Sacramentarium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
—
Original / primary: 10996 Sacram
12.1
CAP. XI.-- De die Parasceves.
12.1
Parasceve dicitur praeparatio, eo quod illa die parabant Judaei quae in Sabbato necessaria erant, sicut quondam de manna faciebant. Sexta Feria terra impletur animalibus, et primus homo ad imaginem Dei formatus est; moxque ex latere ejus dormientis sumpta costa femina formatur. Sexta aetate saeculi Christus incarnatur, et sexta die crucifigitur: de cujus latere quasi dormientis in cruce sanguis et aqua fluxit, unde Ecclesiam fabricavit. Dicit lectio: Decima die mensis tollat unusquisque agnum per familias et domos, et servabit eum usque ad quartam decimam diem mensis hujus, immolabitque eum omnis filiorum Israel ad vesperam. Dominus noster est agnus, qui decima die ingressus est Jerusalem, quarta decima traditus, quinta decima die pro nobis immolatus est. Sequitur responsum cum quatuor versibus: Christus quando naturam hominis assumpsit, ex quatuor elementis compositum corpus sumpsit. Ille pendebat in cruce quasi Judex in tribunali sedens; latronem conversum ad gloriam, non conversum ad poenam judicabat. Pendebat in cruce medius inter duos latrones, unde unus versus: in medio, inquit, duorum animalium cognosceris. Duo genera sunt afflictorum: afflicti qui corriguntur, ad latronem conversum pertinent; qui non corriguntur, pertinent ad Judam, et ad latronem non conversum.
12.2
Hodie ad memoriam reducitur passio Domini, ad imitationem scilicet nostram: ipse enim passus est, ut sequamur vestigia ejus. Unde sonat lectio: Erit agnus absque macula. Tolletis etiam et haedum et servabitis eum, etc. Agnus absque macula est corpus Christi immaculatum: haedus corpus suum est, quod sumus nos qui peccatores sumus. Utrumque animal memoratur in religione paschae; paschalis agnus immolatio Christi; haedus est mortificatio nostra. De resurrectione etiam nostra sequitur lectio dicens: Vivificabit nos post duos dies, et in die tertia suscitabit nos, quia, si compatimur, et conregnabimus. Tractus: Qui habitat secundum Romanos post multos labores vitam nobis promittit: ubi dicit: Longitudine dierum adimplebo eum, et ostendam illi salutare meum, id est Christum.
12.3
Deinde sequitur passio: in ea velut ipsum Christum in cruce videmus. Duo diaconi denudant altare, auferentes more furantis, quia tradito Christo in manus iniquorum, apostoli in more furum fugerunt et latuerunt. Missa non cantatur in sexta et in septima feria, quia apostoli biduo in moerore fuerunt, et in tristitia ipsi biduo jejunaverunt: idcirco sacramenta biduo penitus non celebrantur: orationes pro omnibus gradibus recitantur, ut in adversitatibus ad patientiam passionis Christi, et orationes confugiamus. Pro Judaeis: Flectamus genua non dicimus, quia illi illudendo genu flectebant. Pacis osculum intermittimus, ut quod Judas fecit in Domino, nos vitemus in fratribus. Deinde crux salutatur, Christus vero adoratur, quia in cruce redempti sumus. Crux non solum nobis, sed et angelis cunctisque in coelo virtutibus profuit, et sacramentum, quod antea nesciebant, illis aperuit. Prosternimur corpore ante crucem, mente ante Deum. Sicut Deus humanum genus per hominem redemit, quod per hominem periit: ita per lignum eum reparavit qui per lignum cecidit. Adam perditus per quatuor partes mundi dispersus erat; Adam salvatio quatuor partes mundi comprehendit statu corporis sui in ligno. Corpus Domini cum calice, vino non consecrato, profertur; calix feria quinta consumptus, est finis veteris legis. Vinum non consecratum per sanctificatum panem sanctificatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).