Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramentarium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
More
Original / primary: 10996 Sacram
24.1
CAP. XXIII.-- De ordinatione.
24.1
In quo potissimum consecratio celebratur, quia Deus sanctificavit diem septimum. Quia ergo charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per septiformem Spiritum, qui datus est nobis, ideo sanctificatio in septima die commemoratur, ubi requies commendatur. Episcopi consecratio transit ad Dominicum diem: ipse est vicarius apostolorum, imo Christi; eo die accipit donum Spiritus sancti, qua die illustrabat corda apostolorum.
24.2
Quarta feria leguntur duae lectiones; quarta aetate mundi lex et prophetia viguerunt; qui consecrantur, habeant notitiam legis et prophetarum. Sexta feria una lectio legatur, quia lex et prophetia in uno Evangelio recapitulatur, quod legitur in sexta mundi aetate. In Sabbato, quando benedictio datur, quatuor lectiones leguntur; quia quatuor sunt ordines benedicentium Dominum: domus Israel, domus Jacob, domus Levi, et qui timent Dominum. Quinta lectio est de camino ignis, quia consecrandi debent esse probati per fornacem, id est per multas tribulationes. Ad quam genua non flectemus, ne statuam Nabuchodonosor adoremus, ideo ut affatio sit separata ab errore gentilium. In sexta lectione perseverantia bonorum operum instruitur, in Tractu humilitas docetur, in Benedictus benedictio, id est laus consecratorum tenetur.
24.3
Hieronymo cleros dicitur sors, clericus dicitur sors Dei; quia accipit decimas, id est partem Domini. Tonsura incoepit in lege a Nazaraeis, in Evangelio a Petro. Sacerdotes legis cydarim, reges vero coronam portabant. Christus rex et sacerdos, fecit nos reges et sacerdotes: reges quo mores regamus; sacerdotes quo desiderium carnis mortificamus. Nuditas capitis cydarim, capilli significant coronam. Per caput mens intelligitur, in qua est agnitio Dei; quae est radenda a capillis, id est superfluis cogitationibus. Corona quam in inferiore parte capitis portamus, est ratio cum qua mundana gubernamus.

Intertext edge

Open linked passage

Note