Sacramentarium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
—
Original / primary: 10996 Sacram
17.1
CAP. XVI.-- De quinquaginta diebus ab octava paschae ad octavam Pentecostes.
17.1
Illi quinquaginta dies, qui sequuntur a Sabbato Paschae usque ad octavam Pentecostes, alteram vitam informant, quam nondum percepimus: ubi non erit Responsorium: quia nemo ibi praedicabit, sed erunt omnes docibiles Dei. Alleluia tamen ibi celebrabitur, id est laetitia animarum de percepta immortalitate et receptione corporum et gratiarum actione Deo in aeternum. Eamdem laetitiam numerus quinquagenarius significat, qui apud Hebraeos Jubilaeus appellatur; id est jubilatione plenus.
17.2
Quotidiani dies informant eos, qui presbytero confitentur peccata sua, ut ab ipso corripiantur, et consilium accipiant poenitendi. Ipsi dies sine Alleluia transigunt, quia non est pulchra laus in ore peccatoris.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).