Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Honorius Augustodunensis-1158
De imagine mundi
Mund 5.23
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
10981 Deimmu
5.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. I.-- De aevo.--Aevum quid sit.
5.1
Aevum est ante mundum, cum mundo, post mundum. Hoc ad solum Deum pertinet, qui non fuit, nec erit sed semper est.
5.2
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. II.-- De Temporibus aeternis.--Angelos ante mundum coepisse.
5.2
Tempora aeterna sub aevo sunt, et haec ad archetypum mundum, et angelos pertinent, qui ante mundum esse coeperunt, et cum mundo sunt et post mundum erunt.
5.3.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. III.-- De temporibus mundi.--Similitudo de fine temporis. Tempus unde dicatur et quid sit. Partes temporis.
5.3.1
Tempus autem mundi est umbra aevi. Hoc cum mundo coepit, et cum mundo desinet. Veluti si funis ab oriente in occidentem extenderetur, qui quotidie plicando collectus, tandem totus absumatur. Per hoc extenduntur saecula, sub hoc currunt universa in hoc mundo posita. Hoc uniuscujusque vita mensuratur. Hoc series dierum, et annorum terminatur.
5.3.2
Tempus autem a temperamento dicitur, et nihil aliud est, quam vicissitudo rerum.
5.3.3
Hocque in atomos, ostenta, momenta, partes, minuta, punctos, horas, quadrantes, dies, hebdomadas, menses, vicissitudines, annos, cyclos, aetates, saecula, dividitur.
5.4
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. IV.-- De atomis
5.4
Atomus dicitur insecabile. Est enim minus quam illud quod volat in sole. Est autem minimum temporis spatium, sicut motio palpebrae oculi, quae et ictus oculi dicitur, et est trecentesima septuagesima sexta pars ostenti.
5.5
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. V.-- De ostentis.
5.5
Ostentum est, quod aliquid ostendit aspicientibus. Est autem sexagesima pars unius horae, habens in se trecentos septuaginta sex atomos.
5.6
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. VI.-- De momentis.
5.6
Momentum est motus siderum, unde et dicitur. Est autem quadragesima pars horae, continens ostentum et dimidium.
5.7
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. VII.-- De partibus.
5.7
Partes a partitione zodiaci dicuntur, qui in tricenos dies per singulos menses partitur. Est autem decimaquinta pars horae, continens in se duo momenta et duas partes momenti.
5.8
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. VIII.-- De minutis.
5.8
Minutum est minus intervallum in horologio. Est autem decima pars, aliquando quinta horae, habens duo minuta, et dimidium horae.
5.9
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XIX.-- De punctis.
5.9
Punctus autem est parvus transcensus puncti in horologio. Est autem quarta pars in sole.
5.10
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. X.-- De horis.
5.10
Hora est terminus cujusque rei. Est autem hora, quandiu stans aqua, a jactu lapidis movetur, et est duodecima pars diei, constans ex quatuor punctis, minutis decem, partibus quindecim, momentis quadraginta, ostentis sexaginta, atomis viginti duobus mil. quingentis et sexaginta. Et dicitur ab horologio, id est certus limes in horologiis temporis.
5.11
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XI.-- De quadrante.
5.11
Quadrans est quarta pars diei habens tres horas, naturalis autem diei horas sex.
5.12
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XII.-- De die.--Unde dictus dies. Alia diei definitio.
5.12
Dies autem est septima pars hebdomadae vulgaris, continens duodecim horas. Naturalis autem viginti quatuor. Dicitur autem dies a discernendo, eo quod lucem a tenebris discernat. Est autem dies aer sole illustratus; cum enim sol est super terram, est hic dies: cum sub terra est ibi dies.
5.13
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XIII.-- De longis et brevioribus diebus.
5.13
Sol cum aquilonarem partem coeli circuit, nobis in devexo terrae positis, citius surgit et tardius occidit, et ideo longiores dies facit. Cum vero australem perambulat, nobis tardius surgere et citius occidere videtur, quia tamor mediae terrae quae rotunda est visui nostro objicitur, et tunc quidem nobis dies breviores: illi autem parti longissimos facit.
5.14
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XIV.-- De zodiaci signis, et parallelis solis.
5.14
Zodiacus namque ex duodecim signis constans, ab aquilone in austrum porrectus, flexuoso lapsu coelum cingit, sub quo sol incurrens mundum in octo parallelos, id est circulos, dividit, quibus singulis diversum diem facit. Longitudo autem zodiaci in trecentas sexaginta partes secatur, latitudo ejus in duodecim partitur. Partium autem sectio nihil aliud est, quam solis unius diei progressio. Unum ergo quodque signum per duas horas oritur, per duas occidit, et in unoquoque sol triginta diebus immoratur. Qui dum flexuoso draconis meatu sub signis obliqui zodiaci currit, mundum in octo circulos distinguit.
5.15
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XV.-- De primo circulo.
5.15
Primus circulus ab India versus austrum per mare Rubrum et Africam ad columnas Herculis pervenit. Hercules enim orbem pertransiens, ibi columnas fixit ubi finem mundi esse putavit. In hoc ergo circulo aequinoctiali die medio gnomon, id est radius horologii septem pedum umbram, quatuor pedum longam reddit, dies longissimus quatuordecim horas aequinoctiales habet.
5.16
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XVI.-- De secundo circulo.
5.16
Secundus ab occasu Indiae per Medos vadit et Persas, Arabiam, Syriam, Cyprum, Cretam, Lilybaeum montem Siciliae, et septentrionalia Africae pertingit, umbilicus aequinoctio triginta quinque pedum, umbram viginti tantum pedum reddit. Dies maxima est horarum quatuordecim, et quinta parte unius horae.
5.17
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XVII.-- De tertio circulo.
5.17
Tertius oritur ab Indis Imavo proximis, et per Caspias portas, Taurum, Pamphyliam, Rhodum, Cycladas, Syracusas, Catinam et Gades tendit. Gnomones cunctae umbram trigintaocto unciarum faciunt. Longissimus dies horarum quatuordecim, et dimidia ac trigesima unius horae.
5.18
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XVIII.-- De quarto circulo.
5.18
Quartus ab altero latere Imavi per Ephesum mare, Cycladum, septentrionalia Siciliae, Narbonensis Galliae exortiva, Africae matutina, tendit ad occasum. Gnomon triginta quinque pedum, facit umbram viginti pedum. Longissimus dies habet quatuordecim horas, et tertias duas unius horae.
5.19
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XIX.-- De quinto circulo.
5.19
Quinto circulo ab introitu Caspii maris continentur Bactria, Armenia, Macedonia, Tharentum, Thuscum mare, Baleares, Hispania, Media. Gnomon septem pedum umbram sex pedum reddit. Maximus dies horarum quindecim.
5.20
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XX.-- De sexto circulo.
5.20
Sextus amplectens Caspias gentes, Caucasum, Samothraciam, Illyricos, Campaniam, Etruriam, Massiliam, Hispaniam, Taraconensem, Mediam, et inde per Lusitaniam vadit. Gnomon pedum novem umbram octo pedum facit. Longissimus dies horarum quindecim et nona parte horae.
5.21
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXI.-- De septimo circulo.
5.21
Septimus ab altera ora Caspii maris incipit, et per Thraciam versus Venetiam, Cremonam, Ravennam Transalpinam, Galliam, Pyreneum, Celtiberiam vadit. Gnomon triginta quinque pedum, umbra triginta sex. Amplissima dies horarum quindecim, et quintarum partium horae trium.
5.22
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXII.-- De octavo circulo.
5.22
Octavus a Tanai per Moeoticum lacum et Sarmatas, Dacos, partemque Germaniae Galliae ingreditur. Gnomon, ut supra. Longissimus dies horarum sedecim.
5.23
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXIII.-- De quatuor solis circulis
5.23
Extra hos facit sol quatuor circulos. Duos in austro et duos in aquilone. Unum in austro per insulam Meroen, et Ptolemaidam, Rubri maris urbem, ubi longissimus dies est horarum duodecim, dimidia hora amplior. Alterum per Syenem Aegypti, qui est horarum tredecim. Unum in aquilone per hyperboreos montes, et Britanniam, horarum septemdecim. Alterum Scythicum a Riphaeis jugis in Thylen, in quo sex mensibus est dies, sex aliis nox.
5.24
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXIV.-- De varia umbra dierum.--Puteus in Syene. Fiscii populi.
5.24
Adhuc in aliis terrarum locis variat sol umbram. Nam umbilici qui gnomon dicitur umbra, in Aegypto, aequinoctiali die, meridie paulo plus, quam dimidiam gnomonis mensuram efficit. In Roma, nona pars gnomonis deest umbrae. In Ancona, superest quinta tricesima. In Venetia, iisdem horis umbra gnomoni par fit. In Syene, solstitiali die medio nulla fit umbra, ibique puteus a philosophis ad hoc ipsum factus totus interius illuminatur. In meridie sunt populi, Fiscii dicti, qui umbram ex utroque latere mittunt. In India super flumen Hypanim, in solstitiali die umbra absumitur. Apud Troglodytas, quadraginta quinque diebus ante solstitium, et totidem postea umbra penitus absumitur. Et his nonaginta diebus umbra in meridiem jacitur. In Meroe, insula Nili, bis in anno absumitur umbra, cum sol est in duodecima parte tauri, et in decima quarta parte leonis. In India sunt loca Ascia dicta, ubi non sunt umbrae, et septentrio ibi non videtur.
5.25
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXV.-- De horizonte.
5.25
Horizon est quantum aspectus cujusque in circuitu circumscribit, et coelum undique terrae imminere putatur. Quod in lato mari melius dignosci potest, ubi nullum obstaculum se praefert. Extenditur autem horizon in spatium longitudinis trecentorum et novem stadiorum. Centum enim et octoginta stadia non excedit acies contra videntis. Sed visus cum ad hoc spatium venit, deficiens in rotunditatem recurvatur. Hic numerus geminatus in ante et retro horizontem efficit.
5.26
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXVI.-- De dierum divisione.--Mane unde dictum. Meridies unde dicta. Supremum unde dictum.
5.26
Dies vulgaris habet tres divisiones, mane, meridiem, supremum. Mane ab ortu solis usque ad quartam horam dictum a mane, quod est bonum, nihil enim melius luce; vel a Manibus, id est diis infernalibus, qui diem tota nocte inclusum mane emittunt. Meridies a media die; et dicitur quasi mera et pura dies. Supremum ab hora nona, usque ad solis occasum, et dicitur inde: quod supprimat solis cursum.
5.27
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXVII.-- De initio et fine dierum.
5.27
Hebraei, Chaldaei et Persae, diem a mane inchoantes in mane finiunt; Aegyptii ab occasu, usque ad occasum; Romani a medio noctis, usque in medium; Umbri et Athenienses a meridie usque ad meridiem; christiani a vespera usque in vesperam.
5.28.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXVIII.-- De nominibus dierum.--Cur ordo planetarum in denominatione dierum septimanae non servetur. Christiani quomodo dies nominent.
5.28.1
Sic autem Hebraei nominant dies: Una Sabbati, vel Sabbatorum, vel prima Sabbati; secunda Sabbati; tertia Sabbati; quarta Sabbati; quinta Sabbati; sexta Sabbati; Sabbatum.
5.28.2
Pagani vero sic: Dies Solis, dies Lunae, dies Martis, dies Mercurii, dies Jovis, dies Veneris, dies Saturni. Sed cum haec nomina a planetis habeant, videndum cur non eumdem ordinem servent. Sed haec causa est: dies naturalis dividitur in viginti quatuor horas, ex quibus si unicuique planetae per circuitum ter una hora tribuitur, expensis omnibus, cui planetae prima iterum obvenit, huic et nomen diei ascribitur. Christiani autem sic dies nominant: Dominica dies, secunda feria, tertia feria, quarta feria, quinta feria, sexta feria, Sabbatum.
5.29
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXIX.-- De nocte.
5.29
Nox dicitur a nocendo, eo quod noceat oculis. Est autem nox, solis absentia, terrae umbra. Fit autem umbra a corpore et luce. Dum enim lux solis est sub terra, corpus terrae umbram superius parit, quae usque ad lunam pertingit.
5.30
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXX.-- De umbra.
5.30
Dicitur autem umbra, quasi ob radium, scilicet solis, ubi lux par est corpori, ibi par est et umbra; ubi lux major corpore, ibi umbra deficit; ubi lux corpore exilior, ibi umbra in infinitum crescit. Cum sol australem coeli plagam perlustrat, nobis noctem prolongat. Cum vero aquilonarem, eam nobis breviat.
5.31
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXXI.-- De eclypsi.--Quomodo fiat.
5.31
Cum luna umbram noctis incidit, a luce deficit, et hic defectus eclypsis dicitur. Sol vero objectu lunae eclypsin patitur, dum videlicet luna sub sole in eadem linea graditur.
5.32.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXXII.-- De septem temporibus noctis.
5.32.1
Habet autem nox septem tempora. Videlicet, crepusculum, vesperum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum.
5.32.2
1º Crespulum est dubia lux. Creperum enim dicitur dubium. Est autem inter tenebras et lucem.
5.32.3
2º Vesperum, a stella quae vesperus nominatur.
5.32.4
3º Conticinium, cum omnia conticescunt, id est silent.
5.32.5
4º Intempestum, media nox, cum non est tempus operandi.
5.32.6
5º Gallicinium, cum galli cantant.
5.32.7
6º Matutinum, cum mane aurora adventat.
5.33.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXXIII.-- De Hebdomada.
5.33.1
Hebdomada quarta pars lunaris mensis dicitur, Graece vero a septenario numero: ἑπτά enim dicitur septem. Latine autem dicitur septimana, quasi septem manes, id est dies.
5.33.2
Haec habet septem species.
5.33.3
Prima est hebdomada divina, in qua Deus sex diebus cuncta condidit et in septimo requievit.
5.33.4
Secunda est in qua hic mundus volvitur, in qua nos exemplo Dei sex diebus operamur.
5.33.5
Tertia est septem hebdomadae insimul, priusquam Pentecoste celebratur. In qua lex Judaeis, Spiritus sanctus Christianis datur.
5.33.6
Quarta est septem mensium, per quos tres festivitates Tabernaculorum servabantur.
5.33.7
Quinta est septem annorum, per quos annus remissionis agebatur, in quo populus ab opere cessare jubebatur.
5.33.8
Sexta a septies septem annorum, post quos Jubilaeus annus feriabatur.
5.33.9
Septima est septuagies septies annorum, post quos Christus nasci a Daniele, imo ab angelo promittebatur.
5.34.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXXIV.-- De mensibus. Mensis lunaris solaris mensis.
5.34.1
Mensis est duodecima pars anni. Dicitur autem a mensura, vel a Mene, quod est luna.
5.34.2
Lunaris autem mensis viginti novem diebus, duodecim horis impletur.
5.34.3
Solaris vero triginta diebus, ac decem semis horis. Lunaris mensis est a nova luna usque ad novam. Luna autem pervolat zodiacum viginti novem diebus, et duodecim horis: bis duodecim sunt viginti quatuor, quod est integer dies. Hic quia non potest dividi, uni mensi ascribitur. Inde est, quod unus mensis habet tricesimam, alter vicesimam nonam lunam.
5.34.4
Solaris mensis est unius signi progressio. Sol in unoquoque signo moratur triginta diebus et dimidio, quia dimidius in duobus signis efficit integrum diem. Hic quia non potest in duos partiri, uni ascribitur mensi, et ideo habet unus mensis triginta unum diem, alter triginta.
5.35.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXXV.-- De nominibus mensium.
5.35.1
Hebraei, auctore Moyse, sic menses nominant, incipientes ab Aprili, in quo Pascha celebrant: Aprilis. Maius. Junius. Julius. Augustus. September. October. November. December. Nisan. Januarius. Liar. Februarius. Sinan. Martius.
5.35.2
Aegyptii vero, auctore Abraham, menses a Septembri computant. Sicque eos vocant: September. October. November. December. Januarius. Februarius. Martius. Aprilis. Maius. Junius Θώθ. Julius. Φαωφί. Augustus.
5.35.3
Graeci autem, Phoroneo auctore, a Decembri menses inchoant, quos sic appellant: December. Januarius. Februarius. Martius. Aprilis. Maius. Junius. Julius. Augustus. September. October. Ἀπιλλαῖος. November.
5.36.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXXVI.-- De mensibus Romanorum.
5.36.1
Romulus Romanis decem menses ordinavit, quorum primum Martium a Marte, qui in hoc mense in Phrygia natus est, nominavit, cujus se filium falso praedicavit.
5.36.2
Decimum vero Decembrem appellavit.
5.36.3
Numa vero Pompilius duos, Januarium videlicet et Februarium adjecit.
5.36.4
Sunt autem menses Romanorum, ab idolis, a regibus, a numeris dicti.
5.37
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXXVII.-- De Januario.
5.37
Primus Januarius dicitur, ab idolo Jano, deo principii, eo quod hic mensis est principium anni. Dicitur et a Janua, eo quod per eum intret annus.
5.38
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXXVIII.-- De Februario.
5.38
Secundus Februarius, a Februo, id est ab idolo Plutone deo infernali, cui hoc mense sacrificabant, dum civitatem in ejus honorem luminibus lustrabant. Dicitur a febre, id est frigore, quia frigidum est illud tempus.
5.39
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XXXIX.-- De Martio.
5.39
Tertius Martius a Marte idolo deo belli, patre Romuli, auctoris Romanae gentis; cui Marti milites hoc mense sacrificabant. Dicitur etiam a maribus, eo quod cuncta animantia hunc mares desiderent.
5.40
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XL.-- De Aprili.
5.40
Quartus Aprilis, ab Aphrodisi vel Afrili, id est Venere idolo dea amoris, cui consecratus erat hic mensis. Dicitur etiam quasi aperilis, eo quod aperiat terram in flores.
5.41
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XLI.-- De Maio.
5.41
Quintus Maius a Maia et Jove, quasi a majestate, sive a Maia matre Mercurii, cui mercatores hoc mense sacrificabant. Dicitur et a majoribus scilicet principibus Romanorum, qui hoc mense Jovi immolabant.
5.42
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XLII.-- De Junio.
5.42
Sextus Junius a Junone dea regni dictus, cui erat consecratus. Dicitur et a junioribus, qui armis Romam defendebant, et regni fastigium e Junone affectabant.
5.43
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XLIII.-- De Julio. Unde dictus Quintilis.
5.43
Septimus Julius, a Julio Caesare, qui in hoc mense imperator creatus est, et in hoc in deum est relatus. Hic prius Quintilis dicebatur, eo quod quintus esset a Martio, qui primus erat institutus a Romulo.
5.44
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XLIV.-- De Augusto. Unde dictus Sextilis.
5.44
Octavus Augustus, ab Augusto Caesare, qui in hoc mense victor exstitit, et Romanum imperium adauxit. Ideoque divinitatem promeruit. Hic prius Sextilis est dictus, eo quod a primo Martio esset sextus.
5.45
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XLV.-- De Septembri.
5.45
Nonus September, quasi septimus imber.
5.46
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XLVI.-- De Octobri.
5.46
Decimus October, quasi octavus imber.
5.47
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XLVII.-- De Novembri.
5.47
Undecimus November, quasi nonus imber.
5.48
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XLVIII.-- De Decembri.
5.48
Duodecimus December, quasi decimus imber. Sunt enim hi menses pluviales, et ideo a numero, et imbribus nomen habent.
5.49
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XLIX.-- De Kalendis.
5.49
Kalendae a verbo καλέω, quod est convoco, dicuntur. Pontifex namque novam lunam regi nuntiare debuit, post cujus sacrificium Kalo quinquies, vel sexies clamavit, per hocque signum populum in curiam, ob hoc Calabriam dictam, ad sacrificium vocavit. Et ab hoc verbo Καλέω primam diem mensis Kalendas vocare placuit.
5.50
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. L.-- De Nonis.
5.50
Inde per novem dies vulgus de rure vocatus in urbem convenit, et ibi feriarum servandarum scita a rege, vel pontifice, accepit, et inde Nonae dicuntur. Dicuntur et a nundinis, et mercimoniis quae vel in urbem deferebant, vel ibidem emebant.
5.51.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LI.-- De Idibus.
5.51.1
Idus dicuntur dies qui menses dividunt, ab iduare, quod est dividere: Dicuntur etiam ab idaea, quod est species, quia luna plenam sui speciem in medio mense monstrat.
5.51.2
Hebraei, et Aegyptii et Graeci nec Kalendas, nec Nonas, nec Idus observant, sed tantum dies a nova luna, ad novam computant.
5.52
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LII.-- De vicissitudinibus anni.
5.52
Vicissitudo in quatuor anni tempora dividitur, et unumquodque tribus mensibus distinguitur. Dicta autem vicissitudo, quia vices mutat in anno; videlicet in ver, aestatem, autumnum, et hiemem.
5.53
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LIII.-- De vere.
5.53
Ver est quarta pars anni, constans tribus mensibus; dicitur a vernando, quia tunc prata virent, sylvae frondent. Hoc est humidum et calidum, et in hoc fit aequinoctium.
5.54
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LIV.-- De aestate.
5.54
Aestas est quarta pars anni, constans tribus mensibus, et dicitur ab aestu, id est calore. Haec est calida et sicca. Haec et messis vocatur et in hac solstitium celebratur.
5.55
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LV.-- De autumno.
5.55
Autumnus est quarta pars anni tribus mensibus constans. Et dicitur ab Autumo, id est colligo, scilicet fructus terrae. Hic est siccus et frigidus. Hic etiam vindemia nominatur, et in hoc aequinoctium librae aequatur.
5.56
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LVI.-- De hieme.
5.56
Hiems est quarta pars anni; tribus mensibus perficitur, et a rigore dicitur. Est enim frigida et humida, et in hac agitur solstitialis dies.
5.57
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LVII.-- De inaequalitate temporis.
5.57
Haec autem vicissitudo in nostris tantum partibus agitur. In India vero, ubi sunt alii ortus siderum, sunt binae in anno aestates, binae messes. In medio hiems placida. In Aegypto quoque natura hiemis media hieme campus herbis, floribus, sylvae frondibus vestitur, quandoque arbor pomis oneratur.
5.58
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LVIII.-- De elementis.
5.58
Quatuor quoque elementa qualitatibus quatuor temporum connectuntur. Terra namque sicca et frigida autumno; aqua frigida et humida hiemi; aer humidus et calidus veri; ignis calidus et siccus aestati colligatur.
5.59.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LIX.-- De homine microcosmo.
5.59.1
Iisdem qualitatibus est humanum corpus temperatum, unde et microcosmus, id est minor mundus appellatur. Sanguis namque qui vere crescit, est humidus et calidus, et hic viget in infantibus. Cholera rubea crescens in aestate; est calida et sicca, et haec abundat in juvenibus. Melancholia a cholera nigra crescens autumno in provectioribus. Phlegmata, quae hieme dominantur in senibus.
5.59.2
In quibus sanguis pollet sunt hilares, misericordes, ridentes, loquaces.
5.59.3
In quibus cholera rubea sunt macilenti, voraces, veloces, audaces, iracundi, agiles
5.59.4
In quibus nigra cholera stabiles, graves, compositi moribus, et dolosi sunt.
5.59.5
In quibus phlegmata tardi, somnolenti, obliviosi sunt.
5.60.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LX.-- De anno.
5.60.1
Annus dicitur ab innovando, eo quod cuncta transcuntia innovat.
5.60.2
Dicitur et annus, quasi annulus, eo quod in se revolvitur, ut circulus.
5.60.3
Annus autem multis modis accipitur.
5.61.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXI.-- De anno lunari.
5.61.1
Lunaris annus quinquevarie dicitur.
5.61.2
Primus lunaris annus est, cum luna omnia signa zodiaci pervolat, qui viginti septem diebus et octo horis constat.
5.61.3
Secundus, duobus diebus et quatuor horis prolixior, postquam luna a sole reaccenditur, qui proprie mensis nominatur
5.61.4
Tertius qui dicitur communis, qui duodecim hujusmodi mensibus, in trecentis quinquaginta quatuor diebus expletur.
5.61.5
Quartus embolismus, id est superaugmentum, qui tredecim mensibus in trecentis, octoginta quatuor diebus conficitur. Qui uterque ab Hebraeis a Paschali mense incipit, ibique finitur. A Romanis autem a Januarii luna inchoatur, ibique terminatur.
5.61.6
Quintus est lunaris, sive decemnovennalis, cum luna post novemdecim annos ad easdem revertitur aetates.
5.62
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXII.-- De solari anno.
5.62
Solaris annus est, cum sol omnia zodiaci signa perlustrat, qui trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis constat.
5.63
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXIII.-- De bissextili.
5.63
Bissextilis annus est, dum quarto anno bissextus inseritur, et uno die longior priori cognoscitur. Est et alius solaris annus, cum sol post viginti octo annos circulum concurrentium complet.
5.64
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXIV.-- De Mercurii anno.
5.64
Mercurius, trecentis triginta novem diebus circulum suum complet.
5.65
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXV.-- Veneris annus.
5.65
Veneris annus trecentis quadraginta octo diebus perficitur.
5.66
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXVI.-- Martis annus.
5.66
Martis annus duobus solaribus constat.
5.67
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXVII.-- Jovis.
5.67
Jovis annus duodecim annis exstat.
5.68
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXVIII.-- Saturni.
5.68
Saturni annus triginta annis completur.
5.69.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXIX.-- Annus magnus.
5.69.1
Magnus annus quingentis triginta duobus annis revolvitur.
5.69.2
Extra hos sunt duo legales anni. Unus qui dicitur annus remissionis, habens curricula septem annorum, alter Jubilaeus quinquaginta annorum.
5.70
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXX.-- De anno civili.--Cur Plato tot millia annorum ponat.
5.70
Annum civilem, id est solarem Hebraei verno ab aequinoctio, Graeci a solstitio, Aegyptii ab autumno, Romani a bruma incipiunt. Apud Indos unus mensis; apud Aegyptios vero olim erat annus quatuor mensium; apud Acarnanas, sex mensium; apud Lavinios tredecim mensium; apud quosdam, unumquodque tempus anni, scilicet ver et alia pro anno computatur. Unde et Plato ponit novem millia annorum, Tullius vero quindecim millia annorum.
5.71.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXI.-- De bissexto.--Cur in Februario intercalaris dies ponatur.
5.71.1
Annus solaris, ut in horoscopo horologii est investigatum, trecentis sexaginta quinque diebus, et quadrante conficitur. Quadrans autem est quarta pars diei, scilicet sex horae. In quatuor autem annis quatuor quadrantes viginti quatuor horas conficiunt, quod est integer dies. Hi ergo dies in quarto anno sexto Kalend. Martii intercalatus et bissextus nominantur. Hunc Julius Caesar interposuit, et totius computi errorem per hunc correxit. Hunc Aegyptii et Graeci in fine anni supponunt, Romani autem in Februario, eo quod caeteris brevior est, inserunt. Quia olim ibi integer mensis intercalabatur; ideo vero non ante sextum Kalend. Martii, quia sept. kalend. Martii magno tripudio civitatem lustrabant, et nihil eis incipere ante transactam festivitatem licebat.
5.71.2
Cyclus Bissextilis quatuor impletur annis.
5.71.3
Cyclus indictionalis ab Octobri incipiens quindecim annis.
5.71.4
Cyclus decennovennalis, a Paschali luna, inchoans novendecim annis.
5.71.5
Cyclus solaris a Martio inchoans, viginti septem annis.
5.71.6
Cyclus magnus, quingentis, triginta duobus annis perficitur.
5.72
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXII.-- De olympiadibus.
5.72
Olympias sunt quatuor anni. Apud Elidem civitatem Graeciae est institutum, post quatuor annos ad Olympium montem convenire, et ibi palaestrales ludos agere, et inde dicuntur olympiades.
5.73
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXIII.-- De lustris.
5.73
Lustrum sunt quinque anni. Romanis enim ab omnibus gentibus solvebatur tributum. Quinque annis aes, quinque argentum, quinque aurum. Et semper per quinquennium Romam veniebant, et urbem lustrabant, et inde unumquodque quinquennium lustrum dicitur.
5.74
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXIV.-- De Indictionibus.
5.74
Omnes autem simul indictiones, ab indicendo dicuntur, quia semper post quindecim annos ad primum censum, id est aes revertebatur.
5.75.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXV.-- De aetate.--Hominis aetates sex. Sex aetates mundi.
5.75.1
Aetas vel generatio, est vita uniuscujusque hominis, vel centum anni. Est etiam aetas cum nullus superfuerit, qui nunc vivit. Sunt quoque sex aetates hominis. Prima, infantia ad septem annos; secunda pueritia, ad quatuordecim annos; tertia adolescentia, ad viginti, et unum annum, quarta juventus, ad quinquagesimum annum; quinta senectus, ad septuagesimum annum; sexta decrepita, ad centum annos, vel usque ad mortem.
5.75.2
Sunt nihilominus sex aetates mundi. Prima ab Adam ad Noe; secunda a Noe ad Abraham; tertia ab Abraham ad David; quarta a David ad transmigrationem Babylonis; quinta inde ad Christum; sexta usque in finem mundi.
5.76.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXVI.-- De Saeculo.
5.76.1
Saeculum sunt mille anni; dicitur autem saeculum quod se sequitur, in saeculum saeculi.
5.76.2
Saeculum, tempus Graece.
5.76.3
Saeculum temporis legis.
5.76.4
Saecula saeculorum.
5.76.5
Saecula, tempora Christianorum.
5.76.6
Saecula Judaeorum et paganorum.
5.76.7
Est et saeculum saeculi, regnum coelorum, quod sequitur istud saeculum, sicut scribitur: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi.
5.77.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXVII.-- De decennovennali cyclo.
5.77.1
Decennovennalis cyclus dicitur, quasi novendecim annorum circulus. Per tot enim annos peragit luna cursum suum, nitens contra firmamentum.
5.77.2
Dividitur autem in duo,
5.77.3
In duodecim communes, et in septem embolismales annos.
5.77.4
Communes dicuntur, cum duo aequales, scilicet duodecim mensium lunarium a Pascha ad aliud Pascha concurrunt.
5.77.5
Embolismus, qui supercrescens dicitur, est is qui a Pascha ad aliud Pascha, tredecim menses, id est tredecim novas lunas habet. Hoc totum ideo fit quod Pascha ante aequinoctium et ante decimam quartam lunam Aprilis, qui apud Hebraeos primus dicitur, agi non licet.
5.78
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXVIII.-- De ogdoade.
5.78
Dividitur adhuc in duo: in octoadem, et endecadem. Octoas sunt octo anni, endecas undecim. Duo enim communes semper praecedunt embolismum. In octavo autem loco praecedit unus communis embolismum, et hic numerus octoas appellatur. Deinde iterum semper duos communes praecedit tertius embolismus. In undecimo vero loco unus tantum praecedit embolismus. Et hic numerus endecas vocatur.
5.79
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXIX.-- De cyclo solari.
5.79
Solaris autem cyclus viginti octo annis peragitur, propter septem bissextos. Oportet enim ut bissextus singulos dies septimanae tangat, et sic per eosdem recurrat. Septies autem quatuor faciunt viginti octo; bissextus enim in quarto tantum anno interponitur.
5.80.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXX.-- De numero articulorum.
5.80.1
Lunarem cursum sic in articulis adjunctis unguibus computabis. A radice pollicis laevae manus incipe et per singulos articulos, et ungues numera, et in fine minimi digiti novemdecim annos habebis.
5.80.2
Solarem sic autem in articulis utriusque manus absque unguibus computabis. A minimo digito laevae manus inchoa, et per transversum in quatuor digitis numera. In quarto semper bissextum nota. In altera manu similiter, et habebis annos viginti quatuor. Deinde in utroque pollice binos annos, qui, prioribus juncti, perdunt viginti octo annos.
5.80.3
Geminus est autem solaris cursus. Unus quo quotidie ab oriente in occidentem firmamentum sequitur, alter quo contra firmamentum nitens viginti octo annis graditur.
5.81
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXXI.-- De magno anno.
5.81
His cyclis duobus conficitur magnus annus. Nam vicies, et octies novendecim, vel decies, et novies viginti octo, sunt quingenti. Triginta vero anni post quos omnes planetae, et omnes stellae ad primum punctum unde digressi sunt recurrunt, et per easdem lineas, ut prius redeunt. Luna namque quodlibet zodiaci signum duobus diebus, et sex horis, ac besse unius horae lustrat. Omnia signa viginti septem diebus, et octo horis pervolat.
5.82.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXXII.-- De cyclis.
5.82.1
Mercurius quodque signum viginti octo diebus, et sex horis; totum zodiacum vero trecentis triginta novem diebus permeat.
5.82.2
Venus vero quodlibet signum viginti novem diebus et quinque horis. Totum signiferum trecentis quadraginta octo diebus circumit.
5.82.3
Sol triginta diebus ac decem horis, et semisse singula signa lustrat. Omnem zodiaci ambitum trecentis sexaginta quinque diebus et sex horis transvolat.
5.82.4
Mars quodque signum sexaginta diebus et viginti una horis, omnia signa duobus annis perlabitur
5.82.5
Jovis stella singulis signis annum unum immoratur. Omnia vero duodecim annis pervagatur.
5.82.6
Saturnus in unoquoque signo duos annos et centum octoginta dies, et quindecim horas, id est, dimidium annum immoratur; totum autem signiferum circulum triginta annis, propter nimiam altitudinem contra coelum, sicut alii currens, perlabitur.
5.83
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXXIII.-- De auctoribus cycli.
5.83
Cyclum Eusebius Caesariensis primus composuit, postea Theophilus, Alexandriae episcopus, rogatu Leonis papae lucidius exposuit; deinde Dionysius abbas, Romae, ut hodie habetur, scripto protulit.
5.84.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXXIV.-- De aequinoxio et solstitio.
5.84.1
Aequinoxia, et solstitia faciunt quatuor zodiaci signa, in modum crucis aequali spatio locata. Nam signum arietis, in quo sol est collocatus, in oriente est positum, quod facit vernale aequinoctium. Libra in qua luna est condita, est in occidente, huic opposita, et facit autumnale aequinoctium. Cancer autem versus Aquilonem tenet coelum, ubi est altissimum, et facit aestivale solstitium; Capricornus vero versus Austrum premit coelum, ubi est humillimum, et facit hiemale solstitium.
5.84.2
Aequinoctium dicitur ab aequo et nocte: Graece vero isemeria, ab aequo et die, quasi aequidies.
5.84.3
Vernale aequinoctium non octavo, sed duodecimo Kalend. Aprilis habendum lex et Evangelium clamant, et horologii inspectio manifeste probat. Secundum legem enim non licuit Pascha ante aequinoctium celebrare. Qui autem Evangelium diligenter legerit, Dominum non octavo sed decimo Kalend. April. passum videbit. Si ergo octavo Kalend. April. est aequinoctium, tunc Dominus contra legem Pascha ante aequinoctium celebravit, qui non solvere legem, sed implere venit. Sed et Judaei contra patrium morem gesserunt, qui Pascha in inconvenienti termino egerunt. Verumtamen cum horum neutrum fuerit, transacto duodecimo Kalend. April. aequinoctio, Dominus solito more Pascha cum Judaeis undecimo Kalend. Aprilis celebravit Paschali die, quod erat decimo Kalend., suo sanguine nos redemit. Octavo Kalend. resurrexit.
5.84.4
Autumnale quoque aequinoctium non octavo, sed duodecimo Kalend. Octobr. habendum demonstrat horologium.
5.84.5
Solstitium ideo dicitur, quod sol stet, scilicet quod altius coelum scandere non valeat, sed retro gradum flectat.
5.84.6
Aestivale solstitium, non octavo, sed duodecimo Kalend. Julii horoscopus horologii clamat habendum, quod noctem brevissimam, diem facit longissimum, cum sol scandit cancri signum.
5.84.7
Hiemale quoque solstitium non octavo, sed duodecimo Kalend. Decembris habendum eadem ratione probatur. Cum sol in capricorno positus brevissimum diem, longissimam noctem facere non ignoratur.
5.85
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXXV.-- De saltu lunae.
5.85
Luna a sole recedens post viginti novem dies et horas duodecim eum iterum consequitur: sed hora duodecima nondum peracta, a sole reaccenditur. Restant enim ex hora per singulos menses quatuor momenta, et unica unius momenti, et unus atomus. Haec per singulos annos augmentata, post novendecim annos integrum diem perficiunt. Qui dies numero lunae subtrahitur, dum prima pro triginta computatur. Isque saltus lunae nominatur. Ideo autem in decimo nono anno, et in Julio mense fit lunae saltus quia et hoc fecit mater astronomiae, Aegyptus.
5.86
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXXVI.-- De minutis.
5.86
Quia hic saepius minutiae ponuntur, quae forsitan a plerisque minus sciuntur, sciendum quod uncia est duodecima pars cujusque rei in duo divisae: bissae duae partes alicujus rei in tria partitae tertia sublata. Quaelibet autem pars illarum dicitur triens rei in quatuor partes divisae. Quarta pars dicitur, quadrans; reliquae tres, dodrans.
5.87
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXXVII.-- De regularibus feriarum.
5.87
Regulares feriarum et concurrentes, a Martio sumunt initium, a quo olim Romani habuerunt anni principium. A Romanis enim sunt inventae. Regulares inde dicuntur, quod calculatores regant. Concurrentes vero inde, quod regularibus concurrant. Regulares habent tale exordium. Solaris annus trecentis sexaginta quinque diebus peragitur. Sol autem per singula duodecim signa triginta diebus immoratur. Duodecies igitur triginta vel tricies duodecim, sunt trecenta sexaginta. Remanent itaque quinque. Hi sunt regulares Martii. In caeteris mensibus sic oriuntur. Praecedentis mensis dies cum regularibus in septem partes aequas partire, quod remanet sequenti mensi, pro regularibus. Verbi gratia: Martius habet triginta unum et quinque regulares, quod sunt septies quinque, et remanet unus. Hic erit regularis Aprilis. Sic in caeteris. Aliter, quota feria primo anno fuit in Kalendis mensium, tot erunt regulares mensium. Verbi gratia: in Kalendis Martiis sunt quinque: quinque ergo sunt regulares Kalend. April., una feria et unus regularis. Sic in caeteris.
5.88.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXXVIII.-- De concurrentibus.
5.88.1
Concurrentes autem habent hoc exordium. Solaris annus habet hebdomadas quinquaginta et duas et unum diem. Hic unus erit primo anno solaris cycli concurrens, quia concurrit regulariter ad inveniendam feriam primam in Kalendis mensium. Singulis annis adde unum, usque ad septimum. Quarto anno bissextus, pro concurrentibus accipitur. Illo uno anno unus concurrens transilitur, bissextili anno utere in Januario, et Februario bissexto pro concurrente. In reliquis mensibus concurrente.
5.88.2
Primus annus in creatione mundi fuit sine concurrentibus. Quarta feria fuit in nono Kalend. Aprilis, vel sexta Kalend. Mart. Tot erunt concurrentes illo anno
5.88.3
Concurrentes junge regularibus, si infra septimam fuerit, talis erit feria in Kalendis cujusque mensis. Si septimam excesserit, Septem sublatis, quod remanet erit feria. Hi enim regulares atque concurrentes Septenarium numerum non excedunt.
5.89.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. LXXXIX.-- De regularibus et epactis.
5.89.1
Regulares et epactae a Septembri sumunt initium, quem Aegyptii ponunt anni principium. Ab ipsis enim sunt inventi. Hi regulares simile habent exordium, ut superiores; et ideo September habet quinque.
5.89.2
In reliquis mensibus sic inveniuntur: praecedentis mensis dies cum regulari sume; si trigesimam lunam habet, viginti quinque tolle, quod remanet tribue sequenti pro regulari.
5.89.3
Aliter.-- Quarta luna in primo anno in Kalend. fuit. Undecim sublatis, quot remanent, tot erunt regulares lunae: Verbi gratia: in Kalend. Septemb. luna erit decima sexta, undecim tolle et remanent quinque: quinque erit regularis. Sic in caeteris
5.89.4
Epactae autem sic oriuntur: annus solaris habet dies trecentos sexaginta quinque, lunaris vero trecentos, quinquaginta quatuor: qui numerus ab alio superatur undecim diebus. Hi undecim epactae, id est adjectiones nominantur, quia singulis annis regularibus mensium ad inveniendam lunam adjiciuntur. Singulis ergo annis adjice undecim. Si infra triginta fuerit numerus, ipsae erunt epactae praesentis anni. Si ultra, tolle triginta, quot remanent, tota erit luna. Nono decimo anno scilicet octodecim epactae. His undecim dies saltus lunae addantur, et erunt triginta epactae primo anno. Primus ergo annus decennovennalis habet triginta epactas. Sed ideo dicitur, quod nullas habeat uia in singulis mensibus triginta rejiciuntur, et luna solis regularibus invenitur. Quota luna fuerit in undecima Kalend. Aprilis, tales erunt epactae illius.
5.90.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XC.-- Quot horis luna luceat.
5.90.1
Luna prima lucet quatuor punctis, secunda octo, tertia duodecim, et sic usque ad plenilunium quotidie quatuor puncta adjiciuntur. In decrescendo similiter quotidie auferuntur. In plenilunio tota nocte lucet, cum est trigesima, nihil.
5.90.2
In lunari computo, quinque puncta faciunt unam horam. De unaquaque die ergo quatuor punctis acceptis, et quinque unicuique horae distributis, quot horis luna in nocte luceat citius videbis.
5.90.3
Notandum quod ligna in decrescente luna, vel post Julium, et Augustum mensem praecisa, a vermibus et carie manebunt illaesa.
5.91
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XCI.-- Quot partibus luna a sole distet.
5.91
Aetatem quamcunque lunae per quatuor multiplica, huncque numerum ter ducito, et quot in summa reperies, tot partibus zodiaci lunam a sole noveris, et solem post totidem dies ad eumdem locum venturum.
5.92
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XCII.-- In quo signo luna sit.
5.92
Sol cuilibet signo triginta diebus immoratur. Vide ergo in quo signo sit, et quot dies adhuc in eo moraturus erit, tot ex praedicta summa eidem signo tribue. Reliquis qui de eadem summa superfuerint, sequentihus signis, per triginta disperties, et cui signo triginta defuerit, in eo lunam esse noveris.
5.93
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XCIII.-- De annis Domini.
5.93
Ad inveniendum Domini annum, ordines indictionum ab Incarnatione ejus, qui sunt septuaginta, per quindecim multiplica, addens duodecim, quia tres indictiones annum Nativitatis Christi praecesserant, et fiunt mille viginti. His adde indictionem praesentis anni et habebis annum Domini.
5.94
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XCIV.-- De indictione invenienda.
5.94
Ad indictionem inveniendam, transactos annos Domini, cum tribus indictionibus, qui ejus nativitatem praecesserant, per quindecim partire, quot remanserint, tota est indictio. Si nihil remanserit, quinta decima erit.
5.95
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XCV.-- De epactis inveniendis.
5.95
Ad inveniendas epactas, annos Domini per novemdecim divide, quod remanserit per undecim multiplica. Si infra triginta fuerit, epacta illius anni erit. Si ultra, triginta sublatis, quot remanent, pro epactis habebis. Quando natus est Dominus undecim epactae erant.
5.96
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XCVI.-- Solaris annus quomodo inveniatur.
5.96
Ad inveniendum solarem annum, annis Domini novem adde, quia tot anni solaris cycli ejus nativitatem praecesserant. Hanc summam per viginti octo divide, quot remanent, totus est. Si nihil remanet, vicesimus octavus est.
5.97
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XCVII.-- Concurrentes quomodo inveniantur.
5.97
Ad inveniendos concurrentes annos Domini sume, et propter numerum bissexti quartam partem totius numeri eis adjice. Quatuor regulares adde, quia tot concurrentes Christi nativitatem praecesserant. Hunc totum numerum divide per septem, et quot supersunt, illius anni concurrentes erunt. Si nihil, septem existunt.
5.98.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XCVIII.-- De inveniendo bissexto.
5.98.1
Ad inveniendum bissextum. Annos Domini per quatuor divide. Quot remanserint, totus annus a bissexto est. Si nihil remanserit, bissextus erit.
5.98.2
Similiter solarem cyclum sublato uno, per quatuor divide, qui remanet annus a bissexto est.
5.99.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. XCIX.-- De inveniendo cyclo lunae.
5.99.1
Ad inveniendum lunae cyclum, de annis Domini duobus sublatis, qui, eo nato, de eodem cyclo restabant, septemdecim enim praecesserant, caeteros per novemdecim divide. Qui superfuerit, anni lunaris cyclus erit. Si nihil remanserit, decimus nonus erit. Hic est proprie Romanorum, sicut decemnovennalis Hebraeorum. Et sicut per istum Pascha, ita per illum lunaris ascensio cognoscitur.
5.99.2
Ad inveniendum decennovennalis cycli annum, Annis Domini semper unum adjice, quia ejus secundo anno natus est Dominus, ac per novendecim divide. Qui remanserit instans annus erit; si nihil remanserit, decennovennalis erit.
5.100
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. C.-- De annis et cyclis.
5.100
Annos ab initio mundi muta in decimum quintum Kalend. Aprilis, quia ibi est primus dies saeculi, an. Domini muta in octavum Kalend. Januar.; cyclum lunarem in Kalend. Januar.; cyclum solarem ibidem. Cyclum decennovennalem in nova luna Aprilis; concurrentes in Kalend. Martii; epactas in Kalend. Septem., indictiones in Octobris Kalend.
5.101
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. CI.-- De clavibus terminorum inveniendis.
5.101
Ad claves terminorum inveniendas, sume annos deceonvennalis cycli, et septem dies hebdomadae, simul juncti fiunt viginti sex, et haec est prima clavis. Secundo vero anno junge decennovennalem cum prima clave, fiuntque quadraginta quinque. Tolle triginta, remanent quindecim, et haec est secunda clavis. Sic fac per singulos annos usque ad decimum nonum annum. In anno decimo nono, junge octodecim propter saltum lunae, et sic invenies primam. Hic autem memor esto, ubi cum numerus supradictus quadraginta excesserit tricesimum, rursus remanens est clavis.
5.102.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. CII.-- De termino paschali.
5.102.1
Terminus paschalis est decima quarta luna Aprilis, et pascha Hebraeorum. Ergo post vernale aequinoctium ubicunque decima quarta luna occurrerit, ibi absque dubio terminus paschalis erit, et in sequenti Dominica nostrum pascha constabit. Si terminus in Dominico die obvenerit, in sequenti Dominica Pascha celebrandum erit, hunc terminum per versus Nonarum Aprilis, et ferias facillime reperire poteris.
5.102.2
Aliter.-- Termini a duodecimo Kalend. April. usque ad tertium decimum Kalend. Maii sunt requirendi. Quos et sic invenire poteris. Terminum praecedentis anni pone in primo articulo pollicis laevae manus, et per singulos articulos unguesque digitorum ejusdem manus, dies terminorum computa. Qui terminus ad primum articulum occurrerit, terminus erit.
5.102.3
Aliter.-- A termino cujusque anni inchoa, et retro usque ad duodecimam litteram calcula, et habebis terminum sequentis anni, si communis est annus. Si autem embolismalis est in anno, computa usque ad vicesimam litteram, et habebis terminum. Verbi gratia, a termino primi anni, qui est Non. April., retro numera, et in duodecima littera, quae est octava Kalend. April. terminum secundi anni habebis, qui est communis. Ab hac usque in vigesimam litteram, in quam incidit, Idus Aprilis computa, et terminum tertii anni, qui est embolismalis, habebis.
5.102.4
Aliter.-- A radice pollicis inchoa, et per singulos articulos trium digitorum retro calcula, et in quarto digito habebis terminum. Verbi gratia: primo anno die Nonarum April., secundo Non., tertio Non., quarto Non. Primo Kalend. April., secundo Kalend., tertio Kalend., quarto Kalend., quinto Kalend., sexto Kalend., septimo Kalend., octavo Kalend. occurrit terminus.
5.102.5
Regulares ejusdem termini sic invenies: Kalend. April. pro prima feria pones, et sic usque ad terminum ejusdem anni dies numera. Quota feria erit terminus, tot erunt regulares. Verbi gratia: Kalend. April. da Dominicam, et Non. April. obvenient quinque feriae. Quinque ergo erit regularis. Sic in caeteris. Porro si terminus est ante feriam, retro calcula. Si post Kalend. in antiphona computa retro hoc modo: Dominica, Sabbatum, feria sexta, et sic per ordinem. In antiphona autem hoc modo: Dominica, feria secunda, et tertia; et sic per ordinem.
5.103
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. CIII.-- De termino septuagesimae.
5.103
Post septimum Idus Januarii, ubicunque decima luna occurrerit, terminus septuagesimae erit. Quem sic reperies: quot diebus terminus paschalis a Kalendis Aprilis, sive retro, sive in ante abest, tot diebus septuagesimae terminus a quinto Kalend. Febr. vel in ante, vel retro erit.
5.104.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. CIV.-- De quadragesimali.
5.104.1
Post octavum Idus Martii, ubi luna secunda obvenerit, terminus Quadragesimae erit, quem a duodecimo Kalend. Mart.; ad instar Paschalis distare invenies. Bissextili anno septuagesimae a quarto Kalend. Febru., Quadrages. ab undecimo Kalend. Martii require.
5.104.2
Septuages. quidem omni bissextili anno.
5.104.3
Quadrages. vero tantum, cum terminus ante bissextilem evenerit.
5.105
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. CV.-- De Rogationibus.
5.105
Terminus Rogationum est vicesima luna Maii. Hunc require a Nonis Maii, ut supra.
5.106
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. CVI.-- De Pentecoste.
5.106
Terminus Pentecostes est quarta luna lunii. Hunc vero a decima tertia Kalend. require per omnia, ut supra. Ad inveniendam feriam, terminorum concurrentes praesentis anni regularibus junge; si infra septimum fuerit numerus, talis erit feria, si ultra, sublatis septem quod remanserit, feria.
5.107
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. CVII.-- De Adventu.
5.107
A quinto Kalend. Decemb. usque ad tertium. Non ejusdem, ubicunque Dominica occurrerit, Adventus Domini erit.
5.108.1
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. CVIII.-- De embolismo.
5.108.1
Primus embolismus quarto Non. Decemb. Luna prima in secundo anno decemnovennalis cycli; secundus quarto Non. Septemb. in quinto anno; tertius secundo Non. Martii in octavo anno.
5.108.2
Eodem anno primo Kalend. Maii erit luna vicesima septima, et in Kalend. Julii viginti novem epactis intervenientibus, nisi sit bissextus.
5.108.3
Quartus embolismus, quarto Non. Jan. in undecimo anno.
5.108.4
Eodem anno erit luna vicesima octava, in Kalen. Mart. epactis intervenientibus, nisi sit bissextus.
5.108.5
Quintus erit quarto Non. Novemb. in decimo tertio anno.
5.108.6
Sextus erit quarto Non. Aug. in decimo sexto anno.
5.108.7
Septimus erit tertio Non. Martii in decimo nono anno.
5.108.8
Eodem anno luna erit vicesima octava in Kalen. Maii et in Kalend. August. contra epactas, lunae saltu facto in Julio. Quod si tertio Non. Martii embolismi lunatio negligitur, in decimo nono anno terminus Paschalis decimo quinto Kalend. Maii illo anno non erit.
5.109
LIBER SECUNDUS. Priori libello globum totius mundi oculis corporis repraesentavimus, sequenti jam tempus in quo volvitur, oculis anteponamus. CAP. CIX.-- De diebus Aegyptiacis.
5.109
Dies Aegyptiaci ideo dicuntur, quia ab Aegyptiis sunt inventi. Et quia Aegyptus dicitur tenebrae, ipsi tenebrosi inde nominantur, eo quod incautos ad tenebras mortis perducere affirmantur.

Intertext edge

Open linked passage

Note