Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramentarium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
More
Original / primary: 10996 Sacram
101.1
CAP. C.-- De lectionibus in matutinis post Pentecosten.
101.1
Post Pentecosten Dominicis diebus usque in Kalendas Augusti leguntur lectiones cum responsoriis de libris Regum, quo tempore habile est ire ad pugnam. Hic recordantur gesta Patrum, Samuelis et Davidis, qui bellicosus fuit; Eliae et Elisaei; ut sicut illi contra hostes, ita nos contra vitia pugnemus.
101.2
In Augusto mense Dominicis noctibus dicuntur lectiones cum responsoriis de libris Sapientiae; quia in hoc statu anni quoque sata et plantata fructum facere solent; ita et nos jam in perfecta aetate positi per studium sapientiae bonorum operum fructum ferre debemus.
101.3
In Septembri solet saepe infirmitas accidere hominibus propter novos fructus: et ut eo tempore, quo major abundantia rerum esse solet, nos quandoque etiam in tanta rerum abundantia morituros esse recolamus, et infirmitates temporis illius patienter toleremus, canuntur responsoria de Job et de Tobia, qui ambo dolores pertulerunt. Hi non fuerunt reges, ideo non habent singulos menses, sed in uno mense leguntur, per quod regnum Assyriorum intelligitur. Dominicae, in quibus responsoria de historiis Judith, Esdrae et Esther canuntur, et ipsae historiae leguntur, regnum Persarum et Medorum designatur. Liber Tobiae et Judith non sunt in canone apud Hebraeos, sed quia eos in numero Agiographiae[ hort. Agiographia, seu Hagiographia] recepit, cantamus et legimus ex eis.
101.4
Cambyses Rex Persarum vocatus est ab Hebraeis secundus Nabuchodonosor, sub quo historia Judith conscribitur. Assuerus ab Hebraeis septuaginta Interpretibus Artaxerxes vocatur, sub quo historia Esther conscribitur.
101.5
Responsoria de historia Machabaeorum tempora et regna Graecorum memorant. In Julio et Augusto mense per cantum et lectum recolitur fortitudo et decor et sapientia regni in populo Israel: in Septembri regnum Assyriorum; in Octobri in gestis Esther et Judith nobis repraesentatur regnum Persarum et Medorum; et in eodem mense per gesta Machabaeorum etiam regnum Graecorum commemoratur. Quia minoris potestatis erat regnum Medorum et Graecorum quam Assyriorum vel Romanorum; per mensem Novembrem regnum Romanorum significatur, per quod finem fecerunt priora regna.
101.6
Per quatuor enim partes mundi erant quatuor regnorum principatus. Babylonicum regnum ab oriente, quod est Assyriorum, a meridie Medorum, a septentrione Macedonicum, ab occidente Romanum. Regnum Assyriorum quoddam fuit praesagium regni Christiani populi; inter Babylonicum regnum et Romanum quasi in Patre sene et filio parvo Medorum ac Macedonum brevia et media quasi tutor curatorque venerunt potestate temporis non jure admissa. In Novembri leguntur prophetae, ipso adventante qui prophetarum vaticiniis promissus est. Prophetae seminaverunt temporibus regnorum Assyriorum, Medorum et Graecorum, quod Christiani colligunt tempore Romani imperii. Quod recolitur in isto mense, in quo praenuntiatur adventus Christi. Qui cum produxit sationem prophetarum, etiam nobis dedit potestatem ea colligendi. Unde cantantur nunc Responsoria prophetarum, qui nobis laboraverunt, in quos fines saeculorum devenerunt.

Intertext edge

Open linked passage

Note