Sacramentarium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
—
Original / primary: 10996 Sacram
15.1
CAP. XIV.-- De octo diebus neophytorum.
15.1
Sicut iter filiorum Israel a mari Rubro usque ad terram repromissionis significat omnem cursum praesentis vitae, ita octo dies neophytorum cursum praesentis vitae designant, in quo nos oportet secundum resurrectionem Christi vivere. Mare Rubrum significat baptismum sanguine Christi rubricatum, hostes morientes peccata praeterita. Ducitur populus per desertum, baptizati ducuntur ad ecclesiam quotidie. Illi manna, isti corpus Christi, ne deficiant in via hujus vitae sumunt. Illos columna, istos praecedit cereus in figura Spiritus sancti, qui illuminat membra Christi. Status etiam cursus nostri tali modo signantur. Prima dies quando baptizantur est Sabbatum, id est requies, et status est Adae, antequam peccaret. Adam ita factus fuit, ut absque labore viveret, et tamen delectabiliter operaretur. Haec requies data est baptizatis in Sabbato, ut deinceps operentur bona usque ad alteram Sabbati, sicut et Adam operi deditus fuit absque labore. Requies et innocens vita, quam habuit Adam in septima die; quando requievit Deus ab omnibus operibus suis; hanc recipiunt modo baptizati in Sabbato. Deinde quia restat via baptizatis per desertum, post Alleluia Tractum cantamus, id est, patientia per quam exspectare debent terram repromissionis. Sequuntur septem dies, qui perinent ad opus bonum, ne vacua domus invadatur. Post illos sex dies sequitur baptismus: qui eos introducit ad patriam repromissionis, ubi est requies sempiterna; non revertentes ad aliquem laborem, sed de laetitia gloriae animarum ad laetitiam incorruptibilis corporis: ac ideo non sequitur: Alleluia: Haec dies quam fecit, etc., tractus, sed Alleluia: Laudate pueri.
15.2
Sex dies, qui inter duo Sabbata sunt, utrumque tempus nobis ad memoriam reducunt, scilicet illud Adae, quo fuit deditus desiderantissimo operi in paradiso; et illud, quo filii Israel transierunt per desertum sub ducibus. In quo tempore non sunt attrita vestimenta eorum, et sic tandem pervenerunt ad libertatem in terra repromissionis. Quae significat patriam in qua recipiuntur sanctae animae post saeculum transactum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).