Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramentarium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
More
Original / primary: 10996 Sacram
2.1
CAP. I.-- De Septuagesima.
2.1
Septuagesima dicitur, eo quod ab illa Dominica usque in Sabbatum paschalis hebdomadae sunt septuaginta dies. Die Dominica inchoatur, et in Sabbato terminatur; tempus captivitatis populi Dei significat, qui peccando a Deo recessit, et per misericordiam ejus ad requiem rediit. Populus Dei in Babylonia detentus est captivus septuaginta annis, in quibus suspenderunt organa in salices: et ipsi sederunt super flumina flentes; quo numero completo reversi sunt in Jerusalem.
2.2
Omne tempus saeculi per septem millia annorum extenditur; hos divide per centenarium numerum, et habebis septuagies centenos annos; de singulis centenis da annum in decimatione, et erunt septuaginta anni. De his singulis annis da unum diem, et habebis septuaginta dies, in quibus nobis ad memoriam reducitur omne tempus peregrinationis nostrae. Nabuchodonosor rex Babyloniae captivum duxit populum de Hierusalem in Babyloniam; diabolus seduxit humanum genus de paradiso in hanc mundi peregrinationem. Septuaginta anni captivitatis septuagies centeni anni sunt nostrae peregrinationis; Judaei septuaginta annis in captivitate positi jejunaverunt, nos omni tempore hujus vitae, quod septem diebus volvitur, corpus nostrum castigemus, et servituti subjiciamus. Organa suspenderunt; nos istis diebus Alleluia et Gloria in excelsis, quae sunt cantica laetitiae, non canimus. Significantes, quod in hac vita ab angelorum gaudio nos separatos ingemiscimus. Tractum in Missa canimus, quia cum labore et gemitu ad patriam tendimus. Super flumina sedentes illi fleverunt, nos humiliati fluxum nostrae mortalitatis suspiramus. In paschali Sabbato unum Alleluia cantatur: transactis enim septuaginta annis ad Hierusalem viri tantum revertebantur, mulieribus et parvulis adhuc in itinere tardantibus: quod significat, quia post terminum hujus vitae, quod est tempus captivitatis nostrae, corpus nostrum in requiem terrae revertitur, spiritus solus sanctis in gaudio sociatur. Sabbatum enim requies dicitur. Ipsi scilicet viri pro uxoribus et parvulis solliciti erant, quibus octava die venientibus geminam laetitiam habuerunt: et nos interim in paschali hebdomada Graduale frequentamus, veniente octava die resurrectionis graduali deposito Alleluia geminamus; quia sancti quamvis in' gaudio positi, diem judicii, in quo angeli contremiscent, quasi pro uxoribus, id est corporibus, et filiis, id est operibus solliciti sustinent; quibus in ultima resurrectione receptis gemino gaudio sine fine in coelis exsultent.
2.3
Septuagesima iincipitur in decima luna secundi mensis. Status hujus mundi in tria tempora distinguitur: unum ante legem, aliud sub lege, tertium sub gratia, id est sub Evangelio. Primus mensis, id est Januarius, in quo Alleluia canitur, tempus ante legem demonstrat: in quo quia homines secundum libitum suum vivebant, quasi canticum laetitiae, id est Alleluia canebant. In secundo mense decima luna Alleluia deponitur, quia in secundo tempore decem praeceptis legis populus a peccati licentia reprimitur. Tunc Alleluia dimisit quando cum moerore peccati consuetudinem deseruit. Post captivitatem templum renovatur; post reditum hujus exsilii per Jesum magnum sacerdotem coelestis Hierusalem ex vivis lapidibus, id est ex nobis aedificatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note