Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramentarium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
More
Original / primary: 10996 Sacram
13.1
CAP. XII.-- De Sabbato sancto.
13.1
Sabbato sancto vigiliae aguntur, quia media nocte surrexit Dominus: media etiam nocte est venturus in similitudinem Aegyptii temporis, quando Pascha celebratum est, exterminator venit, et Dominus super tabernacula transiit, et sanguine agni postes frontium nostrarum consecrati sunt.
13.2
Romani ceram oleo mistam benedicunt, agnos inde faciunt: in octava populo ad incensum et ad subfumigandum domos dabunt. Cera est Christi humanitas, oleum est misericordia; agnus de cera factus est Christus in pascha immolatus. Cereus significat columnam ignis quae praecessit filios Israel; diaconus, qui eum benedicit, significat angelum, qui eam ferebat. Post esum agni prima die egressi sunt de Ramesse, secunda die de Socoth, tertia die de Ethan, in qua die apparuit columna. Prima dies est passio Christi, secunda descensio ad infernum; tertia est resurrectio Christi; qui est columna ignis in nocte, id est terribilis peccatoribus: columna nubis in die, id est blandus justis. Columna praecessit baptizatos in mari et in nube; cereus praecedit catechumenos nostros. Lumen est Christus et gratia resurrectionis, quo praesens nox et catechumeni illustrantur. Qui cum baptizantur, trina mersione Christo consepeliuntur, et cum eo resurgent a morte vitiorum. Cereus a diacono benedicitur more Romano, qui conficit agnos. Qui cereus per octo dies neophytorum praecedit pontificem, qui caput est populi, quia columna ignis praecessit populum usque ad terram repromissionis. Cereus novo igne accenditur, ut designet Christi doctrinam novam in Novo Testamento, vel novam gratiam qua illustrata est nox, scilicet Dominicae resurrectionis. Duo cerei minores ab eo illuminati, sunt chorus apostolorum a Christo illuminatus. Uterque praecedunt catechumenos ad baptismum; uterque praecedant nos ad terram repromissionis: per se Christus illuminat Ecclesiam; illuminat et per apostolos.
13.3
Quod cathecumeni feria quarta post mediam Quadragesimam et Sabbato catechizantur, significat quod fide et operatione sint imbuendi catechumeni. In Ecclesia sunt duo ordines, sapientes scilicet et insipientes. Per lectiones, quae ad missam in die leguntur, sapientes instruuntur: quae in nocte ad matutinas leguntur, insipientes imbuuntur, unde et exponuntur. Ideo hoc die lectiones toto nocturnali leguntur, quia convenit insipientibus videlicet catechumenis adhuc in ignorantia positis. Quod autem absque titulo leguntur, haec est causa: Eis qui cognoscuntur cives coelestis Jerusalem, scilicet sapientibus, pronuntiandi sunt auctores librorum: ut amore dulcedinis nominis concivis suis avidius lectiones imbibantur. Catechumeni vero quia nondum cognoverunt cives Jerusalem, frustra eis profertur auctor incognitus: quibus vilesceret auctoritas per ignorantiam. Quatuor lectiones leguntur, quibus catechumeni instruuntur.
13.4
Mensa tabernaculi habet quatuor pedes: tabernaculum est Ecclesia, mensa est sacra Scriptura; quatuor pedes sunt hi: historicus intellectus, allegoricus, tropologicus, id est moralis, anagogicus, id est superior. Historia est cum res ita ut facta est, profertur, ut haec historia: In principio creavit Deus coelum et terram, in qua creatio mundi, et formatio hominis refertur. Catechumenus in hac lectione discit qualiter homo sit formatus, qualiter sit lapsus: ne ipse consentiat carni sicut Adam Evae. Secunda lectio: Factum est in vigilia matutina, etc., in qua refertur salvatio Hebraeorum et submersio Aegyptiorum: in quo facto historiae catechumenus instruitur posse liberari de manu diaboli per aquam baptismi. Allegoria est, cum verbis sive rebus mysticis praesentia Christi et Ecclesiae sacramenta signantur; ut tertia lectio: Apprehendent septem mulieres virum unum, id est septem gratiae Spiritus sancti Jesum; quem multo tempore desideraverunt, quia nullum alium invenire potuerunt, in qua aeterna statione requiescerent. Item: Cum abluerit Dominus sordes aqua filiarum Sion Spiritu judicii et Spiritu ardoris; hoc est, sacerdos lavat sordes aqua, Deus peccata Spiritu sancto. Demonstratur catechumenis in hac lectione, quid debeant amare, scilicet virum quem apprehenderunt septem mulieres; et quid eis proficiat baptismus, id est ut per Spiritum judicii, et Spiritum ardoris minora et maxima peccata purgentur. Tropologia est moralis locutio ad institutionem morum sive apertis sive figuratis prolata sermonibus; ut lectio quarta: Omnes sitientes, venite ad aquas, et audite audientes me. Et iterum: Derelinquat impius viam suam, etc. Docetur catechumenus in hac lectione declinare a malo et facere bonum. Sicut primae duae lectiones propter historicam narrationem concluduntur in cantico, sic ista locutio duobus canticis dilatatur propter duas se circumjungentes, mores scilicet bonos et coelestem patriam. Anagoge, id est sensus ad superiores ducens locutio est, quae de praeteritis, futuris, et ea quae in coelis est vita futura, sive mysticis sive apertis sermonibus disputat; unde catechumenis dicitur in Cantico: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum. Canticum ideo cantatur, quia ipsi sunt futuri in baptismo de centum quadraginta quatuor millium coetu, qui cantant canticum novum, quod nemo poterat dicere nisi illi. Cantare solius est in conspectu Domini gaudere prae caeteris de innocentia, qua procul dubio vestiuntur infantes in baptismo.
13.5
Sacerdos tangit de oleo sancto scapulas et pectus catechumenorum. Oleum pertinet ad donum gratiae Dei, ut dicitur: Alteri fides in eodem Spiritu. Ad tutamen mentis et corporis imponitur oleum in scapulis et pectore; per cogitationes malas et opera diabolus nos corrumpit; oleo sancto, id est scuto fidei munimur in scapulis, ut portemus onera Christi, id est bona opera; in pectore pro munimine cogitationum dicit sacerdos, abrenuntias Satanae, id est diabolo, quem in ore tenebras per immolationem idolorum? Et omnibus operibus ejus, id est voluptatibus carnis, superfluis cibis et potibus, et omni luxuriae? Et omnibus pompis ejus, id est omnibus vanis et superfluis honoribus? Per abrenuntiationem expellitur prior hospes, id est diabolus; per confessionem intrat secundus. Credis in Deum Patrem omnipotentem? credo. Ecce aditus hospiti per fidem patet. Credis in Filium ejus? Credo. Ecce aditus divinorum operum. Credis in Spiritum sanctum? Credo. En dantur baptizandis dona Spiritus sancti.
13.6
Diabolus jure possidet infantes per peccatum primi hominis, qui nunc per exorcismum expellitur. Parvuli salvantur propter fidem parentum et patrinorum, sicut filia daemoniaca liberata est in Evangelio fide matris. Qui adulti sunt et possunt loqui, proprio ore proferant suam professionem; pro parvulis respondeant patrini, quia ipsi non possunt loqui. Sicut enim alieno peccato obnoxii, rei tenemur; ita propria peccata fide laxantur.
13.7
In prima oratione mundatur habitaculum hospitis, qui debet Deum suscipere, et deprecatur ejus adventus: Omnipotens sempiterne Deus, adesto m. pietat. t. m., deinde gratias agit quod tam magnus hospes ad tam humile hospitium descendit; deinde recolit miraculum super aquam divinitus factum, ubi dicit: Spiritus Domini ferebatur super aquas: et quod factum est in salvatione arcae, id quoque factum esse in figura baptismi. Deinde expulso diabolo signat cum signaculo crucis ut non habeat locum redeundi diabolus. Per invocationem sanctae Trinitatis exemplo baptismi Trinitas adest in nostro baptisterio. Pater significatur ubi dicitur: Benedico te per Deum verum; Filius ubi dicitur: Benedico te per Jesum Christum; Spiritus sanctus in ultimis. Quod vox mutatur, significat discessum vitiorum ob praesentiam Spiritus sancti venientis jam in aquam ubi dicitur: Descendat in hanc plenitudinem fontis virtus Spiritus sancti. Tunc ponuntur cerei neophytorum in aquam, quia significatur per cereum Spiritus sanctus. Filios Israel praecessit columna ignis in nocte et columna nubis in die; columna ignis est Christus, a quo illuminati sunt apostoli; columna nubis est Spiritus sanctus, a quo illuminatur Ecclesia. Cerei neophytorum cum cereis Ecclesiae illuminantur: quia postquam sacerdos introduxit eos in societatem Ecclesiae, tunc illuminabuntur corda illorum. Levato de aqua infante, linit eum presbyter chrismate in cerebro, propter occasionem transitus mortis, ibi curat plagas mortis et solvit vincula ut Samaritanus semivivum.
13.8
Si sine confirmatione moritur, salvabitur quidem; sed plenam gratiam non consequitur, episcopus per impositionem manus dat Spiritum sanctum, id est nuptialem vestem. Per oleum recta conversatio, per balsamum sancta intelligitur doctrina; sapientia ad vitam, scientia pertinet ad doctrinam. Chrismalis unctio pertinet ad duo dona Spiritus sancti, ad sapientiam scilicet et scientiam. Oleum ad sapientiam, balsamum odorem suum longe lateque spargens ad scientiam pertinet. Haec duo, id est doctrina et operatio sunt in septem donis Spiritus sancti. Sapientia ad vitam, intellectus ad doctrinam, consilium ad doctrinam, fortitudo ad vitam, scientia ad doctrinam, pietas ad vitam, timor ad utrumque. Haec sunt ornamenta vestis quae tribuit Deus menti nostrae per impositionem manus episcopi; sine quibus periculosum est aliquem inveniri in convivio regis. Hoc solis pontificibus licet sicut apostolis. Sine isto signaculo non oportet nos praesentari ante Deum: quod signum videns exterminator in frontibus notris transit domos nostras, quia non sui sumus, sed ejus, cujus signum portamus. Ipsa crux nullo in loco figitur melius, quam in eo, ubi summus pontifex laminam auream, in qua sculptum erat nomen Dei ineffabile, figebat. Crux cum chrismate fit quod conficitur ex oleo et balsamo. Per oleum nitor charitatis, per balsamum odor bonae notitiae acquiritur.
13.9
Litaniae quae fiunt circa baptismum, significant intercessiones sanctorum pro renascentibus. Litaniae Graece, Latine supplicationes dicuntur: litaniae ante et post baptismum aguntur, quia in circuitu sedis iris legitur. Sedes est Ecclesia, super quam Dominus sedet. Color jaspidis aquae judicium, color sardii judicium ignis. Septem lampades sunt septem Spiritus Dei. Baptismus est mare vitreum, in quo non aliud videtur exterius quam quod gestat interius. Chrystallus de aqua in glaciem et lapidem vertitur pretiosum, et baptismi gratia figuratur. Iris sole nubes irradiante fit, et post diluvium primum propitiationis signum intercessio est sanctorum, quo Dominus illustrat Ecclesiam et munit. Designat smaragdus viridi lapidi similis, hos qui immarcescibili fide caeteros orando protegunt. Trina mersio significat tres dies mortis Domini, cui consepelimur; elevatio de aqua, quod cum eo resurgimus. Albas vestes octo diebus portant cereis accensis. Vestes animae sunt corpora nostra, quae debent esse munda et candida a malis actibus. Cerei accensi est charitas in bonis operibus, per octo dies; id est in nova lege. In Sabbato exuuntur ipsa vestimenta, quia in die exitus animae Sabbatum, id est requiem inveniunt; et vestimenta sua, id est corpora hic dimittunt, ut recipiant illa iterum in novissimo die. Vestimenta albatorum ab ipsis portanda sunt, donec penitus consumantur. Duplicia sunt vestimenta; quia duplex remuneratio sanctis promittitur in vita aeterna, id est gaudium animae, et gloria incorruptibilis corporis. Post baptismum si polluimus corpora nostra, id est vestes animae, illico festinemus ad secundum baptisma, id est poenitentiam, ubi mundamur per gratiam septiformis Spiritus. Septem ad novam legem, decem ad veterem pertinent. Si decem praecepta per septiformem Spiritum custodiamus, Deo per obedientiam conjungimur, a quo per inobedientiam recessimus, et ipsum regem, Dominum nostrum in decore suo videbimus. Unde illo Sabbato finitur: in septuagesimo numero septenarius septempliciter decuplatur.
13.10
Septuagesima significat tempus illud quando filii Israel in Aegypto fame et operibus duris opprimebantur a Pharaone, et pro liberatione sua Dominum Deum suum invocabant. Feria quarta in capite jejunii quando Moyses ivit liberare eos. Quadragesima illud quando plagae factae sunt in Aegypto. Pascha quando pervenerunt ad mare Rubrum quod significat baptismum. Transierunt per desertum sub ducibus neophyti nostri per quadraginta dies, sub presbyteris et patrinis deducuntur. Columna praecessit Judaeos, cereus baptizatos. In Sabbato ad terram repromissionis perveniunt. Quadraginta duae mansiones filiorum Israel sunt quadraginta duo dies, ut qui in captivitate peccatorum fuimus, per exempla patriarcharum revertamur per baptismum ad terram repromissionis. Qui baptizant, sunt patres baptizatorum, patrini vicarii eorum quibus commendantur: ut quia non vacat presbyteris, ab ipsis doceantur.
13.11
Cum Agnus Dei ad litaniam incipitur, cerei neophytorum incipiuntur sive incenduntur, quia per illum lumen accipiunt qui tollit peccata mundi. Gloria in excelsis dicitur ob gloriam Dominicae resurrectionis, et quia, in quibus habitat diabolus, jam inhabitat Spiritus sanctus; hoc sonat oratio: Deus, qui hanc sacratissimam noctem, etc.; similiter et lectio: Si consurrexistis cum Christo, etc.; et infra: Mortui enim estis, etc. Ad baptizatos pertinet in Alleluia: Misericordia Domini, in tractu: veritas ejus praedicatur. Unde et Alleluia praeponitur, quomodo hic misericordia, postea veritas in judicio.
13.12
Hebraea lingua est mater caeterarum linguarum et nobilior, Latina inferior et quasi filia: unde et Alleluia, quod Hebraeum est, praeponitur hic, quod in caeteris officiis non fit. Evangelium resurrectionem Christi ad memoriam reducit, et angelorum ad feminas allocutionem. Ante Evangelium non portatur lumen, sed thymiama, quia hoc tantummodo obtulerunt mulieres. Quod offertorium non cantatur, significat silentium mulierum. Sanctus cantatur, quod est cantus angelorum, quia resurrectionem ejus angeli nuntiaverunt. Agnus Dei reticetur, quia peccata mundi tollere non credebatur. Sacerdos, qui est vicarius Christi, peragit officium, quia Christus apparuit cui voluit.

Intertext edge

Open linked passage

Note