam appellavit. Haec et Molosia a civitate Molosia dicta, quam Molossus filius Pyrrhi, construxit, et a nomine suo Molosiam vocavit. Est ibi et Elladia, ab Ellade rege, filio Deucalionis et Pyrrhae dicta. Ipsa est et Attica, ab Atti rege. Ipsa est vera Graecia. In hac est civitas Athenae a Cecrope rege constructa. Ibi est et Beotia a bove dicta, quia Cadmus filius Agenoris illo veniens, bovem reperit quem diis immolans Thebas construxit. Provinciam Beotiam nuncupavit, de hac dicuntur Thebani, de alia Thebaei. Eadem provincia dicitur Aonia, a fonte Aon Musis consecrato. Ibi est et Peloponesus, a Pelope rege, et civitate ejusdem nominis dicta. Ibi et Thessalia, a rege Thessalo dicta. Ibi et Macedonia, a Macedone rege appellata. Haec et Aemathia, ab Aematho rege vocata; in hac est mons Olympus, qui excedit nubes. In hac est et Thessalonica, a Thessalo rege filio Graeci constructa. Ibi est Achaia, ab Achaeo rege et civitate ejusdem nominis, dicta. Ibi et Arcadia, quae et Sicyonia a Sicyone rege nuncupata. Arcadia, Arbaston lapidem mittit, qui semel accensus exstingui non potest. Deinde est Pannonia superior usque ad Peninum montem. Ad aquilonem ejus Histria, ab Histrio amne, qui et Danubius, nominata.
4.28
LIBER PRIMUS. CAP. XXVIII.-- De Italia.--Variae Italiae appellationes. Roma. Civitatum formae secundum feras. Roma formam leonis habet. Brundusium formam cervi. Carthago bovis. Troja equi. Thuscia, Campania, Apulia, Imbria. Hetruria, Longobardia. Padus et Eridanus. Venetia. Gallia unde sic dicta. Rheni fons.
4.28
Italia olim magna Graecia est dicta, postea a Saturno, est Saturnia appellata. Mox Latium, eo quod Saturnus pulsus a Jove ibi latuit, dicta. Deinde Ausonia ab Ausone rege. Tandem ab Italo rege Siculorum Italia vocata. Haec ab Alpibus surgit, et in Magno mari terminum figit. In hac est urbs Roma, a Romulo constructa, et sic dicta. Antiqui civitates secundum praecipuas feras, ob significationem formabant. Unde Roma formam leonis habet, qui caeteris bestiis quasi rex praeest. Hujus caput est urbs a Romulo constructa: lateritia vero aedificia utrobique disposita: unde et Lateranis dicitnr. Brundusium autem formam cervi, Carthago bovis, Troja equi figuram habuit. Est in Italia Tuscia provincia, a thure, et sacrificiis dicta. Est et Campania, a Capua civitate dicta, et a Capi rege constructa. Ibi est et Apulia. Est et Imbria, inde dicta, quod imbribus tempore diluvii superfuit. Est et Etruria ab Etrusco rege dicta. Est et Longobardia a longis barbis vocata. Padus, qui et Eridanus Italiae fluvius ab Appenninis montibus oritur, ac mari immergitur. Venetia a Beneco rege, prius Benetia dicta, deinde Venetia. Gallia a candore populi dicitur, gala enim Graece lac dicitur. Rhenus ab Alpibus nascitur, et contra aquilonem vergens, sinu Oceani excipitur.
4.29
LIBER PRIMUS. CAP. XXIX.-- De Gallia.--Gallia Belgica. Francia. Francus rex. Gallia Lugdunensis, Comaga, Togata. Gallia Narbonensis. Aquitania.
4.29
A flumine Rheno est Gallia Belgica, a civitate Belgis dicta. Haec a monte Jovis surgit, et versus aquilonem Britannicum oceanum incidit. Haec et Francia a Franco rege est dicta, qui de Troja cum Aenea veniens, Trojam juxta Rhenum condidit, terram Franciam cognominavit. Hanc versus occidentem excipit Lugdunensis Gallia, quae et Comaga, ob longas comas est dicta, et Togata a longis vestibus- quae versus austrum habet Narbonensem Galliam a civitate Narbona dictam, versus occidentem Aquitaniam ab aquis dictam Rodano et Ligere.
4.30
LIBER PRIMUS. CAP. XXX.-- De Hispania.--Hiberus fl. Sex Hispaniae provinciae.
4.30
Inde est Hispania ab Hispano rege dicta, prius Iberia, ab Ibero flumine, et Hesperia, ab Hespero rege nominata. Haec versus occasum Oceano terminatur. Sunt in ea sex provinciae: Tarracona, Carthago, Lusitania, Galatia, Betica, Tinguitania a praecipuis civitatibus dictae.
4.31
LIBER PRIMUS. CAP. XXXI. De Britannia.--Britannia, Anglia, Hibernia. Tanatos terra serpentes perimens. Isole, Orcades, Scotia, Chile. Mare congelatum.
4.31
Contra Hispaniam versus occasum sunt in Oceaho hae insulae: Britannia, Anglia, Hibernia, Tanatos, cujus terra, quovis gentium portata, serpentes perimit. Isole in qua fit solstitium. Orcades triginta tres. Scotia, Chile cujus arbores nunquam folia deponunt, et in qua sex mensibus, videlicet aestivis, est continuus dies, sex bibernis continua nox. Ultra hanc versus aquilonem, est mare congelatum, et frigus perpetuum. Europam perambulavimus. Ad Africam transmigremus.
4.32
LIBER PRIMUS. CAP. XXXII.-- De Africa.--Libya. Paratonium civitas. Montes Catabachmonii. Arae Philenorum. Cyrenaica, Cyrene. Pentapolis. Tripolis. Bisace. Heusis. Carthago. Carthaginis descriptio. Getulia. Numidia. Hypone. Mauritania. Stiffia. Caesaria. Tingitania.
4.32
Africa ab Apher uno ex posteris Abrahae est dicta. Haec in oriente Indii fluminis surgit, et per meridiem vergens in occidentem tendit. Hujus prima provincia est Libya, a regina ejusdem nominis dicta. Haec a Paratonio civitate et montibus Carabachmoniis initium sumit, et in aris Philenorum finitur. De hac Libycum mare dicitur. Inde est Cyrenaica a civitate Cyrene nominata; sed a regina ejusdem nominis constructa, et dicta. Haec et Pentapolis a quinque civitatibus est dicta. Scilicet Berenice, Arsinoe, Ptolemaide, Apollinea, Cyrene, a propriis conditoribus ita dictae. Inde Tripolis a tribus civitatibus dicta, quae sunt Occasa, Berete et Leptis magna. Post hanc Bisace, a duabus urbibus dicta, id est Adromeus et Bizantium. Deinde est Heusis, in qua est magna Carthago a Didone, quae et Elisa, constructa, et Carthada, a Cartha oppido nominata. Sed a Romanis deleta et denuo reaedificata Carthago est appellata. Hujus muri latitudo fuit septem et decem cubitorum. Post hanc est Getulia. Inde Numidia, in qua regnavit Jugurtha. In hac est civitas Hippone, in qua fuit Augustinus episcopus. Inde est Mauritania, a nigredine dicta. In hac est provincia Stiffensis a Stiffi oppido. Alia Caesariensis, a civitate Caesaria dicta. Tertia Tingitania a civitate Tingi nuncupata.
4.33
LIBER PRIMUS. CAP. XXXIII.-- De Aethiopia.--Saba. Garamantes. Fons apud Garamantes. Troglodita. Gades. Gaditanum mare. Atlanticum mare. Astrologia ubi descripta.
4.33
Versus meridiem vero est Aethiopia, ab Ethan dicta, una in Oriente, in qua est Saba urbs, de qua fuit illa regina quae ad Salomonem venit, altera in occidente. Inter quas sunt Garamantes, a Garama civitate dicti. Apud quos est fons tam frigidus diebus, ut non bibatur; tam fervidus noctibus, ut non tangatur. Quibus versus orientem cohabitant Troglodytae, qui celeri cursu feras capiunt. Intra Aethiopiam sunt maxima loca deserta, ob solis ardorem, et diversi generis serpentia hominibus incognita. Deinde est maximus Oceanus, qui solis calore dicitur fervere ut cacabus. In extremis finibus Africae versus occidentem est urbs Gades, a Phaenicibus constructa, de qua Gaditanum mare dicitur. In ipso vero Oceano est mons Atlas altissimus, unde Atlanticum mare appellatur. Atlas autem erat rex Africae, frater Promethei, a quo mons nomen accepit, quia in eo residens, Astrologiam descripsit, unde et coelum sustinere dicitur. Peragratis Africae finibus, ad insulas maris accedamus.
4.34
LIBER PRIMUS. CAP. XXXIV,-- De insulis, et novo, ut dicunt, orbe.-- Cyprus, Paphus, Creta. Mare Adriaticum. Abydos. Hellespontus. Coos. Cyclades. Rodus. Aereus, Colossus septuaginta cubitorum altus. Tenedus. Carpathos. Carpatium mare. Citherea. Delos. Coturnices ubi primum visae. Icaria, Naxos, Melos, Paros. Parium marmor. Lapis Sardius. Cidon, Samos. Fictilia vasa ubi reperta.
4.34
Insulae sunt dictae, quasi in salo sitae. In Mediterraneo mari est Cyprus insula contra Syriam, a Cypro civitate dicta. Haec et paphus, à civitate ejusdem nominis. Creta a Creto rege dicitur, haec et Centapolis, a centum urbibus muncupata. Haec sita est contra Lybicum mare, quod et Adriaticum, ab Adria civitate dicitur. Abydos est insula in Hellesponto, in Europa. Hellespontus ab Helle civitate dicitur. Coos insula Atricae. Cyclades dicuntur, quod in rotundo sint positae. Cyclus enim dicitur orbis. Sunt autem quinquaginta quatuor contra Asiam positae. Harum prima Rhodus a civitate ejusdem nominis dicta ad orientem est posita. In hac fuit olim Aereus colossus septuaginta cubitorum altus. Tenedus ad septentrionem ejus posita, a civitate Tene, et ejus constructore ejusdem nominis dicta. Carpathos ad meridiem ipsius contra Aegyptum posita. Unde et Carpatium mare, et Carpatiae naves. Cytheraea ad occasum est sita, a Cithero monte dicta. Haec et Porphyris dicitur. Delos in medio Cycladum sita, a civitate ejusdem nominis dicta. Haec tempore diluvii sub Ogygio facto primum apparuit, unde et Delos nomen accepit, quia delos manifestum sonat. Haec et Ortyga ab Ortygometis, id est coturnicibus, quae primum ibi visae sunt. Icaria insula a puero Cretensi naufrago est dicta, a qua Icarium mare dicitur. Naxon insula Dionysii, qui et Bacchus. Melos, quae et Storia, rotunda insula. Paron a civitate ejusdem nominis dicta, a Paro Jasonis nepote constructa. Haec gignit marmor candidissimum, quod Parium dicitur, et Sardium lapidem. Cidon est insula: in hac mastix nascitur. Samos insula a Samo civitate dicta, in Aegaeo est mari sita. De hac fuit Sibylla, et Phythagoras. In hac fictilia vasa sunt reperta.
4.35
LIBER PRIMUS. CAP. XXXV.-- De Sicilia.--Trinacria dicta a tribus montibus. Aetna mons. Scylla. Charybdis Comaedia ubi inventa. Vulcaniae. Staechades.
4.35
Sieilia a Siculo rege dicitur. Italia dicta. Prius Sycania, a Sycano rege cognominata, contra Italiam sita. Haec et Trinacria, a tribus montibus dicitur. In hac est mons Aethna cujus sulfurea exaestuant incendia. In hujus freto est Scylla et Charybdis. In hac erant olim cyclopes. In hac inventa est comoedia. Eoliae insulae ab Eolo rege dicta juxta Siciliam positae. Hae et Vulcaniae, quia incendio sunt plenae. Sunt vero novem Staechades insulae contra Massiliam sitae.
4.36
LIBER PRIMUS. CAP. XXXVI.-- De Sardinia.--Fontes calidi caecitatem furibus inferentes. Corsica, Cyrene, Ebosus, Colubria. Insulae Baleares. Fundae ubi inventae. Gorgodes insulae. Hesperides. Aurea poma. Mare concretum. Meroe, Syene. Perdita insula.
4.36
Sardinia a Sardino rege, Herculis filio, dicta, contra Numidiam est sita. In hac nec serpentes, nec lupi gignuntur. In ea est solifuga animal ut aranea, morsu homines perimens. In ea est et herba similis apiastro, quae comedentibus rictus contrahit, et quasi ridentes interimit. In hac sunt fontes calidi, infirmis medelam, furibus inferentes caecitatem. Corsica, a Corsa muliere dicta, contra Liguriam sita: quae primitus taurum suum quaesitura illuc venit, et referens loci fertilitatem, a Liguribus inhabitari coepit. Haec et Cyrene a Cyrino Herculis filio est dicta, quia ab eo est inhabitata. Ebosus insula contra Hispaniam. Hanc fugiunt serpentes. Ibi est et Colubria plena serpentibus. Ibi et Baleares insulae. In his inventae sunt fundae. Gorgodes insulae in Oceano juxta Atlantem. In his olim habitaverunt Gorgones. Juxta has Hesperides, ab Hesperia civitate dictae. In his oves albis velleribus abundabant, quae ad purpuram optime valebant. Unde dicitur fabulose aurea mala habuisse. Miclon enim dicitur ovis Graece. Inter has fuit illa magna, quae Platone scribente cum populo est submersa, quae Africam et Europam sua magnitudine vicit, ubi nunc est Concretum mare. Meroe insula est in Nilo flumine, in capite Aethiopiae, in qua absumitur umbra in aestate. In hac est lignum ebenum, juxta quam est civitas Syene, in qua est puteus a philosophis factus, sexaginta cubitorum altus: in cujus fundum splendet sol recto radio in mense Junio. Est quaedam Oceani insula dicta Perdita, amaenitate et fertilitate omnium rerum prae cunctis terris longe praestantissima, hominibus ignota. Quae aliquando casu inventa, postea quaesita non est inventa, et ideo dicitur Perdita. Ad hanc fertur Brandanus venisse.
4.37
LIBER PRIMUS. CAP. XXXVII.-- De inferno. Insulas circumivimus, nunc inferna etiam petamus. De nominibus inferni. --Acheron, Styx, Phlegeton.
4.37
Infernus ideo dicitur infernus, quia inferius est positus. Sicut enim terra est in medio aere: ita est infernus in medio terrae. Unde et novissima terra dicitur. Est autem locus, igne et sulphure horridus, inferius dilatatus, superius coangustatus. Hic lacus vel terra mortis dicitur, quia animae illuc descendentes veraciter moriuntur. Hic et stagnum ignis dicitur, quia ut lapis mari, ita animae illi immerguntur. Hic terra tenebrosa vocatur, quia fumo et foetoris nebula obscuratur. Hic terra oblivionis nuncupatur, quia sicut ipsi obliti sunt Dei, ita eorum obliviscitur Deus misereri. Hic dicitur Tartarus ab horrore, et tremore, quia ibi est fletus et stridor dentium. Hic et gehenna, id est, terra ignis nominatur. Ge enim terra dicitur, cujus ignis noster ignis umbra esse dicitur. Hujus profunditas et recessus dicitur Erebus, draconibus et igneis vermibus plenus. Hic patens os dicitur, et barathrum, quasi atra vorago. Hujus loca fetorem exhalantia dicuntur Acheronta, id est spiracula immundos spiritus emittentia. Hic est Styx quod Graece sonat tristitia. Dicitur et Phlegeton, qui est fluvius infernalis, ob vicinitatem ignis, et sulphuris, fetore et ardore horribilis. Sunt et alia multa loca, sive in insulis poenalia, aut frigore et vento saeve horrentia, aut igne et sulphure jugiter ferventia. Ignea inferni loca inspeximus, ad refrigerium aquarum confugiamus.
4.38
LIBER PRIMUS. CAP. XXXVIII.-- De Aqua.
4.38
Aqua, quae secundum elementum ponitur, ab aequalitate dicitur, unde et aequor, quod sit plana. Haec in mari colligitur, in flumina diffunditur, in fontes dividitur, per amnes connectitur, per terras dissipatur, per aera attenuatur. Totam terram cingit, omnes regiones, et provincias dividit. Hujus immensa profunditas dicitur abyssus, quasi abest fundus, habet tamen fundum, quamvis nimis profundum
4.39
LIBER PRIMUS. CAP. XXXIX.-- De Oceano.
4.39
Oceanus dicitur, quasi ocior annis, vel quasi zonarum limbus. Quinque enim zonas mundi in modum limbi ambit.
4.40
LIBER PRIMUS. CAP. XL.-- De aestu maris.
4.40
Aestus Oceani, id est, accessus et recessus lunam sequitur, cujus aspiratione retro trahitur, ejus impulsu refunditur. Quotidie autem bis affluere et remeare videtur. Cum luna crescente crescit, cum decrescente decrescit; cum luna est in aequinoctio, majores Oceani fluctus surgunt, ob vicinitatem lunae; cum in solstitio, minores, ob longinquitatem ejus. Per decem et novem annos ad principia motus, et paria incrementa, ut luna revertitur.
4.41
LIBER PRIMUS. CAP. XLI.-- De voragine.--Quomodo fiat vorago.
4.41
Ampotis quoque, id est vorago, in Oceano in exortu lunae majori aestu fluctus involvit et revomit. Haec autem vorago, quae totas aquas et naves absorbet et revomit, hinc fit: est in terra abyssus profundissima, de qua scribitur: Rupti sunt omnes fontes abyssi magnae. Et juxta hanc sunt cavernosa loca, et speluncae late patentes. In his venti de spiramine aquarum concipiuntur, qui et spiritus procellarum dicuntur. Et hi suo spiramine aquas maris, per patentes terrarum cavernas, in abyssos abstrahunt et ea exundantes iterum magno impetu repellunt.
4.42
LIBER PRIMUS. CAP. XLII.-- De terraemotu.--Quomodo fiant terraemotus.
4.42
De his ventis fit et terrae motus. Nam venti concavis locis inclusi dum erumpere gestiunt, terram horribili fremore concutiunt, eamque tremere faciunt.
4.43.1
LIBER PRIMUS. CAP. XLIII.-- De Hiatu.--Causa hiatuum terrae Tremor terrae quid, hiatus quid? Cur Sicilia flammas evomat, et arenas, ac lapides egerat. Scyllaeorum canum latratus unde.
4.43.1
Hinc etiam fit terrae hiatus, dum loca cava, et continuis aquis frigida, ventis conclusa rumpuntur, et introrsus cadentia in hiatum aperiuntur, de quibus et multae civitates devoratae leguntur. Hoc est autem in terra tremor, quod in nube tonitruum. Hoc hiatus, quod ibi fulmen. Fiunt autem cum terrae motu inundationes maris, eodem scilicet spiritu infusi, vel residentis sinu recepti. Inde tellus Siciliae, quia cavernosa, et sulphure et bitumine strata, ventis pene tota et ignibus patet. Spiritu introrsus cum igne concertante, multis saepe locis fumum, vel vapores, vel flammas eructat, vel etiam vento acrius incumbente arenarum lapidumve moles egerit. Inde montis Aethnae ad exemplum gehennae ignium tam diutinum durat incendium, quod insularum Aeolidum dicitur undis nutriri, dum aquarum concursus spiritum in imum profundum secum rapiens, tandiu suffocat, donec venis terrae diffusus fomenta ignis accendat. Huic Scyllaei canes latrare finguntur, dum procul navigantes undarum fremore terrentur, quas sorbente voragine collidit aestus.
4.43.2
Simili de causa in aliis etiam terris incendium surgit, et gehennam praeostendit.
4.44
LIBER PRIMUS. CAP. XLIV.-- De frigore.--Cur extremae Oceani partes perpetuo frigore horreant.
4.44
Sicut calor de igni, ita frigus de aqua nascitur, unde extremae partes Oceani rigido gelu, et perpetuo frigore horrent, quia calore solis carent. Pars autem Oceani, quae medium orbem dividit ideo calore jugiter fervet, quia solem continuo supra se habet.
4.45
LIBER PRIMUS. CAP. XLV.-- De Aquis dulcibus et salsis
4.45
Oceanus fluviorum occursu non augetur, quia fluenta dulcia partim salsis vadis consumuntur, vel ventis, vel vapore solis abripiuntur, partim per occultos meatus in suos amnes revertuntur. Idcirco perdurat salsus, tot fluminibus, ac pluviis irrigatus, quia exhausto a sole dulci tenuique liquore, quem facilius ignea vis trahit, omnis asperior, crassiorque linquitur. Ideo summa maris unda est dulcior, profunda amarior; lunae vero alimentum est in dulcibus aquis, solis vero in amaris.
4.46
LIBER PRIMUS. CAP.--XLVI.-- De Mari Rubro.--Mare unde dictum.
4.46
Mare Rubrum de Oceano exit, sed roseum colorem de terra trahit, quae tota sanguineo colore rubet, ac vicina littora inficit. Mare dicitur, quod sit amarum. Hoc per venas terrae occulto meatu discurrit, amaritudinem in terra deponit, dulce in fontibus erumpit. In seipsum tandem refluit, ut scribitur: Ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant. Omnia flumina intrant mare.
4.47.1
LIBER PRIMUS. CAP. XLVII.-- De gemina aquae natura.--Cur mare non redundet. Cur fontes in aestate frigidi, in hieme vero calidi.
4.47.1
Dicitur tamen, quod aqua natura sit duplex, scilicet salsa et dulcis. Salsa maris est gravior, dulcis fontium et fluminum est levior. Et cum legatur quod Dominus fontem in paradiso produxit, et in quatuor flumina dividens totam terram in quatuor partibus mundi rigare praecepit, dicitur quod eruptio fontium omnium, vel fluviorum dulcis aquae de illo fonte, vel fluviis decurrat, et in matricem abyssum ejusdem fontis refluat. Quae licet universa mare influat, amaris tamen aquis non commiscetur. Sed ut puta levis super graves aquas labitur, et in occultum suum cursum revertitur. Hinc est quod mare non redundat, cum omnia flumina in illud intrent. Sic et suprema maris unda non est adeo amara quam ea quae in imo est posita.
4.47.2
Quod fontes sunt in hieme calidi, in aestate autem frigidi baec causa est: in aestate calor aeris repellit frigus in terram, et inde fit aqua frigida; in hieme vero frigus aeris pellit calorem in terram, et inde fit aqua calida.
4.48
LIBER PRIMUS. CAP. XLVIII.-- De Aqua calida.
4.48
Et cum omnis aqua sit dulcis, aut salsa, videndum unde quaedam erumpat calida, vel putida. Sunt quidam specus subterranei naturaliter sulphure pleni. In his cum ventus concipitur, ejus afflatu sulphur accenditur, quod incendium etiam eructant quaedam loca ut fit in Sicilia. Cum ergo aqua per haec ignea loca currit, calorem et putorem inde trahit, et si prope hunc locum erumpit, flammivoma ebullit. Si autem longius recesserit, vix tepescit, deinde penitus frigescit.
4.49
LIBER PRIMUS. CAP. XLIX.-- De mortiferis aquis.
4.49
Sunt alia loca serpentibus plena, qui viciniam veneno inficiunt, quae dum de terra exsurgit, bibentes interimit, ut fons Styx facit.
4.50
LIBER PRIMUS. CAP. L.-- De mari Mortuo.--Bituminis natura.
4.50
Quod aqua maris Mortui a ventis non movetur, et in se nihil vivere patitur, fit ex fontibus bituminis, quibus aedificata est Babel turris. Bituminis autem natura resistit aquae, et non dividitur, nisi menstruo sanguine.
4.51
LIBER PRIMUS. CAP. LI.-- De animalibus aquarum.--Cur aves in aere volent. Amphibiae.
4.51
Pisces et Aves in aquis ideo commorantur, quia de his facta leguntur. Quod autem aves in aere volant, et in terra habitant, ideo fit quia aer est humidus ut aqua, et terra est aquae permista. Quod vero quaedam animalia de terra creata, in aquis possunt morari, ut sunt crocodili et hippopotami, hoc ideo fit quod aqua est valde terrae permista.
4.52.1
LIBER PRIMUS. CAP. LII.-- De signis in mari prognosticis.
4.52.1
Cum in nocturna navigatione scintillat ad remos, tempestas erit. Et dum Delphini undis saepius exsiliunt, quo illi feruntur inde ventus exsurget et inde nubes undis excussae coelum aperiunt.
4.52.2
De profundis aquarum emergamus, et scriptoria penna in aera suspendamur.
4.53
LIBER PRIMUS. CAP. LIII.-- De aere.--Daemones in aere commorantur.
4.53
Aer est omne quod inani simile, a terra usque ad lunam conspicitur, de quo vitalis spiritus hauritur. Et quia est humidus, ideo in eo volant aves: ut in aqua natant pisces. In hoc commorantur daemones, cum tormento diem judicii praestolantes. Ex quo sibi corpora sumunt dum hominibus apparent.
4.54
LIBER PRIMUS. CAP. LIV.-- De ventis.--Ventus quid?
4.54
De hoc procreantur venti. Ventus enim est aer commotus, et agitatus. Et nihil aliud quam aeris fluctus qui in duodecim dividitur; et quisque proprium vocabulum sortitur, de quibus quatuor sunt cardinales illorum collaterales.
4.55.1
LIBER PRIMUS. CAP. LV.-- De cardinalibus ventis.--Septentrio, subsolanus, auster. Quare australes venti majores creant tempestates. Aura, Altanus.
4.55.1
Primus cardinalis septentrio, qui et Aparctias, faciens frigora, et nubes. Hujus dexter Circius, qui et Thracius, faciens nives et grandinem. Ejus sinister Aquilo, qui et Boreas, constringens nubes.
4.55.2
Secundus cardinalis subsolanus, qui et Apeliotes, temperatus. Cujus dexter Vulturnus, qui et Calcias, cuncta desiccans. Ejus sinister Eurus, nubes generans.
4.55.3
Tertius cardinalis Auster, qui et Notus, humorem, calorem, atque fulmina gignens. Hujus dexter Euroauster, calidus. Hujus sinister Euronotus, temperatus. Australes venti faciunt majores tempestates, quia ex humili flant in mari
4.55.4
Quartus cardinalis Zephyrus, qui et Favonius hiemem resolvens, floresque producens. Hujus dexter Africus, qui et Lybs, tempestatem, tonitrua generans et fulmina. Ejus sinister Corus, qui et Argestes in oriente nubila, in India faciens serena.
4.55.5
Extra hos sunt duo venti, Aura, et Altanus. Aura in terra, Altanus in pelago.
4.56
LIBER PRIMUS. CAP. LVI.-- De Nubibus.--Nubes quomodo nascantur. Nubes unde dictae.
4.56
Venti suo spiramine aquas in aera trahunt, quae conglobatae in nubes densantur. Dicuntur autem nubes quasi nimborum naves. Quibus dum venti inclusi erumpere nituntur magno murmure concrepant, et nubibus collisis ignem terribilem excutiunt.
4.57
LIBER PRIMUS. CAP. LVII.-- De tonitruo et fulminibus.
4.57
Strepitus ergo nubium et ventorum est tonitruus. Ignis inde excussus est fulgur; qui ignis ideo quaecunque tangit penetrat, quia est subtilior nostro igne, et magna ventorum vi impellitur. Ab Aquilone fulgur, et ab Euro tonitruus tempestatem, et ab Austro flatus aestumque portendit.
4.58
LIBER PRIMUS. CAP. LVIII.-- De Iride.--Iris quomodo fiat.
4.58
Arcus in aere quadricolor ex sole et nubibus formatur dum radius solis cavae nubi immissus repulsa acie in solem refringitur. Sicut dum sol in vas aqua plenum fulget, splendor in tecto redditur. De coelo igneum, de aqua purpureum, de aere hyacinthinum, de terra colorem gramineum trahit.
4.59.1
LIBER PRIMUS. CAP. LIX.-- De pluvia.--Quomodo fiat pluvia. Pluvia, nymbus.
4.59.1
Imber ex nubibus descendit; dum enim guttulae in majores guttas coeunt, aeris amplius natura non ferente, non vento impellente, non sole dissolvente, ad terras dilabuntur.
4.59.2
Lenta autem, et jugis defluxio pluvia; repentina, et praeceps nymbus in nubibus vocatur. Quae, licet de amaris aquis maris sit hausta, de solis igne in aere decocta dulcescit, ut marina aqua humo infusa dulcem saporem sumit.
4.60
LIBER PRIMUS. CAP. LX.-- De grandine.--Grandinis generatio.
4.60
Stillae pluviae ventis et frigore congelatae in aere coagulantur, et in lapillos grandinis mutantur.
4.61
LIBER PRIMUS. CAP. LXI.-- De nive.--Nix quomodo fiat.
4.61
Nix aquae vapore nondum densato in guttas, sed gelu praeripiente, formatur, quae in alto mari non cadit.
4.62
LIBER PRIMUS. CAP. LXII.-- De rore.--Unde ros veniat. Pruina.
4.62
Ros de aere venit, quando aquis gravatus rigore noctis et lunae splendore distillat. Si vehementius est frigus noctis, ros in pruinam albescit.
4.63
LIBER PRIMUS. CAP. LXIII.-- De nebula.--Unde nebula fiat.
4.63
Nebula fit, dum humidae exhalationes vaporaliter in aera trahuntur, vel radiis solis ad terram repellunt
4.64.1
LIBER PRIMUS. CAP. LXIV.-- De fumo.--Qualis lignorum resolutio fiat in igne. Fumus cur amarus.
4.64.1
Fumus etiam ascendit de aqua. Omne namque corpus constat ex quatuor elementis. Lignum autem est corpus, quod igni injectum, ignis materies, quae ei inest, ardet. Terrae vero materies uritur in cinerem. Aeris et aquae materies per fumum evanescit in aerem.
4.64.2
Ideo autem est amarus, quia natura aquae est salsa, sive quia terrae permista.
4.65
LIBER PRIMUS. CAP. LXV.-- De igniculis.
4.65
Quod in nocte videntur stellae cadere, non sunt stellae, sed igniculi, a flatu ventorum ab aethere in aerem tracti, et mox in madido aere exstincti.
4.66
LIBER PRIMUS. CAP. LXVI.-- De pestilentia.--Unde nascatur pestilentia aeris et ubi. Ignis unde dicatur.
4.66
Pestilentia nascitur aere siccitate, vel calore, vel tempestate corrupto, qui spirando vel edendo perceptus, luem, mortemque generat. Hoc totum quod dixi infra lunam fit in aere, superius vero semper serenum existit.
4.67
LIBER PRIMUS. CAP. LXVII.-- De igne.--Angelorum corpora ignea sunt.
4.67
Ignis quartum elementum scribitur, quasi non gignis dicitur. A luna usque ad firmamentum extenditur. Is tantum est aere subtilior, quantum aer aqua tenuior, aqua terra rarior. Hic et aether, quasi purus aer dicitur, et perpetuo splendore laetatur. De hoc angeli corpora sumunt, cum ad homines missi veniunt.
4.68
LIBER PRIMUS. CAP. LXVIII.-- De planetis.--Unde planetae dicantur. Motus planetarum anomalus.
4.68
In hoc septem stellae singulis circulis contra mundum feruntur, et ob vagum cursum planetae, id est, erraticae nominantur. Hae immensa celeritate firmamenti, ab oriente in occidentem rapiuntur; tandem naturali cursu contra mundum ire comprobantur, sicut musca si in rota molendini circumferretur, ipsa tamen proprio motu contra revolutionem ejus ire videretur. Hae nec inferius nec superius propter obliquitatem signiferi vagantes, radiis autem solis praepeditae, anomalae, vel retrogradae, vel stationariae fiunt.
4.69
LIBER PRIMUS. CAP. LXIX.-- De luna.--Luna cur proprium lumen non habeat. Nubecula in luna unde. Proprius lunae motus. Signa prognostica tempestatum in luna.
4.69
Luna est primus planetarum, et minima stellarum. Sed ideo major caeteris videtur quia proxima terrae in primo circulo fertur. Hujus corpus est globosum, natura igneum, sed aqua permistum, unde et proprium lumen non habet. Sed in modum speculi a sole illuminatur. Et ideo luna, quasi lucina, id est, a luce nata, nominatur. Quod autem quasi nubecula in ea videtur, ex aquae natura creditur. Dicitur enim, si aqua permista non esset, terram ut sol illustraret. Imo ob vicinitatem maximo ardore vastaret. Globus namque ejus multo terra est amplior Licet ob altitudinem circuli sui vix videatur modi fundo major. Luna ea parte lucet qua soli est opposita. Ea autem parte est obscura qua a sole aversa est, a sole vero longius remota licet tota sit, tamen crescit, nec minuitur, sed objectu terrae, lumine quod a sole accipit viduatur. Haec licet quotidie violentia firmamenti ab oriente in occidentem feratur, tamen contra mundum nitens, omnia zodiaci signa, viginti septem diebus pervagatur. Circulum autem suum decem et novem annis perambulare affirmatur. Luna quarta, si rubeat quasi aurum, ventos ostendet; si in summo corniculo maculis nigrescit, pluvium mensis exordium. Si in medio, plenilunium serenum.
4.70
LIBER PRIMUS. CAP. LXX.-- De Mercurio.--Motus ejus.
4.70
Secundus planeta est Mercurius, qui et Stilbon, forma globosus, natura igneus; lunam magnitudin vincens, lumen a sole accipiens, signiferum trecentis triginta novem diebus percurrens.
4.71
LIBER PRIMUS. CAP. LXXI.-- De Venere.--Motus ejus.
4.71
Tertius planeta est Venus, Aurorae et Zephali filius, qui et hesperus, lucifer et vesper, rotundus, igneus, contra mundum nitens, ut Mercurius signiferum percurrit trecentis quadraginta octo diebus.
4.72
LIBER PRIMUS. CAP. LXXII.-- De sole.--Sol unde dictus. Magnitudo solis. Motus solis. Cur aestate dies longiores, hieme breviores.
4.72
Quartus planeta sol, vel Phoebus, inde dictus, quod solus luceat caeteris stellis obscuratis, vel quod sit super omnia lucens. Forma sphaericus, natura igneus, magnitudine octies terram vincens, omnibus stellis lumen praebens. Hic ab oriente in occidentem impetu firmamenti fertur, sed contra mundum nitens, per totum zodiacum, trecentis sexaginta quinque diebus graditur. Circulum autem suum viginti octo annis perambulare creditur. Hujus praesentia diem, absentia vero ejus efficit noctem. Sicut enim tota die supra terram, sic tota nocte lucet sub terra. Aquilonarem partem coeli peragrans facit nobis longos dies et aestatem, australem vero percurrens, inducit nobis breves et hiemen.
4.73
LIBER PRIMUS. CAP. LXXIII.-- De signis solis prognosticis.
4.73
Sol in ortu suo maculosus, vel sub nube latens pluvialem diem praesagit; si palleat, tempestuosum; si concavus videtur, ita ut medio fulgens radios ad austrum et ad aquilonem emittat, tempestatem humidam et ventuosam; si pallidus in nigras nubes occidat, aquilonem ventum.
4.74
LIBER PRIMUS. CAP. LXXIV.-- De Marte.--Motus ejus.
4.74
Quintus planeta est Mars, qui et Pyrois, globosus, igne fervidus. Percurrit signiferum duobus annis.
4.75
LIBER PRIMUS. CAP. LXXV.-- De Jove.
4.75
Sextus planeta est Jupiter, rotundus, temperatus, zodiacum peragrans duodecim annis.
4.76
LIBER PRIMUS. CAP. LXXVI.-- De Saturno.--Motus ejus.
4.76
Septimus planeta est Saturnus, qui et Phaeton, filius Solis. In cujus exortu post triginta annos, qui imaginem de aere fuderit, loqui verum hominem probabit. Sphaericus, gelidus; contra mundum vero superiorem gradiens, signiferum triginta annis percurrens. Omnes autem post quingentos, et triginta duos annos circulos suos peragunt, et eosdem ut prius repetunt.
4.77
LIBER PRIMUS. CAP. LXXVII.-- De Absidibus planetarum.
4.77
A terrae centro absides[ ἀψίδες], id est circuli planetarum, altissimae sunt, Saturno in scorpione, Jovi in virgine, Marti in leone, soli in geminis, Veneri in sagittario, Mercurio in capricorno, lunae in ariete, mediis omnium partibus, et e contrario ad terrae centrum humillime, atque proxime.
4.78
LIBER PRIMUS. CAP. LXXVIII.-- De coloribus planetarum.
4.78
Suus cuique color est: Saturno candidus, Jovi clarus, Marti igneus, Lucifero candens, Vespero refulgens, Mercurio radians, lunae blandus, soli ardens. Mutant autem colores a propinquis circulis; nam frigidior in pallorem, ardentior in ruborem, ventuosus in horrorem a terra in obscuritatem.
4.79
LIBER PRIMUS. CAP. LXXIX.-- De via planetarum.
4.79
Signifer, id est circulus duodecim signorum dividitur in duodecim partes perlatum, sub his feruntur septem planetae. Sol sub mediis tantum duobus; luna per totam latitudinem; Venus excedens eum binis partibus; Mercurius sub octo partibus, duabus in medio, quatuor supra, duabus infra; Mars sub quatuor medius, Jovis sub media, et super eam duabus; Saturnus sub duabus mediis ut sol.
4.80
LIBER PRIMUS. CAP. LXXX.-- De sono planetarum.--Cur sonus planetarum a nobis non exaudiatur. Musica.
4.80
Hi septem orbes cum dulcisona harmonia volvuntur, ac suavissimi concentus eorum circuitione efficiuntur. Qui sonus ideo ad nostras aures non pervenit, quia ultra aerem fit, et ejus magnitudo nostrum angustum auditum excedit. Nullus enim sonus a nobis percipitur, nisi qui in hoc aere efficitur. A terra autem usque ad firmamentum coelestis musica mensuratur, ad cujus exemplum nostra inventa affirmatur.
4.81
LIBER PRIMUS. CAP. LXXXI.-- De coelesti musica.--Proportiones planetarum. Cur philosophi novem Musas finxerint.
4.81
In terra namque si in luna A, in Mercurio B, in Venere C, in sole D, in Marte E, in Jove F, in Saturno G ponitur, profecto mensura musicae invenitur, unde a terra usque ad firmamentum septem toni reperiuntur. A terra usque ad lunam est tonus, a luna usque ad Mercurium, semitonium; a Mercurio usque ad Venerem, semitonium; inde usque ad solem, tria semitonia. A sole ad Martem tonus, inde ad Jovem, semitonium; inde ad Saturnum semitonium; inde ad signiferum tria semitonia. Quae simul juncta septem tonos efficiunt. Tonus autem habet quindecim millia sexcenta viginti quinque milliaria. Semitonium vero septem millia et octingenta duodecim milliaria, et semiss. Unde et Philosophi novem Musas finxerunt, quia a terra, usque ad coelum consonantias novem deprehendunt, quas homini naturaliter insitas invenerunt.
4.82
LIBER PRIMUS. CAP. LXXXII.-- De homine microkosmo.
4.82
Sicut enim hic mundus septem tonis, et nostra musica septem vocibus distinguitur, sic compago nostri corporis septem modis conjungitur, dum corpus quatuor elementis, anima tribus viribus copulatur, quae Musica arte naturaliter reconciliatur. Unde et homo μικροκόσμος, id est minor mundus dicitur, dum sic consono numero coelesti musicae par cognoscitur.
4.83.1
LIBER PRIMUS. CAP. LXXXIII.-- De mensura, sive planetarum distantia.
4.83.1
A terra autem usque ad lunam sunt duodecim millia et sexcenta stadiorum, quod sunt quindecim millia sexcenta et viginti quinque milliaria. A luna ad Mercurium septem millia octingenta duodecim milliaria et semiss. Inde ad Venerem tantum. Inde ad solem viginti millia tria quadringinta septem et triginta et semiss. milliar. A sole ad Martem quindecim millia sexcenta et triginta mil. Ad Jovem septem millia octingenta duodecim mil. et semiss. Inde ad Saturnum tantum. Inde ad firmamentum viginti tria millia quadringenta trigenta septem et semisse mil.
4.83.2
Sunt itaque a terra usque ad coelum milliaria centum millia, et novem millia, et trecenta septuaginta quinque milliaria.
4.83.3
Ignem per globos planetarum transcendimus; nunc coelestia penetremus.
4.84.1
LIBER PRIMUS. CAP. LXXXIV.-- De coelo.--Coelum unde dictum. Prognostica tempestatum e coeli specie.
4.84.1
Coelum dicitur, quasi casa ilios[ κάσας ἡλίου], id est domus solis; quasi vas coelatum, quia est stellis insignitum. Est autem coelum subtilis igneaeque naturae, rotundum, et a centro terrae aequis spatiis undique collatum. Unde et convexum mediumque undique cernitur, et inenarrabili celeritate quotidie circumagitur.
4.84.2
Coelum si vespere rubet, serenum diem.
4.84.3
Si mane, tempestuosum significat.
4.84.4
Duae sunt januae coeli, oriens, qua sol exit;
4.84.5
occidens qua sol intrat.
4.85.1
LIBER PRIMUS. CAP. LXXXV.-- De climatibus.
4.85.1
Climata, id est plagae coeli sunt quatuor:
4.85.2
orientalis ab ortu;
4.85.3
solstitialis ad brumalem;
4.85.4
australis inde ad occasum brumalem;
4.85.5
occidentalis ex hinc usque ad solstitialem,
4.85.6
septentrionalis ab occasu solstitialis ad ortum ejusdem.
4.86.1
LIBER PRIMUS. CAP. LXXXVI.-- De plagis.--Adae nomen e quatuor plagis mundi compositum est ΑΔΑΜ..
4.86.1
Oriens ab ortu solis,
4.86.2
occidens ab occasu ejus vocatur;
4.86.3
meridies quasi medidies dicitur.
4.86.4
Septentrio autem a septem stellis appellatur. Trion dicitur bos, quasi terion; inde septentriones, quasi septem teriones, id est boves. Hae plagae Graece ἀνατόλη, δύσις, ἄρκτος, μεσημβρία dicuntur, de quibus nomen Adam, qui est minor mundus, componitur.
4.87
LIBER PRIMUS. CAP. LXXXVII.-- De firmamento.
4.87
Superius coelum dicitur firmamentum, eo quod sit inter medias aquas firmamentum. Hoc et forma sphaericum, natura aqueum, stellis undiqueversum ornatum. Est autem ex aquis instar glaciei in modum chrystalli solidatum; unde et firmamentum dicitur.
4.88
LIBER PRIMUS. CAP. LXXXVIII.-- De axe.
4.88
In hoc sunt duo poli a poliendo dicti: unus borealis, quia nobis semper videtur; alter australis, qui nunquam a nobis cernitur, quia in divexo orbis positi terrae tumore impedimur. In his coelum ut rota in axe volvitur.
4.89
LIBER PRIMUS. CAP. LXXXIX.-- De stellis.--Cur stellae in die non appareant. Stellae unde sic dictae. Differunt stella, sidus et astrum.
4.89
Coelum est undique stellatum; sed ideo in die non apparent, quia fulgore solis victae latent, sicut sol nube tectus non lucet. Stella quasi stans luna. Stant enim stellae firmamento infixae, et non cadunt eo mira celeritate currente. Una autem dicitur stella, multae simul astrum vel sidus.
4.90.1
LIBER PRIMUS. CAP. XC.-- De sideribus.--Sidus unde dicatur.
4.90.1
Sidera dicuntur a considerando, eo quod navigantes, vel itinerantes ea considerent.
4.90.2
Sunt autem stellae omnes rotundae et igneae: quarum dispositio soli Deo est cognita, qui stellas numerat, quarum nomina, signa, potestates, cursus, loca, tempora, solus novit. Sapientes vero mundi nomina animalium, vel hominum eis imposuerunt, ut ab hominibus dignosci possint.
4.91
LIBER PRIMUS. CAP. XCI.-- De zodiaco.--Unde sit dictus.
4.91
In medio firmamenti sunt duodecim signa per transversum disposita, aequaliter per circuitum distincta. Horum dispositio dicitur Graece zodiacus, latine signifer, eo quod fert signa quae animalium habent nomina. Ζῶον enim dicitur animal.
4.92
LIBER PRIMUS. CAP. XCII.-- De ariete.--Quare aries pro signo ponatur.
4.92
Primum signum zodiaci est aries, exstans ex pluribus stellis, secundum fabulam is qui aureo vellere Phryxum et Hellen trans mare ad Colchos vexit, quare inter sidera translatus est. Pro signo autem ponitur, quia sicut aries, tota aestate in latere dextro ac tota hieme in sinistro cubat. Sic sol sub illo signo gradiens dextram coeli partem perambulat.
4.93
LIBER PRIMUS. CAP. XCIII.-- De tauro.
4.93
Secundum signum est taurus, ob id quod Jupiter in raptu Europae in taurum est versus, et inter sidera translatus. Ob significationem autem quod sol sub illo signo positus radios suos, ut cornua fortius exerit, et terram arabilem reddit.
4.94
LIBER PRIMUS. CAP. XCIV.-- De geminis.
4.94
Tertium sunt gemini, scilicet Castor et Pollux, filii Jovis, a Troja reversi inter sidera translati. Pro signo autem ponuntur, quia sol sub hoc signo duobus diebus amplius, quam sub aliis moratur.
4.95
LIBER PRIMUS. CAP. XCV.-- De cancro.
4.95
Quartum est cancer, qui maximus Herculem percussit dum hydram Nereis[ f. Lernaeam] occidit, et ideo sidera promeruit. Significat autem, quod sicut cancer retrocedit, sic sol ad illud veniens cursum suum retroflectit.
4.96
LIBER PRIMUS. CAP. XCVI.-- De leone.
4.96
Quintum est leo, qui maximus ab Hercule occisus inter sidera est translatus. Designat autem quod sicut leo in anteriori parte calidae naturae, in posteriori est frigidae. Ita sol in illo signo Augustum mensem prius facit calidum, ad postremum frigidum.
4.97
LIBER PRIMUS. CAP. XCVII.-- De virgine.
4.97
Sextum est virgo, scilicet Erigone, filia Icari sacerdotis, inter astra rapta. Ob signum autem ponitur, quia sicut virgo non parit, sic September, illius signi mensis, nil gignit.
4.98
LIBER PRIMUS. CAP. XCVIII.-- De libra.
4.98
Septimum autem est libra, quam tenet virgo, scilicet Blance vel Justitia, Astraei regis filia, ob aequitatem Justitia dicta, et inter sidera translata. Merita hominum pensat, et in libra Jovi repraesentat. Haec pro superiori virgine ponitur. Signat autem quod soli aequinoctium faciat, cum sub illo signo ambulat.
4.99
LIBER PRIMUS. CAP. XCIX.-- De scorpio.
4.99
Octavum est scorpius, qui maximus Orionem percussit dum bestias terrae occidit, et ob terrae gratiam astra meruit. Pro signo autem grandinum ponitur, quia illo mense, nempe Novembri, in quibusdam terris crebrius fiunt.
4.100
LIBER PRIMUS. CAP. C.-- De sagittario.
4.100
Nonum sagittarius est, qui et arcitenens, scilicet Aleon Cretensis, qui scorpionem, qui filium suum rapuit, sagittavit, nec filium tetigit, et ideo sidera meruit. Designat autem crebros fulminum ictus, qui in Decembri contingunt in aliquibus locis. Quod inferiora membra desunt, significat quod tum sol infera petit.
4.101
LIBER PRIMUS. CAP. CI.-- De capricorno.
4.101
Decimum est capricornus, Jovem parvulum a patre projectum, capra clam aluit; quam ipse postea inter sidera transtulit. Est autem significatio, quod sicut caper altum petit, ita illo tempore sol ad alta coeli conscendit. Quod extrema pars ejus desinit in piscem, designat finem illius mensis esse pluvialem.
4.102
LIBER PRIMUS. CAP. CII.-- De aquario.
4.102
Undecimum est aquarius scilicet Ganymedes, Troili regis filius, Jovis amasius ab ipso inter astra locatus, et pincerna deorum factus. Significat autem quod solutis nivibus undosum est illud tempus.
4.103
LIBER PRIMUS. CAP. CIII.-- De piscibus.
4.103
Duodecimum sunt pisces. Cum dii Typhaeum gigantem fugerent in Aegyptum, Venus et Cupido filius ejus versi in pisces latuerunt in aquis. Cumque homines diu pisces devitarent ne forte deos devorarent, illi duo translati sunt in sidera. Designat vero illud tempus esse pluviale.
4.104
LIBER PRIMUS. CAP. CIV.-- Hyades.
4.104
Hyades dicuntur pluviales. Hya enim Graece est pluvia, unde latine dicuntur suculae, a Suco. Sunt autem septem stellae in fronte tauri.
4.105
LIBER PRIMUS. CAP. CV.-- Pleiades.
4.105
Pleiades dicuntur, quasi plures. Plion enim est plus. Sunt autem septem stellae in genu tauri. Fuerunt autem filiae Atlantis regis et Plaiae. A patre ergo Atlantides, a matre Pleiades, quasi plaiades; ab insula Hesperides. Hae et Vergiliae dicuntur, quia verno tempore oriuntur. Ex his una fuit Maia, mater Mercurii.
4.106
LIBER PRIMUS. CAP. CVI.-- Arctos.
4.106
A dextris zodiaci, versus aquilonem sunt haec signa: juxta axem Arcton, scilicet plaustrum, quod sidus et Septentrio et Helicae nominatur. Cujus stellae sole majores traduntur. Fuit autem Calisto, Lycaonis regis filia, a Jove oppressa, sed a Junone in ursam versa. A Jove vero rapta iterum inter astra
4.107
LIBER PRIMUS. CAP. CVII.-- Bootes.
4.107
Sequitur sidus bootes, id est custos plaustri, quod et arctophylax. Erat autem Calisto filius, a Jove inter sidera positus.
4.108
LIBER PRIMUS. CAP. CVIII.-- Arcturus.
4.108
Deinde est arcturus, scilicet plaustrum, quod et Cynosura dicitur. Haec etiam a Jove oppressa, a Junone in ursam versa, a Jove inter astra est translata.
4.109
LIBER PRIMUS. CAP. CIX.-- Python.
4.109
Inter duo plaustra est serpens Python, quem maximum, Apollo post diluvium Latonae a Junone immissum, occidit, et ob insignem virtutem inter astra transtulit.
4.110
LIBER PRIMUS. CAP. CX.-- Corona.
4.110
Juxta est corona, a Vulcano facta, a Baccho vero Adrianae Minois et Pasiphaae filiae data, et inter astra locata.
4.111
LIBER PRIMUS. CAP. CXI.-- Hercules.
4.111
Inde Hercules sidus. Cum gigantes contra deos pugnarent, diis in unam partem coeli venientibus, coelum ruere voluit. Sed Hercules hoc cum Atlante sustinuit, ideo coelum promeruit.
4.112
LIBER PRIMUS. CAP. CXII.-- Lyra.
4.112
Huic juxta est lyra a Mercurio inventa.
4.113
LIBER PRIMUS. CAP. CXIII.-- Cygnus.
4.113
Prope hanc cygnus, Jupiter ob amorem Laedae reginae in cygnum est conversus, et inter astra raptus.
4.114
LIBER PRIMUS. CAP. CXIV.-- Cepheus.
4.114
Huic conjungitur Cepheus rex, et Cassiopaea uxor ejus.
4.115
LIBER PRIMUS. CAP. CXV.-- Perseus.
4.115
Cui associatur Perseus, filius Jovis, et Danaes, habens juxta se sidus Andromadae uxoris suae, filiae Cephei regis.
4.116
LIBER PRIMUS. CAP. CXVI.-- Deltoton.
4.116
Quibus admiscetur deltoton, quod et triangulum, videlicet forma Aegypti, quia servavit deos a facie Typhaei.
4.117
LIBER PRIMUS. CAP. CXVII.-- Serpentarius.
4.117
Juxta quod locatur serpentarius, scilicet Erichthonius qui et auriga, qui primus quadrigam junxit, eo quod serpentinos pedes habuit. Unde et Graece Ophyucus dicitur, ὅφις enim est serpens.
4.118
LIBER PRIMUS. CAP. CXVIII.-- Pegasus.
4.118
Huic juxta ponitur Pegasus, scilicet equus alatus et cornutus, igneum halitum et ferreos pedes habens, a sanguine Gorgonis creatus.
4.119
LIBER PRIMUS. CAP. CXIX.-- Delphinus.
4.119
Cui jungitur Delphinus, qui Neptuno Amphitritem in conjugium adduxit, et ideo sidera promeruit.
4.120
LIBER PRIMUS. CAP. CXX.-- Aquila.
4.120
Deinde est aquila; Jupiter in aquilam versus Ganimedem rapuit, quem inter sidera transtulit
4.121.1
LIBER PRIMUS. CAP. CXXI.-- Sagitta.
4.121.1
Huic subest sagitta, ab Hercule Phylocteti data, per quam expugnata est Troja.
4.121.2
A sinistris vero zodiaci versus austrum sunt haec signa.
4.122
LIBER PRIMUS. CAP. CXXII.-- Hydra.
4.122
Hydra, quae habuit quinquaginta capita, ab Hercule occisa et ob insigne inter sidera translata.
4.123
LIBER PRIMUS. CAP. CXXIII.-- Crater.
4.123
Super hanc crater, in quo Tagaton, id est summus Deus pastam miscuit, de qua animas fecit, de qua adhuc animae Letheum poculum bibunt, cum corpora intereunt.
4.124
LIBER PRIMUS. CAP. CXXIV.-- Corvus.
4.124
Super hanc est corvus ab Apolline dilectus et inter astra raptus.
4.125
LIBER PRIMUS. CAP. CXXV.-- Orion.
4.125
Inde est Orion, qui ab urina natus, inter sidera est translatus. Hujus stellae si fulgent, serenum erit; si obscurentur, tempestas.
4.126
LIBER PRIMUS. CAP. CXXVI.-- Procyon.
4.126
Juxta hunc Procyon Anicani, quod et Anticanis dicitur, qui canis Orionis fertur, et ob insigne interitum inter sidera locatus.
4.127
LIBER PRIMUS. CAP. CXXVII.-- Canicula.
4.127
Huic connectitur canicula, quae et Syrius dicitur et ab hac dies caniculares nominantur. Fuit autem canis Erygones filiae Icari sacerdotis, quae dolens patrem necatum, laqueo se suspendit dum eum canis ducatu invenit. Ambo autem sunt inter sidera rapti.
4.128
LIBER PRIMUS. CAP. CXXVIII.-- Lepus.
4.128
Deinde est lepus, qui a Ganymede agitatus, a Jove inter astra est translatus.
4.129
LIBER PRIMUS. CAP. CXXIX.-- Eridanus.
4.129
Sequitur Eridanus fluvius, qui et Padus. Erat autem Phaeton, Phaebi filius, qui currum regere patris inscius, mundum incendit et ideo fulmine Jovis in hoc flumine interiit. Qui in Eridanum mutatus, inter sidera est translatus.
4.130
LIBER PRIMUS. CAP. CXXX.-- Cetus.
4.130
Cui associatur cetus, quem Perseus occidit dum Andromedam devorare voluit, quem Jupiter ob insigne filii, inter astra locavit.
4.131
LIBER PRIMUS. CAP. CXXXI.-- Centaurus.
4.131
Juxta hunc est centaurus, scilicet magister Achillis, et ob nimiam virtutem in coelo locatus.
4.132
LIBER PRIMUS. CAP. CXXXII.-- Ara.
4.132
Sacrarium etiam, id est altare in quo dii juraverunt, cum Saturnus et Jupiter inter se pugnaverunt.
4.133
LIBER PRIMUS. CAP. CXXXIII.-- Argo.
4.133
Inde est Argo, videlicet prima navis, apud Argos civitatem a Typheo facta, et in coelum rapta.
4.134
LIBER PRIMUS. CAP. CXXXIV.-- Pistrix.
4.134
Ad extremum est pistrix sive chimaera, quae bestia capite leo, media capra, draco fuit cauda, a Bellerophonte occisa, et inter sidera translata.
4.135.1
LIBER PRIMUS. CAP. CXXXV.-- Canopus.
4.135.1
Est et canopus sidus Aegypti praeclarum, quod a nobis minime videtur, sicut nec a Trogloditis, juxta Aegyptum Septentrio.
4.135.2
Ex his signis semper dimidia pars super terram, dimidia est sub terra, et pars coeli, quae super terram apparet hemisphaerium vocatur, id est, dimidium coelum.
4.136
LIBER PRIMUS. CAP. CXXXVI.-- Lactea zona.--Cur candida sit.
4.136
Lactea autem zona ideo candida est, quia omnes stellae fundunt in eam sua lumina.
4.137.1
LIBER PRIMUS. CAP. CXXXVII.-- De cometa
4.137.1
Cometae sunt stellae flammis crinitae, in lactea zona versus aquilonem apparentes, regni mutationem, aut pestilentiam, aut bella, vel ventos, aestus, vel siccitatem portendentes. Cernuntur autem septem diebus, si diutius, octoginta.
4.137.2
Sidera fabulosis involuta, imo polluta perlustravimus. Altius scandentes astra matutina, solemque solis inspiciamus.
4.138
LIBER PRIMUS. CAP. CXXXVIII.-- Aqueum coelum.
4.138
Super firmamentum sunt aquae instar nebulae suspensae, quae coelum in circuitu ambire dicuntur, unde et aqueum coelum dicitur.
4.139
LIBER PRIMUS. CAP. CXXXIX.-- Spirituale coelum.
4.139
Super quod est spirituale coelum, hominibus incognitum, ubi est habitatio angelorum per novem ordines dispositorum. In hoc est paradisus paradisorum, in quo recipiuntur animae sanctorum, hoc est in coelum quod in principio legitur cum terra creatum.
4.140
LIBER PRIMUS. CAP. CXL.-- Coelum coelorum.
4.140
Huic longe supereminere dicitur coelum coelorum in quo habitat rex angelorum.

Intertext edge

Open linked passage

Note