Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Honorius Augustodunensis-1158
De philosophia mundi
Mund 3.7
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
21376 Dephmu
3.1
LIBER SECUNDUS. PRAEFATIO.
3.1
In superiori particula de eis quae sunt et non videntur, et de elementis quae quidam visibilia docuerunt, pro parvitate nostri ingenii summatim perstrinximus; nunc vero de unoquoque et ornatu ejusdem dicere satagamus. Sed, quamvis multos ornatum verborum quaerere, paucos veritatem scire cognoscamus, nihil de multitudine, sed de paucorum probitate gloriantes, soli veritati insudabimus: maluimus enim promittere nudam veritatem, quam palliatam falsitatem. Si quis tamen est cui ariditas nostri sermonis displiceat, si nostri animi occupationes cognoverit, non tantum ornatum sermonis non quaesierit, sed de illo quod agimus stupebit. Quis enim ullus reliquus locus potest esse ornatui cum oporteat quid et qualiter legamus excogitare, demum legendo exponere, in disputationibus contra falsa declamare, de aliorum inventis judicare, contra invidorum detractiones linguam acuere, ut jam in nobis impletum sit illud de filiis Israel, qui reaedificantes templum, in una manu gladium, in alia lapidem habebant. Sed haec hactenus. Nunc de singulis elementorum et ornatu uniuscujusque dicere incipiamus, a superiori, id est ab igne, incipiendo.
3.2
LIBER SECUNDUS. CAP. I.-- Quid sit aether et ornatus illius.
3.2
Ignis igitur est spatium a luna sursum, quod idem aether dicitur. Ortus vero illius est, quidquid super lunam videtur, scilicet, stellae tam infixae, quam erraticae.
3.3
LIBER SECUNDUS. CAP. II.-- Quod aquae congelatae super aethera non sint.
3.3
Sed forte quaeret aliquis utrum aquae congelatae sint ibi, super quas sunt aliae aquae. Dicunt enim quidam super aethera esse aquas congelatas, quae in modum pellis extensae, occurrunt oculis nostris, super quas aquae sunt confirmatae, hac autoritate divinae paginae, quae ait: Posuit firmamentum in medio aquarum et iterum: Divisit aquas, quae sunt sub firmamento, ab his quae sunt super firmamentum. Sed, quoniam istud contra rationem est, quare sic esse non possit ostendamus, et qualiter divina Scriptura in supradictis intelligenda sit. Si ibi sunt aquae congelatae, ergo aliquid ponderosum et grave? sed primus locus ponderosorum et gravium est, terra. Si iterum ibi sunt aquae congelatae, vel igni conjunctae, vel non? si igni conjunctae sunt, cum ignis calidus et siccus sit, aqua congelata et frigida, et humida, contrarium sine medio suo contrario conjunctum est: nunquam ergo ibi concordia, sed contrariorum repugnantia? Amplius: Si aqua congelata conjuncta est igni vel dissolvetur ab igne, vel exstinguit ignem: cum ergo ignis et firmamentum remanent, ubi sunt aquae congelatae, conjunctae igni, si conjunctae non sunt, aliquid inter eas et ignem est? Sed quid? elementum, sed nullum superius igne factum est ex elementis, visibile ergo. Unde igitur non videtur. Restat ibi non esse aquas congelatas.
3.4
LIBER SECUNDUS. CAP. III.-- Quomodo intelligendum sit, « Divisit aquas quae sunt sub firmamento. »
3.4
Sed scio quid dicent: Nos nescimus qualiter hoc sit, scimus Deum posse facere. Miseri! Quid miserius quam dicere istud, est? quia Deus illud facere potest, nec videre sic esse, nec rationem habere quare sic sit, nec utilitatem ostendere ad quam hoc sit. Non enim quidquid potest Deus facere, hoc facit. Ut autem verbis rustici utar, potest Deus facere de trunco vitulum: fecitne unquam? Vel igitur ostendant rationem, vel utilitatem ad quam hoc sit, vel sic esse indicare desinant. Si ergo aquae ibi congelatae non sunt, nec super eas aliae. Cum autem divina pagina dicat: Divisit aquas, quae sunt sub firmamento, ab his quae sunt supra firmamentum, aera firmamentum vocavit, quia firmat et temperat terrena. Super hanc aquam sunt, vaporaliter in nubibus suspensae, ut in sequentibus ostendetur, quae divisae sunt ab his quae sunt sub aere. Similiter exponatur: Posuit firmamentum in medio aquarum, quamvis hoc plus allegorice, quam ad litteram dictum credimus.
3.5
LIBER SECUNDUS. CAP. IV.-- Quod super aethera nihil videatur.
3.5
Iterum dicent: Quid est ergo quid ibi videmus spissum et aquei coloris: ignis non est. Si enim aer ex nimia sua subtilitate non potest videri, multo minus ignis qui subtilior est. Deinde talis, igneus color non est? Ad quod dicimus: Nihil ibi videri, sed visum ibi deficere, et ex defectu visus quoddam spissum ibi confingere. Cum enim radius ille interior qui operatur visum ad superiora dirigatur, nec est ibi obstaculum quo repercutiatur; deficit, et deficiendo spissatur. Sed quia transit per oculum in quo est aqueus humor, et crystalleidos, ut de compositione oculi loquentes ostendemus, cum deficit, nec alius color ibi occurrit, talem, id est aqueum sibi confingit. Hic subjicient: Si nihil ibi videtur, quomodo dictum est: Coelum tegit omnia? Stellas esse in firmamento, in eodem esse duodecim circulos, in uno, quorum sunt duodecim signa, dicimusne defectum esse nostri visus? Huic ergo, quia auctoritas videtur, ex parte illius ista respondeamus.
3.6
LIBER SECUNDUS. CAP. V.-- Quod modis auctoritas loquatur de superioribus.
3.6
Tribus igitur modis auctoritas loquitur de superioribus: fabulose, astrologice, astronomice. Fabulose loquitur Nemrod, Hyginus, Aratus, taurum illum esse translatum et in signum mutatum dicentes, et sic de aliis. Quod genus tractandi, maxime est necessarium. Eo enim scimus de unoquoque signo, in qua parte coeli sit situm. Astrologice vero tractare, est dicere ea quae videntur in superioribus, sive ita sint vel non. Multa ibi nempe videntur esse, quae non sunt ibi quia fallitur visus, ut tractat Marcianus Hyspaicus[ fort. Hispanus, an Capella?] Astronomice vero tractare, est ea quae sunt de illis dicere, sive ita videatur, vel non: qualiter inde tractant Julius Firmicus, Ptolomaeus. Cum ergo dictum est, coelum tegit omnia: astrologicum est, quia sic videtur, vel aether dicitur coelum, quia diversis stellis coelatum est.
3.7
LIBER SECUNDUS. CAP. VI.-- De firmamento et stellis.
3.7
Dicitur firmamentum, quia suo calore et effectu stellarum firmat et temperat subdita. Coelum igitur tegit omnia, quia sub aethere vel in aethere omnia continentur. In aethere dicuntur stellae infixae ut gemma in auro, sed quia in eodem existentes, semper in eadem parte ejusdem videntur. Aliae dicuntur erraticae, quia modo in hac, modo in illa parte coeli videntur. Et quoniam de infixis fecimus mentionem, quaeramus utrum moveantur, vel omnino careant motu, et si moventur, qualiter moveantur.
3.8
LIBER SECUNDUS. CAP. VII.-- De infixis stellis, utrum moveantur.
3.8
Sunt qui eas non moveri asserunt, sed a firmamento, ut in eo infixas, ad ortum et occasum referri. Alii dicunt eas etiam proprio motu moveri, quia igneae sunt naturae, nec aliquid in aethere vel in aere sine motu possit sustineri, sed semper in eodem loco et circum se moveri. Tertii dicunt, easdem de loco ad locum moveri, nullum tamen eorum motuum ab oculis nostris sentiri: quia tantum spatii in peragratione suorum circulorum consumunt, quod vita humana, quae brevis est, et ad breve punctum tam tardae accessionis comprehendendum non sufficit. Quamvis huic sententiae, quod de loco ad locum moveantur, consentimus: aliam tamen rationem praetendimus, quare motus earum non sentiatur, quae talis est: Omnis motus discernitur, vel per immobile, vel minus mobile. Cum enim aliquid movetur, si aliquid mobile, vel minus mobile videmus, cum illud praeteriri vel appropinquari videmus, motum sentimus. Si autem aliquid moveatur extra ipsum, neque aliquid vel immobile, vel minus mobile videamus: motus non sentitur, quod potest probari per navim in mari currentem. Motus ergo stellarum, vel per immobile, vel minus mobile superpositum sentitur, nunquam vero per suppositum, ut per signa motum planetarum discernimus, quia modo sub hoc signo, modo sub alio videntur. Supra dictas vero stellas nihil est visibile, nec est ideo quod motu illarum discriminari possit. Moventur ergo, sed infixae dicuntur, quia motus earum praedicta ratione non sentitur.
3.9
LIBER SECUNDUS. CAP. VIII.-- Quot circuli dicantur esse in firmamento.
3.9
In eodem firmamento philosophi dixerunt duodecim esse circulos, quorum duo sunt visibiles, alii invisibiles. De visibilibus disceremus.
3.10
LIBER SECUNDUS. CAP. IX.-- Qui sint visibiles.
3.10
Duo igitur sunt visibiles, γαλαξίας, id est, lacteus circulus, γάλαξ enim est lac, ἀγὀς, circulus, et zodiacus circulus.
3.11
LIBER SECUNDUS. CAP. X.-- Ubi incipiat galaxias.
3.11
Incipit galaxias juxta septentrionem, ex parte Orientis, et aliquando per cancrum et capricornum, revertitur ad principium. Dicitur autem sic propter notabilem sui claritatem. Si quis vero, unde in illa sit parte ille notabilis splendor, scire desiderat, Macrobium legat.
3.12
LIBER SECUNDUS. CAP. XI.-- De zodiaco et unde dicatur.
3.12
Zodiacus vero a capricorno per arietem ad cancrum ascendit, de cancro vero per libram ad capricornum descendit. Descendere vero et ascendere, juxta situm nostrum intellige. Hic in duodecim aequales partes, per fluxum aquae, ut refert Macrobius, divisus est, quarum unaquaeque dicitur signum, quia eis signamus, in qua parte coeli sol sit et alii planetae, et qua exierint, et ad quam debeant pertransire. Sed, quoniam illa nominibus animalium titulata sunt, ut aries, taurus, et caetera, circulus, quem continent, zodiacus dicitur; ζῶον enim est animal. Si quis autem causas nominum quaerat, Helpericum legat.
3.13
LIBER SECUNDUS. CAP. XII.-- De dispositione signorum.
3.13
Signorum vero talis est dispositio: quod propinquus nobis est cancer, scilicet in confinio nostrae zonae habitabilis et torridae: deinde leo obliquando descendit, post virgo, deinde libra existens in medio torridae zonae, ultra quam est scorpio; deinde sagittarius, postea est capricornus a nobis remotissimus. Deinde oblique ascendendo est aquarius, post pisces, deinde aries, in medio torridae zonae librae, oppositus supra est taurus, gemini postea, deinde cancer Quod signum cujus mensis sit, et quare, loquendo de sole docebimus.
3.14
LIBER SECUNDUS. CAP. XIII.-- De invisibilibus circulis.
3.14
Novem alii circuli invisibiles sunt, quorum sunt quinque paralleli, unus quorum aequinoctialis dicitur, hic est, qui per medium torridae zonae vadens, per arietem et libram dividit coelum in duo hemispheria. Qui ideo dicitur aequinoctialis, quia quando sol ad ipsum pervenit, aequat dies noctibus; de quo in sequentibus dicemus. Alter de parallelis dicitur, conjunctio nostrae habitabilis et torridae. Tertius conjunctio ejusdem et frigidae. Quartus ex altera parte conjunctio torridae et alterius habitabilis. Quintus ejusdem conjunctio et alterius frigidae, ut in posteriori apparet figura. Sed, quia auctoritas clamat in coelo esse zonas, utrum in aethere vel in aere sint, tractantes de aere dicemus. Illi quinque circuli dicuntur paralleli, id est aeque distantes, quia a medio, id est aequinoctiali aequaliter distant. Tantum enim distat haec conjunctio nostrae habitabilis et torridae quantum et alterius. Similiter et conjunctio nostrae habitabilis et frigidae et alterius.
3.15
LIBER SECUNDUS. CAP. XIV.-- De duobus coluris.
3.15
Post hos sunt duo coluri, quorum principium in medio septentrionis est, sed alterum descendit per cancrum et ascendit per capricornum, rediens ad idem principium. Alter vadit per orientem et arietem, revertitur per occidentem ad suum principium, et ita in summo septentrionis se intersecant, et coelum in quatuor quadrantes dividunt. Dicuntur autem coluri quasi colon uri, id est membrum bovis sylvestris, dicti sic propter imperfectionem, non quia imperfecti sint, sed quia pars illa alterius poli quam intersecant, nunquam videtur.
3.16
LIBER SECUNDUS. CAP. XV.-- De horizonte et meridionali circulo.
3.16
Duo qui ad praedictum numerum supersunt, meridianus et horizon. Meridianus dicitur linea designans illam partem coeli, in qua sol existens, aequaliter distat ab ortu et occasu, Horizon vero in quo videtur coelum cum terra jungi, dictus horizon quasi terminans. Isti duo ultimum scribuntur in sphaera, quia pro diversitate circumspicientium vel habitantium variantur.
3.17
LIBER SECUNDUS. CAP. XVI.-- De motu firmamenti et de polis.
3.17
Motus vero aetheris, vel ignis, qui praedictis rationibus coelum et firmamentum dicitur, talis est: cum ignis naturatiter semper sit in motu, nec supra ipsum sit quo ascendat ubi ostendimus, nec descendere potuit, quia hoc contra naturam ejus est, et omnia inferiora loca ab inferioribus elementis occupata erant. Item inutile fuit illum descendere, descendendo terram nempe incenderet, nec in ea aliquid vivere posset; ergo in quo possit et habet motum, et movetur in circuitu, et est in circuitu, non occupando diversa loca, se movere, sed partes aliter atque aliter sitas in eodem loco habere: sic vero in circuitu se vertendo ab ortu per occasum, refert secum stellas, tam erraticas quam infixas. Quamvis tamen circa terram volvatur non recto modo, sed oblique circa nostram habitabilem volvitur, quod per solos polos videri potest. Est autem polus stella immobilis, una in hoc capite, alia in alio. Axis vero est linea intelligibilis de polo ad polum, per medium terrae directa, circa quam volvitur firmamentum. Si ergo recto modo volveretur firmamentum, unus de polis recto modo esset super terram, et alter sub terra, vel in lateribus terrae. Cum vero unus sit inter medium coeli elatus ex nostra parte, similiter alter ex alia. Linea quae dicitur axis, obliqua est, et circa ipsam oblique volvitur firmamentum. Et quoniam falsam sententiam quorumdam de firmamento satis improbavimus, nostram vero ponentes probavimus, et de stellis infixis in eo, et de circulis, et motu ejusdem non tacuimus. De planetis dicere incipiamus; ergo a summo planetarum sumamus exordium.
3.18
LIBER SECUNDUS. CAP. XVII.-- De Saturno, et quare aliqua stella dicatur frigida, et quot modis nomina qualitatum rebus attribuantur.
3.18
Summus itaque planetarum Saturnus dicitur, in peragratione zodiaci, triginta annos consumens. Unde in fabulis senex dicitur. Haec stella frigida et nociva dicitur esse. De frigiditate ergo primum, deinde de nocivitate disseramus. Stellam istam esse frigidam et siccam, antiqui astrologi probaverunt cum scirent solem existentem in cancro, terras adurere videbant in aliquo anno minus solito. Scientes autem ex natura solis hoc non contingere, quaesierunt quis planeta in eodem signo esset cum sole reperientesque dixerunt ex eo causam frigiditatis esse. Sed dicet aliquis: Cum omne corpus stellarum igneae sit naturae quod probat motus et splendor, unde una stella dicitur frigida, alia calida; neque enim probamus ex ratione illa quia dicunt quidam ex vicinitate aquarum congelatarum Saturnum esse frigidum, sicut et luna est ex vicinitate terrae et aquae. Probavimus enim aquas congelatas, in superioribus esse non posse. Sunt qui inde dicunt plures esse qualitates ignis, quae in quibusdam corporibus sunt conjunctae, in quibusdam divisae. Quemadmodum ergo est quoddam igneum et calidum, et non splendidum, ita est quoddam splendidum, nec calidum. Dicunt enim quod ignea non sint calida, nisi quae conjuncta sint alicui spissae et humidae naturae, quam in sui substantiam commutent. Unde, si alicui igneo desit vicinitas spissi humoris, deficit in eo calor. Hoc autem probant per solem, quia in convallibus montium, ubi est aer spissior magnum exercet calorem, in superioribus propter aeris subtilitatem non exercet. Hujus rei sunt indicium perpetuae nives existentes. Sed de hoc loquentes de situ terrae satis dicemus. Volunt etiam isti super lunam nullum esse sensum caloris, prae nimia aetheris subtilitate. Nos vero dicimus nomina qualitatum tribus modis rebus attribui: vel propter effectum, unde vinum dicitur calidum, quia efficit calorem, etsi frigidum sentiatur: vel propter sensum, ut cum aquam bullientem dicimus calidam, etsi naturaliter sit frigida; vel propter signum, ut cum dicimus sanum bene dormire, sine difficultate spirare. Cum enim aliqua stella dicitur frigida, effectui deputatur. Quamvis ergo in se sit calida, si efficiat frigus dicitur frigida. Inde, quia Saturnus junctus soli minuit calorem, propter effectum dicitur frigidus, etsi in se fit calidus. Sed quaeret forsan aliquis: Si corpora stellarum ignea sunt, unde contingit quod quaedam efficiunt frigus? Omnes enim in omnibus posse inveniri rationem, sed in quibusdam recurrendum ad creationem: quamvis possumus hanc rationem inde reddere, quod diversa ignea, ex propinquitate et remotione, magis et minus calefaciunt. Unde Saturnus quia remotior a nobis est, non calefacit terram; sol vero quia propinquius terrae est, magis incendit eam; vel dicamus quod quamvis aliqua stella calida sit, sunt in ea aliae qualitates nobis ignotae, a quibus calor non potest descendere. Sed quia in medio proposuimus quaestionem: Non omnia possumus omnes, sit ingenii cujusque inquirere, quid pro solvenda hac quaestione possit invenire. Haec eadem stella ex frigiditate dicitur nociva, et maxime quando est retrograda: unde in fabulis dicitur falcem deferre. Deferens enim falcem plus nocet recedendo, quam accedendo.
3.19
LIBER SECUNDUS. CAP. XVIII.-- De Jove.
3.19
Post Saturnum est Jupiter, in peragratione zodiaci duodecim annos consumens. Haec stella benevola est, quippe ita temperata in suis qualitatibus, quod per conjunctionem ejus cum sole probatum est. Sed quando media est inter Saturnum et Martem, si existat in superiore abside sui circuli, vel in inferiori, temperatur eorum nocivitas ejus benevolentia. Inde est quod in fabulis dicitur: Jupiter patrem Saturnum a regno expulisse, quia Saturno vicinior factus, naturalem nocivitatem ei aufert. Dicitur etiam adulterando diversos genuisse, quia conjungendo se praedictis, in terrenis diversa efficit.
3.20
LIBER SECUNDUS. CAP. XIX.-- De Marte.
3.20
Tertius est Mars stella, scilicet calida et sicca, et inde nociva, in biennio peragrans zodiacum; sed positus inter Jovem et Venerem, quae sunt stellae benevolae, vicinitate minuit suam nocivitatem, et illorum benevolentiam. In praeliis dicitur dominari, quia calorem confert et siccitatem, ex quibus est animositas. Calidi enim et sicci animosi sunt.
3.21
LIBER SECUNDUS. CAP. XX.-- De Venere.
3.21
Quartus scilicet platonicos[ secundum platonicos] Venus calida et humida stella, unde est benivola, in anno fere zodiacum circuiens. Dicitur adulterata cum Marte, quia existens in superiori circuli sui abside, facta vicina Marti est minus benivola. Dea luxuriae dicitur esse, quia confert calorem et humorem, et in calidis et humidis viget luxuria. Ut enim propter Venerem brevius dicamus, quod prolixius loquentes de homine exponemus: calidi et sicci multum appetunt ex calore luxuriam, sed ex siccitate non sustinent effectum, et si faciunt maxime eis nocet. Frigidi et humidi e contrario male appetunt, sed sustinent: sed frigidi et sicci nec appetunt, nec habent effectum, maxime corpori eorum prodest effectus eorum.
3.22
LIBER SECUNDUS. CAP. XXI.-- Quomodo eadem stella dicatur Lucifer et Hesperus.
3.22
Lucifer quando ante solem videtur, Hesperus quando post eum in vespere videtur. Unde est quaestio: An in eodem tempore anni possit esse Lucifer et Hesperus? Dicunt quidam hoc esse non posse. Cum enim sit paris velocitatis cum sole, et fere in eodem spatio cursum suum perficiens, quomodo in una et eadem nocte, in vespere sequeretur solem et in manc praecederet. In uno ergo anni tempore praecedit solem, et tunc est Lucifer: in alio subsequitur, et tunc est Hesperus. Alii dicunt in uno eodemque tempore anni, illam ante ortum solis videri, et post occasum ejusdem non tamen praecedere et subsequi, hoc namque impossibile est. Dicunt enim stellam illam altiorem esse sole, unde diutius videtur in vespere, etiamsi non subsequatur solem, citius in mane etiamsi illum non antecedat. Dicitur Lucifer et Hesperus, in eodem tempore anni, non quia praecedat et subsequatur, sed quia ante et post ex sui altitudine videtur. Tertii dicunt Venerem et Mercurium esse fere ejusdem coloris et quantitatis, semperque solem comitari; cum ergo sic comitantur illum, quod una praecedit, alia subsequitur: praecedens in vespere, propter splendorem solis non videtur, sed subsequens post occasum ejus apparet. Contra autem est in mane, praecedens nempe videtur, sequens vero splendore diei occultatur. Sed, quia unius sunt coloris, et quantitatis, una et eadem stella reputatae sunt.
3.23
LIBER SECUNDUS. CAP. XXII.-- De Mercuria.
3.23
Quintus est Mercurius, fere in anno cursum suum similiter peragens, cum quo Venus legitur adulterata esse: quia quando est in inferiore abside sui circuli qualitatibus illius se miscet.
3.24
LIBER SECUNDUS. CAP. XXIII.-- De statu et retrogradatione praedictarum stellarum, et quod verum sit solem esse sub Mercurio et Venere, et de circulis ipsorum.
3.24
Sextus est sol. Sed ante de statu et retrogradatione stellarum praedictarum doceamus, deinde cur Chaldaei, et eorum sequaces dixerint, solem esse in medio planetarum, super Venerem et Mercurium. Aegyptii quos secutus est Plato, eumdem Sextum dixerunt, et superpositum Mercurio et Veneri. Dicunt quidam, quod est quaedam pars in circulo uniuscujusque, ad quam unaquaeque pervenerit. Sol facit eam stare vel retro ire, sed non dicunt quare. Nos dicimus eas nunquam videri stare, quia, cum sint igneae naturae, est quod semper sint in motu, videntur tamen aliquando stare, ex ἄρσει et θέσει, id est elevatione et depressione. Constat enim inter omnes astrologos unumquemque de Planetis aliquando plus solito removeri a terra, et tunc elevatur, aliquando plus descendere versus terras, quod deprimi dicimus. Cum ergo elevantur vel deprimuntur, si recto modo hoc fit, sub eadem parte signi videntur, et stare creduntur. Sin autem retro obliquent, ire retro videntur. Hujus ergo elevationis vel depressionis causa est sol. Cum enim sit fons totius caloris, aliquando plus desiccat superiora et inferiora. Unde desiccata corpora stellarum plus solito levia ascendunt. Si item ad nutrimentum sui plus solito humores attrahat, gravia descendunt. Quod ergo dicuntur stare, astrologum est, quia sic videtur. Deinde dicendum est, cur Chaldaei dicant solem esse quartum, Aegyptii et Plato sextum. Verum est solem esse sub Mercurio et Venere, juxta lunam. Cum enim luna frigida et humida sit, necesse fuit ut ei sol, qui est calidus et siccus, vicinus esset, quatenus ex calore solis, frigiditas lunae, et ex siccitate humiditas temperaretur, ne cum vicina esset terrae, eam distemperatam redderet. Item, cum luna proprio lumine careat, ut ostendimus, et a sole accipiat, ratio est ut fonti sui luminis sit supposita, sine medio. Sed quamvis hoc ita esse vcrum sit, Chaldaeis tamen aliter visum est, ex hoc quod dicemus; sol et Mercurius et Venus, ita conjuncti sunt, quod fere in eodem spatio temporis, scilicet in anno, plus minusve, cursus suos perficiant. Fere ergo sunt aequales eorum circuli, sed juxta quantitatem circulorum planetae brevius vel prolixius tempus in peragratione zodiaci consumunt. Cum ergo fere aequales sint, unus ab alio totus non potest contineri. Intersecant ergo sese, ita quod circulus Veneris, inferiori parte sui circuli intersecat, superiores partes circulorum Mercurii et solis plus comprehendit de Mercuriali, quam de solari. Circulus vero Mercurii superiori parte sui intersecat Venerium, scilicet inferiori solarem. Circulus vero solaris superiori sui parte intersecat Mercurialem et Venerium, plus Mercurialem, minus Venerium. Sed, quia facilius illabitur animo, oculis subjecta descriptio intersecationem illam ostendamus.
3.25
LIBER SECUNDUS. CAP. XXIV.-- Quando circuli Veneris et Mercurii liberius appareant.
3.25
Cum circulus solis, ab inferioribus partibus ambiatur, juste inferior illis dicitur. Solem tantum non obscurat subjecta, quantum supposita. Reputatus est ergo sol illis superior, sed jam tractatum ad solem, et ad alios planetas transferamus. Sed quoniam caeteri planetae, quemadmodum et sol moventur, de motu solis loquamur, ut similia de aliis intelligantur.
3.26
LIBER SECUNDUS. CAP. XXV.-- Utrum planetae moveantur cum firmamento vel contra.
3.26
Generalis ergo sententia omnium philosophorum est, firmamentum ab ortu ad occasum volvi, solem vero et alios planetas contrario motu; ab occasu ad ortum moveri, quod ostenditur oculis per signorum dispositionem. Cum enim aries sic sit positus, quod quando in medio coeli, inter illum et orientem, taurus est; deinde gemini, post cancer; inter eumdem et occidentem sunt pisces, post aquarius, deinde capricornus, ut in hac figura apparet. Si ergo sol versus occidentem tenderet, de ariete in signum versus occidentem positum transiret, scilicet in pisces, deinde in caeteros. Cum ergo signa versus orientem posita, de ariete transeant, scilicet in taurum, deinde in caetera sine dubietate contra firmamentum moverentur. Subnectunt etiam rationem, quare necesse fuit sic esse. Cum firmamentum ab ortu in occasum volvatur, si planetae similiter moverentur, esset tantus impetus, quod in terra nihil stare vel vivere posset. Ut ergo radii motui obviarent, et impetum illius temperarent, in contrarietatem motus illius retorta sunt. Sed, quamvis contra firmamentum deferantur, firmamentum tamen defert eas secum ad occasum et inde ad ortum. Ut si aliquis existens in navi, contra quem currat navis, se moveat, tamen navis quocunque vadit secum defert, non ideo a contrario motu quiescentem. Ergo quod paulatim vadunt ad orientem, naturalis cursus est, quod ad occasum et ortum, ex alterius impetu. Helpericus dicit hoc esse non posse; cum enim sol non sit de stellis infixis in firmamento, qualiter ab ipso refertur. Si enim aliquis extra navim est, quomodo ab ipsa defertur? De eo vero, quod sol vadit ad signa versus orientem posita, dicit sic videri, non vero sic esse. Cum enim, ait, firmamentum et sol, naturali motu ab ortu ad occasum tendant, ita quod est sub prima parte Arietis, quia firmamentum aliquando velocius sole transit, cum in vicesima parte unius signi est: ergo vere sol venit ad ortum, non illa pars signi quae ante videbatur, supra solem videtur, sed posterior; et ita per singulos dies transeundo, videtur quod ad signa posteriora, cum tamen non vadat, quod potest quilibet probare per lunam. Cum enim certum sit lunam ad septentrionem, non currere, si nubes ipsam praecurrant, quando transeunt lunam, videturque quod ad posteriora currat. Sed, cum priori sententiae doctissimus omnium philosophorum consentit, et verum est, illi concordamus. Contraque hoc, ille dixit, solem a firmamento non posse referri cum in eo non sit, etsi possunt dicere, quod est infirmum secundum nostram sententiam, quam dicimus firmum[ forte, firmamentum], vocari aethera, tamen dicimus, et si non sit in firmamento, tamen posse referri ab eo. Ut enim in eodem exemplo de navi persistamus, si aliquid leve juxta navim sit impetu illius refertur, ut si in ea non sit. Ergo cum sol levis et igneae sit naturae, a firmamento, etsi in eo non sit, potest referri.
3.27
LIBER SECUNDUS. CAP. XXVI.-- Quare sol oblique moveatur, et de hieme et vere.
3.27
Movetur ergo sol et alii planetae ab occidente in orientem, non recto modo, sed obliquo modo, scilicet, descendendo, ascendendo ad orientalia secundum praedictam signorum dispositionem. Sed, dicet aliquis: Quae necessitas fuit, quod sol obliquo, non recto modo movetur? Respondetur: Magna quomodo ostendemus. Sed praedoceamus, quas diversitates oblique meando operetur, a remotiori, id est a capricorno incipientes. Cum ergo sol intrat capricornum, quod contingit in medio Decembris, unius mensis intrat signum, et in medio Januarii exit, eique attribuitur in quo illud intrat, quia tunc remotissimus a nostra habitabili, illa frigore constringitur. Terra enim et aqua naturaliter frigidae sunt, nisi a sole calefiant. Item, cum non sit quo arescat, aer spissatur in nubes, quae dissolvuntur in pluvias. Inde fit quaedam varietas anni, quae vocatur hiems. Est enim hiems humida et frigida, extenditurque donec sol transeat aquarium et pisces, quorum primum intrat in medio Januarii, et secundos in medio Februarii. Constat ergo hiems tribus mensibus, et hoc est unum de quatuor anni temporibus.« In hoc ex frigore constringuntur pori superficiei terrae, nec potest calor evaporare, qui remanens intus, nutrit radices herbarum et arborum, vicemque matris praegnantis obtinet.» Incrementum autem non confert: quia nec calor, nec humor, ex quibus omne incrementum est, potest ascendere, propter constrictionis frigus. Sed unde gelu, unde nives, unde grandines, unde pluviae, unde tonitrua, unde fulmina contingant, in tractatu de aere dicemus. Huic tempori consimilia sunt, aqua, phlegma, aetas decrepita: haec etenim frigida et humida sunt. In eodem se melius habent cholerici, pejus phlegmatici, melius juvenes, pejus decrepiti. Pessima est infirmitas quae ex phlegmate, quotidiana febris; minus mala quae ex cholera ut tertiana; utile est in eodem augmentare cibum. Pori enim humani corporis, ex frigiditate constringuntur, unde calor intus permanens, plus consumit. Contra igitur interiorem defectionem, oportunum est infundere exteriorem refectionem. Inde quod apud antiquos Deus hiemis, pinguis venter pingebatur, et ab immunditia paludis Spurius vocabatur. In eodem bonum est uti calidis et siccis. Cum vero sol ascendendo usque ad arietem pervenit, quem in medio Martii intrat, nec minus remotus, nec minus propinquus est, utpote in medio torridae zonae positus. Unde aer nostrae habitabilis nec minus calidus, nec minus frigidus, nec minus siccus, nec minus humidus, sed inter quatuor qualitates temperatus. Ex hac temperie pori terrae aperiuntur, evaporatque fumus humidus, qui per radices arborum et herbarum scandens, confert eis augmentum, et vegetationem( Macrob.). Unde quidam mensis hujus temporis dicitur Aprilis, quia tunc terra aperitur in flores. Estque hujus temporis proprium inconstans esse, scilicet modo pluviosum ex vicinitate hiemis, modo siccum ex vicinitate aestatis, modo eadem ratione calidum, modo frigidum. Inde est quod in Martio saepe infirmantur homines, quia corpora humana aperta sunt ex calore, et statim corrumpuntur ex subito frigore. Sed, si aliquis se in hoc tempore conservet, tardius in eo, quam in alio tempore infirmitatem incurret.
3.28.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XXVII.-- Unde altius moventur infirmi in vere, et in autumno; et de quatuor anni temporibus.
3.28.1
Hic subjicit aliquis: Unde ergo est, quod si aliquis intret aliquam infirmitatem, non tam saepe moritur in hieme quam in vere. Cum infirmitates oriantur ex malo humore per membra se diffundente, ex frigiditate hiemis constringuntur humores, nec possunt defluere.
3.28.2
Ex calore autem veris, itidem dissolvuntur, quibus decurrentibus per membra, succumbit homo et moritur. Haec temperies ab ariete incipiens extenditur, dum sol est in tauro et geminis. Primum medio Aprilis, secundum medio Maii intrat. Huic tempori consimiles sunt aer, sanguis, pueritia quia calidi et humidi sunt. In eo se melius habent melancholici, pejus sanguinei, melius senes, pejus pueri. Pessima infirmitas est quae venit ex sanguine, minus mala quae ex melancholia, ut quartana. In eodem est conveniens, uti frigidis et siccis.
3.28.3
Cum autem usque ad cancrum ascendit, ex propinquitate sua terram incendit et desiccat. Unde est aestas calida et sicca, quae incipiens medio Junio, quando sol intrat cancrum, extenditur donec in leone quem intrat medio Julio, et donec est in virgine quam intrat medio Augusto, hujus temporis est et herbarum et arborum radices exsiccare. Consimile est igni, cholerae, et juventuti; haec enim calida et sicca sunt, in eo se melius habent phlegmatici, pejus cholerici, melius decrepiti, pejus juvenes. Pessima est infirmitas quae venit ex cholera, minus mala quae ex phlegmate est. In eodem est utile uti frigidis et humidis. Augmentandus est potus, et minuendus est cibus. Cum enim ex calore aperti sunt pori corporis, evaporat calor naturalis, ex quo non ita bene digeritur cibus, sed quia potus cito transit in sanguinem, augmentandus est. Hic oritur quaestio. Cum istae diversitates in praedictis temporibus ex propinquitate et remotione solis habeant contingere, sol vero existens in leone, tantum distat a nostra habitabili, quantum existens in geminis, in virgine quantum in tauro, in libra quantum in ariete quare in illis tribus operetur calorem et humorem, in his duobus calorem et siccitatem? Cui respondendum est: Quod existens in tribus vernalibus, ex hoc quod propinquus est operatur calorem, ex vicinitate hiemis praecedentis operatur humorem. Cum vero sol est in leone, et virgine ex propinquitate operatur calorem. Sed, quoniam ex calore veris et aestatis, jam humor desiccatus est, non est quo temperetur calor, nec unde sit humiditas. Inde est autem tempus calidum.
3.28.4
Cum vero est in libra, quia jam omnino desiccatus est humor et exstinctus est calor, oritur autumnus, frigidus et siccus, in quo fructus habentes intus humores, ut racemi et caetera colliguntur ex gemina siccitate aestatis, et autumni maturi. Incipit autem autumnus in medio Septembris, sole intrante libram, durans dum sol est in Scorpione et Sagittario, quorum primum intrat medio Octobri, secundo medio Novembri. Assimilatur huic tempori terra, melancholia, senectus, quia frigidae et siccae sunt. In eo melius se habent sanguinei, pejus melancholici, melius pueri, pejus senes. Pessima est infirmitas quae nascitur ex melancholia, minus mala quae ex sanguine. Ut enim generaliter dicamus in omni tempore anni, pessima est infirmitas, quae fit ex humore simili temperati: qualitatibus enim temporis augmentatur materia morbi, minus mala quae fit ex humore tempori contrario. Minuitur namque qualitate temporis materia morbi. In eodem utile est uti calidis et humidis. Inaequale est hoc tempus, ex vicinitate praecedentis aestatis, et subsequentis hiemis, ex quo succis fructuum habentium, indiscretim homines periclitantur. Hic oritur quaestio similis praecedenti. Cum sol existens in scorpione, tantum distet a nobis, quantum in piscibus, in sagittario, quantum in aquario, quare alias operetur in illis qualitates, alias in istis? Hujus solutio facilis est: in praecedentibus nempe, id est in scorpione et sagittario, quia aestate desiccatus est humor, jamque sol medium torridae zonae transivit, est frigus et siccitas. In istis aliis, quia similiter est sol remotus, est frigiditas: sed quia jamdudum defecit calor, qui aera desiccat: paulisper spissatur aer in nubes, et fit tempus humidum. Quamvis, ut praediximus, hiems sit frigida et humida, in principio tamen magis est frigida, minus humida, in fine magis humida, minus frigida, in medio aequaliter. Ver autem in principio magis humidum, minus calidum, in fine magis calidum, minus humidum, in medio aequaliter. Aestas vero in principio magis calida, minus sicca, in fine magis sicca, minus calida, in medio aequaliter. Autumnus in principio magis siccus, minus frigidus, in fine magis frigidus, minus siccus, in medio aequaliter. Notandum vero est quamvis istae sint quatuor temporum proprietates, ex accidente tamen variantur, ut si cum hiemalibus signis sit aliquis calidus planeta, ut Mars est, propter naturam calida et sicca. Similiter, si in aestate sit aliquis frigidus et humidus, plus solito est humida et sicca. Ideo prudenti physico semper providendum est, quae signa sol obtineat, et quis planeta cum eo sit in eodem signo, ut scias qualis futura sit aestas, et alia tempora, ut contra futuram qualitatem praesto sit medicamen.
3.28.5
Cum igitur sol has diversitates operetur, oblique ascendendo et descendendo, videamus quid mali sequeretur, si semper recto modo volveretur: et de hoc nullus dubitat, quod si semper ita propinquus nobis moveretur, ut in aestate, semper aestum haberemus.
3.28.6
Nec aliquid crescere posset. Similiter, si semper remotus esset, ut in hieme, semper rigor frigoris esset, nec extra fructus et herbae nascerentur. Sed dicet aliquis: Si ita se moveret, ver esset in ariete, quod aequaliter distaret, quod aequaliter nobis semper temperiem faceret veris, nec aliquid mali inde proveniret. Nos dicimus contra, pessimum inde provenire malum. Nunquam enim terra intus conciperet, quod agit in hieme, neque fructus si aliqui nascerentur, ad maturitatem tenderent, sine quibus numerus animantium vivere non posset. Et quoniam de naturali motu solis diximus, de his quae agit relatus a firmamento dicamus. Cum igitur sol naturali motu, ab occidente in orientem, contra firmamentum nitatur, quotidie a firmamento, dum refertur ad occasum, existensque super terram agit splendorem, qui dies dicitur. Sub terra vero eodem existente, in superiori parte est obscuritas, quae nox vocatur. Attendendumque est, quod dies alius naturalis, alius usualis sit. De naturali ergo prius, deinde de usuali disseramus.
3.29
LIBER SECUNDUS. CAP. XXVIII.-- Quid sit naturalis et usualis dies, et de divisionibus eorum
3.29
Naturalis vero dies, viginti quatuor horarum spatium continet, scilicet, usualem diem et noctem. Unde dicimus triginta dies esse in mense, cum in eo sint dies et noctes. Hunc in quatuor physici diviserunt, a nona parte noctis, usque ad tertiam diei usualis, calidum et humidum esse dicentes, a tertia diei usualis usque nonam calidum et siccum, a nona ejusdem usque ad tertiam noctis, frigidum et humidum. Inde contingit, quod quaedam infirmitates in diversis partibus ejusdem, pejus et melius secundum praedictam rationem de temporibus habeant. Usualis vero dies est spatium, quo sol ab ortu ad occasum refertur. Hunc ut naturalem, quatuor modis diviserunt. Prima enim parte illius, sol rubet, deinde splendet, postea calet, ad ultimum descendit et tepet. Inde est quod in fabulis quatuor equi Phoebo attribuuntur, nomina praedictis rationibus convenientia obtinentes. Primus nempe dicitur exactus, id est, rubeus, secundus lacteus, id est, splendens, tertius lampas, id est, ardens, quartus Philogeus, id est, amans terram. In istis usualibus tertio in anno contingunt diversitates, aliquando namque sunt aequales noctibus, aliquando prolixiores, aliquando breviores.
3.30
LIBER SECUNDUS. CAP. XXIX.-- Unde aequalitates et inaequalitates dierum.
3.30
Harum diversitatum haec causa est. Cum sol in hiemalibus signis est, tumor terrae, qui est in medio torridae zonae, inter nos et illum positus, aufert nobis, ne illum cito videamus et causa est, quare ab oculis nostris auferatur, inde brevius est splendor ejus apud nos super terram: et sic dies umbra prolixa, et ideo nox. Sed quando est in cancro, et in aliis aestivalibus signis, quia citra tumorem terrae nascitur, cito in mane videtur, et tarde ab oculis aufertur, inde prolixius est splendor super terram, et brevius umbra. Eodem vero in ariete vel in libra existente, quia aequaliter distata nobis, aequaliter super terram, et sub terra est, inde est aequalis splendor, et aequalis obscuritas.
3.31
LIBER SECUNDUS. CAP. XXX.-- Unde eclipsis solis sit, et quod singulis mensibus non contingat.
3.31
Enumeratis affectibus solis, tam ex naturali, quam ex accidentali motu, de eclipsi ejus dicamus, unde, et quo tempore contingat solem esse in medio zodiaci, qui locus eclipticus dicitur. Luna vero sub eodem sic posita est, quod, si linea dirigeretur, iret per medium solaris et lunae et terreni corporis sic. Tunc luna facit radios suos elidi, nec ad terram obtectu lunaris corporis possit descendere. Inde est quod nunquam nisi in triginta luna contingat, quia alio die, non est recto modo supposita soli. Non tamen omni tricesima luna hoc contingit. Sed quotiescunque contingit, in ea contingit. Si enim in tricesima die luna, ita opposita soli, quod sit aliquantum versus cancrum, alterum versus capricornum, non potest luna Solis visum et descensum radiorum nobis auferre. Sed, quia de sole pro posse nostro disseruimus, deinde de luna disseramus.
3.32
LIBER SECUNDUS. CAP. XXXI.-- Quare luna non habeat splendorem et calorem: et de novilunio et plenilunio.
3.32
Luna igitur ex propinquitate aquae et terrae spissius habet corpus, quam caeterae stellae, unde non habet proprium splendorem et calorem, sed a sole accenditur. Si enim proprium haberet calorem, cum vicina sit terrae, per singulos menses, aestum caloris, frigus hiemis in terram ageret, tanquam continuis inaequalitatibus, nihil vivere posset. Caruit ergo splendore et calore, a sole tamen superposito illustratur, non tamen semper aequaliter, sed modo post novissimum, modo plenilunium, modo interlunium hoc ita fieri. Dicunt quidam, quod non est supposita soli, in eodem signo, prae nimio splendore eam obscurari, nec posse apparere. Sed quando elongatur à Sole in parte incipit splendor apparere. Unde cum plus removetur a sole, major in ea splendor apparet. Cum enim primum appareat ex parte solis, falsa videtur eorum sententia. Nobis videtur quod omne luminosum supposito aliquo obscuro, in opposita sui parte facit umbram, in parte sui splendorem. Cum igitur luna quae, ut praediximus, naturaliter est obscura, soli supposita in parte sui, id est, supra solem ponit splendorem, in opposita parte, id est versus terram facit umbram, unde a nobis luna non videtur. Sed, quando elongatur a sole, incipit splendor ad modum gracilis cornu apparere, diciturque μονοειδὴς. Quantoque plus elongatur plus splendens descendit, ita quod in septimo die dichotomos dicitur, id est divisa per medium. Et est notandum quod quando splendor descendit umbra ascendit, et e converso: post septimum vero diem usque ad decimum tertium est άμφίκυρτος, id est minus plena, et major dimidia, decima quarta vero pie quia per diametrum remota est a sole. Quod potest probari ex hoc quod sole occidente ipsa oritur, jam tota umbra ascendit, et descendit totus splendor, estque πανσέλητος, id est plenilunium. Postea vero incipit appropinquare soli, et umbra descende re, splendorque ascendere. Unde deficit ex nostra parte splendor et fit primum descendendo άμφίκυρτος, deinde διχότομος, post ea μονοειδής. Haec omnia erunt apertiora ante oculos praecedente figura posita.
3.33.1
LIBER SECUNDUS. CAP. XXXII.-- De eclipsi lunae et quare singulis mensibus non contingat, et de figuris umbrarum.
3.33.1
Eclipsis vero lunae est ratio, sole et luna in praedicta ecliptica linea sic dispositis, quod sol est in inferiori hemispherio, luna in superiori, terra vero in medio: sic quod si linea descenderet a medio lunaris corporis, transiret per medium terreni et solaris. Tunc tumor terrae altius interpositus, dirigit umbram, scilicet, usque ad ipsam lineam, unde et radii solis, non possunt eam accendere: patiturque eclipsim, donec movendo se, tumorem transierit, et splendor in ea apparere incipiat. Inde est quod nunquam deficit nisi in quinta decima luna, quia tunc est soli opposita, non tamen in omni quinta decima luna hoc contingit. Sed quotiescunque hoc contingit ex figura umbrae terrae. De figuris umbrarum quae ex aliquo rotundo corpore opposito splendori ejusdem fiunt praedoceamus. Omnis talis corporis umbra vel est cylindroides, vel conoides. Sed cylindrus est figura longa et rotunda, aequaliter crescens, neque lineas in summum attingens. Inde dicitur cylindroides umbra quae talis figurae est. Quae fit quoties luminosum corpus et obscurum eiusdem quantitatis, ad hunc est modum.
3.33.2
Cum ergo corpus solis et terrae aequana non sint, quippe cum sit sol octies major quam terra, umbram terrae κυλίνδρος esse non potest. Calathus vero est figura ab acuto in altum rediens. Unde et καλαθοείδης dicitur hujus figurae umbra, hoc fit, quando luminosum corpus minus est obscuro, ad hunc modum. Sed figura umbrae terrae calathoides esse non potest, quia sol, ut probat Macrobius, major est terra. Conoides vero umbra dicitur, quia ex lato in acumen tendit, quae fit si luminosum corpus majus sit obscuro; ut monstratur in subjecta descriptione.
3.33.3
Ergo quia solare corpus majus est terra, umbra illius conoides est: cum Sol et luna, ut praediximus, conus umbrae terrae recto modo ad lunam tendit eamque inficit, nec radios a sole accipit donec conum umbrae transierit. Si autem in quinta decima luna non sit sic disposita, sed alterum sit aliquantulum versus septentrionem, alterum versus austrum, conus umbrae non recto modo ad lunam dirigitur, nec eam inficit, sed juxta illam, ad hunc modum.
3.33.4
Viso unde eclipsis lunae contingat, et quare non in singulis mensibus, de umbra quae semper in medio ejus videtur, quid nobis inde videatur, dicamus. Cum luna frigida et humida sit, quamvis a sole illuminetur, aliqua parte sui retinet, quae aliquid obscuritatis naturaliter inibi semper apparet.

Intertext edge

Open linked passage

Note