Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramentarium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
More
Original / primary: 10996 Sacram
22.1
CAP. XXI.-- De tempore sacros ordines conferendi.
22.1
Sabbatum duodecim lectionum non propter tot lectiones, sed propter duodecim lectores dicebatur. Sex enim sunt lectiones, quae ab antiquis Romanis Graece et Latine legebantur. In temporibus, quando agimus duodecim lectiones, solemus jejunare, etiamsi pervenerint in octava Pentecostes; quando celebratur festivitas septiformis Spiritus et neophytorum, duodecim lectiones oportet nos inchoare. A tempore primi mensis in duodecim lectionibus, consecratio sacrorum ordinum celebratur; ipsa enim consecratione hoc agitur, ut homo Deo conjungatur.
22.2
Primi apostoli semper in Decembri mense, in quo nativitas Domini celebratur, consecrationes ministrabant; quo consecratos propinquius Christi corpori conjungebant. Per tres enim tessera decades annuales fiunt hebdomadae quadraginta duae: tot generationes secundum Matthaeum Christi cum eo sunt; tot etiam hebdomadae inveniuntur a prima Sabbati primi mensis usque ad quartam Sabbati decimi mensis.
22.3
Consecratio prima celebratur prima Sabbati primi mensis: quae quasi in loco Abrahae generat Christum, per quem benedicuntur omnes gentes. Ipsa consecratio tempore verni celebratur, quod tempus habile est pro creationibus. Nam et Abraham tertia aetate hujus mundi factus fuit; quae aetas adolescentiae comparatur quae habilis est generationi filiorum.
22.4
Secunda consecratio est in quarto mense secunda Sabbati, quod est initium secundi catalogi quatuordecim hebdomadarum. Haec deputatur in loco David, qui prostravit Goliam, id est humilitas superbiam. Qui consecrantur, manu fortes sint per humilitiam, ut superbiam dejiciant. Ipsa celebratur in Junio, quod tempus aptum est bello.
22.5
Tertia consecratio celebratur in Septembri tertia Sabbati, quod est initium tertii catalogi. Haec deputatur Jechoniae generationi, qui dicitur praeparatio Domini; consecrati enim debent se praeparare in adventum Christi. Quae consecratio habet finem in ipsa nativitate Christi; quae aliquando in tertia hebdomada finitur, et habet hebdomadas tredecim: aliquando in quarta, et habet quatuordecim. Neque hoc sine ratione est, quia si computetur catalogus novissimae tessera decadis, et semel computetur Jechonias, non amplius inveniuntur cum ipso Christo quam tredecim generationes. Si ipse computetur, quatuordecim inveniuntur.

Intertext edge

Open linked passage

Note