Sacramentarium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
—
Original / primary: 10996 Sacram
25.1
CAP. XXIV.-- De ordinandis eorumque dignitate ac officiis.
25.1
Qui ordinantur, Christo incorporantur. Ipse fuit ostiarius, sicut dicit: Ego sum ostium; per me si quis introierit, huic ostiarius aperit. Exorcista exstitit, quando daemonia expulit. Lector erat, quando Isaiam legerat. Acolythus fuerat quando lumen caecis reddebat, et dixit: Ego sum lux mundi. Subdiaconus, quando aquas convertit in vinum; diaconus, quando lavit pedes discipulorum; presbyter quando dedit corpus suum; episcopus, quando benedixit eis.
25.2
Ostiarius cum ordinatur suscipit claves ecclesiae, et ipse aperit ostium ecclesiae; si quis per fidem aliquem introduxerit in Ecclesiam, ipse est ostiarius. Lector dicitur a legendo; lectores sumus quando instruimus aliquem de moribus intrantem ad Christianum populum. Exorcista dicitur adjurator; si quis per orationes suas vitium diaboli poterit de homine expellere, exorcista est. Acolythus est ceroferarius. Lumen quod fertur ante Evangelium sive sacrificium, significat laetitiam; hujus benedictio pertinet ad prophetiam. Qui ignem verbi coelestis, quo et fratres ad agnoscendum illuminentur, et ad diligendum Deum inflammentur, praedicando ministrat, acolythus est. Subdiaconus dicitur subminister. Hic accipit ab episcopo calicem et patenam, quae vasa corporis et sanguinis Domini ferat diaconus ad altare. Non est ejus officii legere Epistolam, sed lectoris. Diaconus dicitur minister, scilicet sacerdotis, quia in mensa Domini coeleste convivium disponunt. Huic manus impositio fit, per quam operatio Spiritus sancti intelligitur: in aliquo sapientia, in aliquo fides, in aliquo castitas. Accipit stolam in sinistro humero, id est onus Domini leve in activa vita: legit Evangelium, quia quandiu Christus illud praedicavit, minister nobis factus est. Presbyter dicitur senior, ut sit canus non capite, sed mente. Hujus manus unguntur oleo, ut sint mundae ad offerendum Deo hostias; et largae ad caetera pietatis opera. Olim erat idem presbyter, qui episcopus; sacerdos a sacro ducatu dicitur. Opus presbyteri ad donum Spiritus sapientiae pertinet. Pontifex dicitur quasi pontem faciens populo ad coelum. Antistes quasi ante stans sive contra stans, scilicet haereticis. Episcopus super intendens verbo et exemplo. Hic est sponsus Ecclesiae. Sicut in nuptiis multi conveniunt, ita hic multi in consecratione episcopi quasi ad nuptias Ecclesiae confluunt: ut in perfectum ordinato congaudeant, et Deo pariter preces fundant. Vicarius est Christi, ideo oleo in capite ungitur: caput Ecclesiae est Christus, oleum in capite charitas in mente. Vice Christi regit Ecclesiam. Benedictio omnium electorum erit communis, sed pro qualitate operum diversae mansiones.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).