Sacramentarium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
—
Original / primary: 10996 Sacram
20.1
CAP. XIX.-- De diebus Rogationum et litaniis.
20.1
Litania major instituta est a Romanis propter bella quae inimici tunc commovebant adversus vicina regna. Dicit Epistola: Multum valet deprecatio justi assidua. Evangelium ponit tria, panem, piscem, ovum. Per panem omnia bona quae de terris nascuntur, per piscem quae de aquis, per ovum animalia quae simul coeunt, intelliguntur. Haec omnia in illo tempore in aliquo profectu sunt. Germina messis pullulant, arborum fructus ex flore prodeunt, vinea atque olei liquor suis erroribus erumpunt, pullorum animantia campos tondent. Quando haec necessaria sunt nostris usibus, petenda sunt a Domino, ut conserventur ad spiritualia. Ita per panem charitatem, per piscem fidem, per ovum spem intelligere possumus, quibus tribus a nobis colitur Divinitas. Haec praecipue illo tempore petenda sunt, quando resurrectio Christi ab Ecclesia celebratur.
20.2
Litaniae ante Ascensionem Domini taliter institutae sunt. In Vienna urbe Galliae terrae motus maximus multas Ecclesias et domos multorum subvertit, bestiae multae, lupi, ursi ac cervi ingressi civitatem devorabant plurimos, et hoc per totum annum faciebant. In vigilia vero Paschae palatium regale in eadem civitate divino igne succensum est. Tunc Mamertus episcopus indixit triduanum jejunium in populo Dei, et cessavit tribulatio. Hoc exemplo adhuc Ecclesiae Dei litanias triduanas ubique celebre colunt.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).