Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramentarium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
More
Original / primary: 10996 Sacram
21.1
CAP. XX.-- De vigilia Pentecostes.
21.1
In vigilia Pentecostes leguntur quatuor lectiones, et canuntur quatuor cantica ante baptismi consecrationem, sicut in vigilia Paschae. Ibi legimus: In principio creavit Deus, etc. In ista tentavit Deus Abraham, in illa non sequitur canticum, in ista sequitur. Hae duae lectiones ad memoriam nobis adducunt duos patres: unum secundum carnem, alterum secundum Spiritum. Adam, qui in prima lectione memoratur, carnalis est pater, a quo omnes originem ducimus. Qui peccavit non obediendo praecepto Dei: ideo non sequitur canticum victoriae. Abraham vero pater est spiritualis, cujus fidem imitando filii Dei efficimur et populus Dei vocamur. Iste restituit obediendo, quod primus offendit non obediendo; unde merito sequitur canticum victoriae, quia occidit vitium inobedientiae. Haec lectio pertinet ad victoriam.
21.2
Sequitur canticum: Vinea facta est, etc., scilicet sacramentum Christi et Ecclesiae; quod pertinet ad allegoriam: quia non his venissent boni mores, ad universum orbem non transissent. Secunda lectio: Scripsit Moyses canticum; et canticum: Attende coelum pertinent ad tropologiam: mores enim instruunt. Tertia lectio: Apprehendent septem mulieres, in qua septem dona Spiritus sancti de obedientibus virum unum faciunt. Quarta lectio: Audi, Israel, in qua dicitur: Disce ubi sit longiturna vita et lumen angelorum et pax; quod pertinet ad Anagogen.
21.3
In prima lectione Paschae Adam de terra formatur, et Eva de Adam: id est Christus de virgine nascitur, de quo Ecclesia. In secunda occisus est diabolus in mari Rubro, id est in Christi sanguine. Postea per dilectionem septem mulierum conjunctum est Christo genus humanum. Deinde ad bona opera directum est in lectione: Haec est haereditas. Iste ordo servatur in vigilia Paschae; aliter est in vigilia Pentecosten. In isto recolitur, quomodo Abraham Deo placuit per obedientiam, et sua progenies in bonis operibus delectata sit: cui tamen necesse est in Novo Testamento, ut adjungatur Christo per baptismum, et sic in eo maneat, usque dum perducatur ad regnum coelorum. Alleluia in commemoratione primae innocentis vitae Adae canitur, sed quia non fuit eadem innocentia sempiterna, Alleluia in Tractum convertitur.
21.4
Unctio chrismalis ab episcopo data in capite septem diebus observetur, quibus diebus adventus Spiritus sancti super apostolos ab Ecclesia celebretur. Cumque Spiritus in septem mulieribus ad suum venerit hospitium, unicuique mulieri per singulos dies paretur convivium. Hospes Spiritus sancti est mens hominis singuli dies profectus mentis, convivia hae sint virtutes. In fide virtutem, in virtute scientiam, in scientia abstinentiam, in abstinentia patientiam, in patientia pietatem, in pietate amorem fraternitatis, in amore fraternitatis charitatem. Oleum solet fessorum membra fovere, balsamum vero solet redolere. Oleo ungit Spiritus sanctus, cum confessae animae per poenitentiam peccata laxat: balsamo ungit, cum cor per scientiam doctrinae illustrat. Oleum fuit Spiritus, quando datus est apostolis in terra, ut peccata relaxarent: balsamum, quando de coelis datus est, ut omnes verbo illustrarent. Oleo et balsamo ungimur, ut fide et operatione salvemur.

Intertext edge

Open linked passage

Note