Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramentarium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
More
Original / primary: 10996 Sacram
18.1
CAP. XVII.-- De Dominicis a Septuagesima usque ad Pascha.
18.1
Dominici dies a Septuagesima usque in Pascha eos informant, qui his tentationibus tunduntur, sine quibus vita praesens non potest transigi. Tunc Alleluia non cantatur, sed Tractus: quia quamvis pertineant ad contemplationem propter suam dulcedinem, et unionem, tamen non est in tanta laetitia, in quanta est ille, qui non offendit verbo; quia hic perfectus est.
18.2
Per dies Quadragesimae informat eos sancta Ecclesia, qui proprie poenitentes vocantur: excepto quod non excommunicantur, et ad manus reconciliationis episcoporum non redeunt. In fine Quadragesimae informat eos in jejunio, in abstinentia, in luctu, in vigiliis, in obedientia bonorum operum quibus reconciliamur Deo in poenitentia.

Intertext edge

Open linked passage

Note