Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramentarium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
More
Original / primary: 10996 Sacram
102.1
CAP. CI.-- De Dedicatione ecclesiae.
102.1
Cum ecclesia dedicatur, duodecim candelae sunt incensae interius. Ecclesia enim dedicanda tenet typum populi vel cujuslibet ad baptismum venientis. Qui dum baptizantur, jam ex fidei praedicatione apostolica doctrina lucet in eorum mentibus, aut in patrinis puerorum symbolum confitentibus. Duodecim candelae ardentes duodecim apostolorum significant praedicationes: baptismi autem sacramentum et corpus abluit exterius et spiritum purificat interius. Episcopus itaque circuiens ecclesiam quasi sub trina mersione aqua simpliciter benedicta abluit eam exterius, et majoribus sacramentis illam postea interius purificat.
102.2
Sed quid signat ostium clausum? et quid superliminare ter virga impulsum? Quid etiam ipsa virga pontificis? Haec autem omnia pro certo accipiuntur sub figura. Figurat etenim ostium clausum, quod ille tyrannus fortiter custodiat suum atrium: et in homine non baptizato seras firmat portarum suarum. Superliminare autem significat mentem hominis nullis adhuc initiatam sacramentis, sed pluribus occupatam daemoniis. Unde ad ea episcopus dicit voce prophetica: Tollite portas, principes, vestras. Illa vero pastoralis virga est ea potestas, de qua Dominus ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra; quam et ipse dedit discipulis suis, dicens: Quodcunque ligaveritis super terram, ligatum erit et in coelo. In qua subjiciebantur eis daemonia et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Haec est virga, quae a Domino euntibus discipulis est concessa ad praedicationem. Hujus ergo potenti virtute ter percutitur superliminare, ut ad confessionem sanctae Trinitatis mens et locus evacuetur a daemoniis; vel, ut alii dicunt, ter percutitur, ut potestas trina, coeli videlicet, terrae, et inferni tribuatur Ecclesiae.
102.3
Ostio itaque aperto, et infelici domino expulso, jam ingrediens episcopus, Pax huic domui dicit, ut Dominus praecipit: Christo quoque per nativitatem intrante in mundum pax nuntiata est hominibus per angelum. Pontifex ut digne peragat inceptum officium, in primis Spiritum sanctum invocat dicens: Veni, sancte Spiritus. Postea prosternens se ad orationem ad postulanda sanctorum suffragia jubet cantari litaniam. Qua finita elevans se dicit orationem, non tamen salutando populum utpote typum populi rudis tenentem. Sed valde mirum est quod sequitur. Ad quid enim cineres ibi? ad quid duae lineae cineris ab angulo ad angulos dispersi? et cur non in rectum, sed deducuntur in obliquum? cur et in cinere scribuntur litterae? Omnia haec inventa sunt a sanctis Patribus ex ratione, nos autem veneramur ex auctoritate. Cineres sunt humiles et poenitentes populi, venientes ad regenerationem fidei, a quatuor angulis, id est a quatuor partibus mundi: quod significant illi quatuor anguli, sicut per prophetam dicitur: Et venient ad eam omnes gentes. Duae autem lineae sunt circumcisio et praeputium, quae ab invicem multum remotae tandem conveniunt in sanctae crucis propagationem. Hanc enim crucem illae duae lineae videntur convenienter facere; duae quidem lineae, sicut dictum est, non ducuntur in rectum, sed potius in obliquum, quia circumcisio et praeputium dum vias suas permanenter tenuerunt, altera in infidelitate, altera in errore, non potuerunt ad salutem pervenire, sed relicta perversitate viarum suarum ad lapidem angularem convenientes salvati sunt.
102.4
Cur autem litterae scribuntur in cinere? quia populi cinere designati, id est humiles et poenitentes, ad fidem venientes, ab ore pontificis debent doctrinam accipere ecclesiasticam. Et quia omnis doctrina ecclesiastica in litteris continetur, idcirco litterae inscribuntur; ut omnis doctrina pro captu audientium fidelibus insinuetur, et allis sit potus et aliis esca. Et quoniam sancta Ecclesia in unaquaque natione sua lingua est instruenda, ipsa in apostolis diversarum linguarum suscepit charismata. Idcirco quidam episcoporum tantum unum alphabetum inscribunt: verumtamen quia doctrina ecclesiastica Hebraico, Graeco, Latino, sermone continetur, maxime ideo a quibusdam tria haec alphabeta conscribuntur: aut pro modulo Ecclesiae unum alphabetum Hebraice, Graece et Latine conscribitur.
102.5
Sed valde dignum est quaesitu, quomodo ad dedicationem pertinent Ecclesiae talia, quae ibi aguntur? prius siquidem monstranda est sanctae Ecclesiae admiranda dignitas; ut ex hoc doceatur quanta sit Ecclesiae dedicandae habenda reverentia. Est enim sancta Ecclesia mater fidelium, ad Christum ex circumcisione vel praeputio venientium; quae et lactat parvulos, et pane confirmat provectos. Haec itaque monstratur ex figura, quam agit episcopus intra ecclesiam tanquam exempli gratia.
102.6
His ita peractis tunc tandem episcopus ut incipiat officium dedicationis, accedens ad altare more solito dicit: Deus, in adjutorium meum intende; nec tamen dicit Alleluia, quia nondum est domus Domini. Postea incipit aquam benedicere: in cujus benedictione, quia magnum quoddam sacrificandum, multa sacrificantia ex utroque Testamento sunt collecta in unum; scilicet vinum, aqua, sal, cinis, chrisma. Haec enim ex benedictione pontificis concipiunt vim sanctificationis operante gratia Spiritus sancti. Nam ut Augustinus dicit: Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Vinum itaque et aqua inter maxima Ecclesiae sacramenta accipiuntur: quippe cum exissent de vulnere Domini sanguis et aqua. Vinum autem in sacramento altaris vere efficitur sanguis. Sed hac licet benedictione efficiantur sacramenta, tamen aliud videntur exterius, aliud sunt interius: quia juxta modum sanctificationis virtus operatur Spiritus sancti. Sal autem in omni ponebatur sacrificio, Moysi jubente Domino, quia virtus discretionis habenda est in divinis officiis. Iste quoque cinis accipitur ex praecepto veteris legis: praecepit enim ut vacca rubra occideretur, et cremaretur, et ejus cinere asperso populus expiaretur. Unde Paulus: Si sanguis hircorum, inquit, et cinis vitulae aspersus, etc.
102.7
Cur autem sal cineri commisceatur, priusquam aquae infundatur? quia sal monet te intelligere quod sacramentum lateat in cinere. Vacca enim rufa caro Christi est, rubea ex sanguine crucis, assata ex tribulatione passionis; cujus cinere expiabatur populus Judaicus, quia morte Christi abluitur populus Christianus; ut Paulus attestatur: Quicunque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus. Unde ter cinis ponitur in aquam, et Dominus triduo jacuit in sepulcro, et ideo ter mergitur in baptismo De vino autem dictum est superius. Quidam tamen per vinum accipiunt Christi Divinitatem, sicut per aquam humanitatem. Ut autem sanctificatio impleatur, chrisma in unctione Spiritus sancti infundatur.
102.8
Quibus ita peractis ad dedicanda pontifex accedit, et ad altare in primis. Altare in sanctis Scripturis multis modis accipitur; sed hic per altare Ecclesia intelligitur. Ecclesia vero et justorum congregationem et injustorum significare videtur. Sicut enim arca continuit munda et immunda animalia, sic Ecclesia continet bonos et malos in hac vita. Veniens itaque episcopus facit crucem de aqua benedicta tum in medio altaris, tum in quatuor ejus angulis. Ideoque in medio altaris dedicatio exordium sumpsit, quoniam invidia, quae est in medio terrarum, sancta Ecclesia initium accepit, et postea per incrementum fidei universos terminos terrae occupavit. Episcopus autem septies aspergit altare totum aqua, quia septiformi gratia Spiritus sancti purgatur Ecclesia. Interim vero cantatur a clero antiphona: Asperges me, Domine, cum versu psalmi Miserere mei. Aqua ergo cum hyssopo aspergitur, quia salutaris virtus illius herbae humilitatem Domini nostri Jesu Christi videtur designare. Quia enim Dominus pro nobis se humiliavit, idcirco gratiam sui Spiritus Ecclesiae suae communicavit, ut de ventre ejus fluant aquae vivae. Ecclesia denique ter abluitur aqua in circuitu, ut virtute sanctae Trinitatis omnes insidiae inimici eliminentur et ideo psalmus interim cantatur: Exsurgat Deus. Postea rediens episcopus ad altare, spargit illam aquam in longitudinem Ecclesiae, deinde in altitudinem, postmodum in latitudinem, quatenus hac trina aspersione sanctificatio Ecclesiae solidetur. Habet enim sancta Ecclesia quamdam soliditatem specialem ex tribus virtutibus tanquam ex tribus dimensionibus, scilicet fide, spe, et charitate. Ut enim Isidorus ait, altitudo templi ad fidem refertur, longitudo ad spem, latitudo ad charitatem. Vel ut Beda vult, longitudo ad fidem, altitudo ad spem, latitudo ad charitatem; haec enim convenientes in unum componunt Deo acceptabile templum. Quidam autem tantum aspergunt in longitudinem, et in altitudinem facientes crucem, et innuentes populo illud Dominicum: Qui bajulat crucem suam et sequitur me, est me dignus
102.9
Episcopus autem peracto officio ad altare revertitur cum reliqua aqua decantans: Introibo ad altare Dei. Ipsam vero, quae superfuit, aquam fundit ad basim altaris. Ecclesia enim, quae dedicatur, ut dictum est, in primis tenet typum populi ad fidem venientis; ejus typica aspersio est rudis plebis quaedam expiatio; quam ad plenum facere cum non sit hominis, sed solius Dei, ideo fundit aquam ad basim altaris, Deo commendans quiquid est reliquum. Et hoc est quod fit ex praecepto veteris legis.
102.10
Post hoc episcopus ut commendet orationem suam Domino, adolet incensum, dicens: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Sequitur unctio altaris, et res quidem ordine procedit. Ut enim in baptismate puer prius abluitur fonte, postea sanctificatur unctione, deinde veste ornatur, tandem communione sancta vegetatur: sic altare prius aspergitur, postea inungitur, deinde veste, sed secundum quosdam cerata, cooperitur; quippe cum hoc in puero quodammodo agitur, dum in sua manu candela ponitur. Ad extremum vero missa super illud celebratur. Ungitur autem altare duplici unctione, oleo scilicet et chrismate; quoniam Ecclesia sancta vere est a Spiritu sancto inuncta duplici unctione, videlicet Dei et proximi dilectione. Sed unctio Dei ipsa prior est, quatenus dilectio proximi sit quaedam via eundi ad dilectionem Dei. Ungitur autem altare tum in medio tum per quatuor angulos eadem quidem significatione, qua commendatur aquae aspersio. Ut autem episcopus hoc esse figuratum notificet in Veteri Testamento, incipit antiphonas sumptas ex ipso: Mane surgens Jacob, etc.; Erexit Jacob, etc, Dum exiret, etc. Interim pars quaeque inuncta incenso adolentur, quatenus orationis locus esse monstretur, et sanctificatio Deo commendetur. Ungitur vero ecclesia sola unctione, altiori scilicet chrismate, quia, cum sit sponsa Christi, soli Deo per dilectionem debet copulari.
102.11
Deinde, revertitur episcopus ad altare, ut compleat officium benedictionis suae.
102.12
Si autem fuerint reliquiae reponendae, ibit vel mittet ad eas Dominus pontifex. Quod cum reliquiae foris sunt, significant sanctorum peregrinationem: quod cum portantur in Ecclesiam, significant eorum portationem in coelestem Jerusalem. Et quod ponuntur in altari, significat ipsos se Deo immolasse in ara cordis, dum viverent in corpore: vel in altari reconduntur reliquiae sanctorum, quia in coelo sub altari Dei requiescunt animae sanctorum; quod altaris tabula reliquiis superposita videtur recte significare. Quod autem velum altari superextenditur, significat illud quod dicitur: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei, quod erit proprie tempore judicii.
102.13
Altari sanctificato, a levitis illud vestibus cooperitur, quia jucunditatis veste sanctos induet Dominus; stolamque immortalitatis nunc praestat benignus sanctorum animabus. Est enim levitarum divino cultui insistere, et nunc mensam Domini, sicut antiquitus arcam foederis componere. Et ipsi quidem non accipientes haereditatem in hoc mundo, prohibente Domino in Veteri Testamento merentur in coelo Domini habere haereditatem. Merito ergo vestiunt altare, qui jure haereditario vestiuntur a Domino beata immortalitate.
102.14
Quibus ita completis missam episcopus postea incipit. Verum, si fuerint ecclesiae ornamenta sanctificanda, illa ante missam benedicat.
102.15
Christus est pastor gregis, id est Ecclesiae: qui baculum portat ut oves Christi, id est fideles, ad pascua vitae, id est in paradisum, agat. Per baculum infirmi sustentantur, et indisciplinati corriguntur. Baculum episcopus portat, ut infirmos in fide verbo et exemplo sustineat, et inquietos per correptionem corrigat. Qui in summitate sit recurvus, ut errantes per praedicationem ad Ecclesiam retrahat, et in fine sit ferro acutus, ut rebelles per excommunicationem extrudat. In flexura sit scriptum: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis, ut semper misericordiam superexaltet judicio. Quae flexura fiat de osse. Quia patiens esse debet in adversis. Rotunda sphaera jungat utrinque, quia dilectio jungit homines Deo: in qua scriptum sit homo, ut se cogitet hominem esse, ne extollatur de potestate. In fine sit circulus, in quo scriptum sit parce, ut parcat poenitentibus quos acutum ferrum excommunicationis expulit ut rebelles. Episcopus est paranymphus, id est custos Ecclesiae pro sponso; ideo gerit annulum pro arrha. Chyrothecis ornat manum, id est praedicationem bonis operibus. Cidarim in capite portat, quia coronam vitae accipiet pro labore.

Intertext edge

Open linked passage

Note