Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramentarium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
More
Original / primary: 10996 Sacram
11.1
CAP. X.-- De Die Coenae Domini.
11.1
Feria quinta oleum consecratur tribus modis; in ea reservatur corpus Domini usque in crastinum, reficitur quoque in commemorationem coenae Domini, lavantur pedes fratrum et pavimenta ecclesiae, nudantur altaria usque in Sabbatum sanctum. In ea die poenitentes veniunt ad absolutionem, et Gloria Patri cantatur in officio missae. Quinta die produxit Dominus aves et pisces de aquis; quinta aetate, quae fuit a transmigratione Babylonis, venit Dominus in mundum: et aves, id est sapientes, et pisces, id est insipientes de pelago erroris produxit. Hodie unctio olei conficitur, quia quinta aetate Christus venit, qui nos in regnum et sacerdotium ungeret. Oleum visibile in signo est, oleum invisibile in sacramento; oleum spirituale intus est. Oleum pro infirmis in ipso officio consecrationis corporis Domini consecratur, quia Christus pro infirmis moritur. Chrisma in loco pacis consecratur, quo uncti, Christo aequivoci, id est Christiani nominemur, ut ejus pace fruamur. Oleum sanctum ibi consecratur, quo reges et sacerdotes Domini ungamur. Ipsa die finitur lex Veteris Testamenti: Moyse enim mortuo Josue dux ordinatur; quia lege traditionibus Pharisaeorum corrupta Christus incarnatur. Qui hodie pascha cum discipulis suis manducans veteri legi finem imposuit, et novae gratiae initium dedit, tradens eis corporis et sanguinis sui mysterium. Quod in crastinum reservatur, quia in judicio vulneratum repraesentatur.
11.2
Coena Domini in fine diei agitur, quia justi in fine mundi epulabuntur in conspectu Domini. Pedes fratrum et pavimentum ecclesiae lavantur, quia nobis qui sumus pedes Domini, et qui sumus Ecclesia, id est convocatio, per Christum peccata remittuntur. Unde et poenitentes absolvuntur. Et quinta aetate venit Dominus et solvit legem, qui peccata puniebat; et gratiam instituit, qui crimina relaxabat. Altaria nudantur vestimentis. Altare est Christus, vestimenta sunt sancti, qui eo relicto fugerunt. Tribus diebus, id est feria quinta, sexta et Sabbato passionem et sepulturam Domini celebramus, ideo Gloria Patri et campanarum signa omittimus. Hodie mandatum fit, quod Dominus cum discipulis suis fecit: Pax ad missam non datur, eo quod Judas Dominum osculo prodiderit. Chrisma hodie conficitur, quia hodie nova lex in datione corporis Domini incipitur. Ignis etiam hodie novus, de crystallo, acceptus benedicitur, quia fumo legis exstincto lumen gratiae Christo largiente accenditur. Poenitentes ideo hodie absolvuntur, quia hodie Dominus per novam legem peccata dimisit dicens: Corpus meum pro vobis tradetur, et sanguis meus pro vobis effundetur, in remissionem peccatorum. Gloria Patri reticetur, quia Filius Dei occidetur. Lumina exstinguuntur, quia verum lumen, id est Christus, exstinguitur. Corpus Domini in crastinum retinetur( quod tamen Romae non fit), ut in feria sexta passioni Domini communicetur. Ampulla cum chrismate, antequam benedicatur, syndone alba de serico involvatur, ita ut dimidia videatur; benedicta autem cooperiatur, ut a nemine nuda videatur, et omnes salutent eam. Ampulla cum chrismate est corpus Christi sumptum de Virgine. Pontifex flat in ampullam ter, per hoc Spiritum sanctum in Christo corporaliter habitare denuntians. Antequam transiret ad altare crucis, aliquo tempore coopertus, et aliquo erat nudus. Coopertus erat, cum fugeret in Aegyptum et humanas necessitates pateretur; nudus erat, cum miracula faceret. Syndon alba est ejus mundissima conversatio, postea cooperitur ut non videatur; quia Christus, postquam post resurrectionem in coelum ascendit, invisibilis apparuit. Quem adhuc salutamus; quia quotidie eum adoramus. Statio fit Laterani: Lateranis dicta est a Laterano, qui quondam Caesariano truncatus est gladio.

Intertext edge

Open linked passage

Note