Sacramentarium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
—
Original / primary: 10996 Sacram
16.1
CAP. XV.-- De ipsa die Paschae et sex sequentibus.
16.1
In die Paschae erit resurrectio mortuorum ea hora et eo tempore, quo Dominus surrexit. In introitu praesentat se Christus in Ecclesia Patri dicens: Resurrexi, et adhuc tecum sum. Oratio: Deus, qui aeternitatis nobis aditum, etc.; regni coelestis sanctis Ecclesiae apertum demonstrat per capitis sui resurrectionem. Epistola nos admonet, ut separati simus a vitiis, contra quae certavimus per dies quadragesimales. Responsorium monstrat, quantum laetari oporteat eos, qui purgantur a vitiis. Alleluia docet, in quo sit laetandum, quia pascha nostrum immolatus est Christus. Evangelium exponit causam totius laetitiae.
16.2
Illi sex dies paschales, in quibus Responsorium cantamus et Alleluia, informant omnes dominicales sive festos dies, quos celebramus ab octava Pentecostes usque in Septuagesimam. Responsorium et Alleluia actum eorum et laetitiam, sive laudem sive gratiarum actionem, qui perseverant in sanctitate, quam acceperunt in baptismo. Ita enim in spe habent regnum futurum, ut etiam hic operando ad beatitudinem perseveranter perveniant. Aliter: per Responsorium activa vita, per Alleluia contemplativa intelligitur. Actus necesse est, ut hic celebremus, ut id quod speramus, et per patientiam exspectamus, adipisci valeamus. Responsoria quae per septem dies cantamus, sive dominicales dies vel festos sanctorum dies qui sequuntur, tales actus significant, qualis est praedicatio, lectio, eleemosyna, visitatio viduarum, pupillorum et infirmorum. Alleluia quod sequitur, significat laudem Dei, in quem transfertur anima sanctificata ab omni peccato.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).