Sacramentarium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
—
Original / primary: 10996 Sacram
35.1
CAP. XXXIV.-- De caeremoniis in missa episcopi.
35.1
Missa olim a Lectione et Evangelio inchoabatur, qui mos in vigilia et Paschae et Pentecostes adhuc retinetur. Introitum vero et orationem instituit Coelestinus papa. Introitus episcopi ad missam, qui vicarius est Christi, significat adventum Christi in mundum, et populi adunationem ad eum sive per suam praedicationem seu suorum praedicatorum. Introitus episcopi celebratur, ad sessionem suam tangitur officium ex parte, quod Christus corporaliter gessit in terra, sive discipuli ejus: usquequo ascendit ad paternam sedem. Unde mos inolevit, ut non sedeatur in Ecclesia, quandiu praesens officium agitur: quia labori Christi deputantur, qui ad cultum Dei vocantur.
35.2
Praeconibus psallentibus Christus currum suum ascendit, et in mundum venit; unde dicitur: Currus Dei decem millibus multiplex. Currus decem millium, multitudo est sanctorum in rdinibus Ecclesiasticorum et in auditoribus eorum. Septem gradus sunt ordinatorum: ostiarii, lectores, exorcistae, acolythi, subdiaconi, diaconi, presbyteri. Octavus auditorum, nonus et decimus cantorum, virorum et mulierum; millium additur propter perfectionem. Veniente Domino, ducit secum prophetas, sapientes et Scribas; diaconi sunt in loco prophetarum, qui annuntiant ex Evangelio vitam futuram; subdiaconi sunt in loco sapientium, qui sciunt vasa disponere, et nova et vetera proferre. Acolythi in loco scribarum, qui accendunt corda fidelium ex sacra Scriptura.
35.3
Praecedit in thuribulo thymiama, quod significat corpus Christi plenum odore bono: quod primum debet praedicari in omnibus gentibus. Deinde candelabra ferantur, ut super fundamentum jam positum luceat lux praedicatorum coram hominibus. Jam illuminatos subdiaconi sequantur, quia sapientia debet Ioqui inter perfectos. Evangelium illis jungatur, in quo declarata est perfectio. Episcopus et sibi juncti Evangelium sequantur, ut dicitur: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.
35.4
Septem diaconi sunt in ministerio episcopi in loco prophetarum, quia Scriptura septempliciter dividitur inter Novum et Vetus Testamentum: quae in Evangelio ministrant. Episcopus et sibi juncti post Evangelium in medio; quia vicarius est Christi, sequitur Evangelium. In Novo Testamento in quatuor, id est actus apostolorum, canonicae Epistolae septem, Epistolae Pauli quatuordecim, Apocalypsis: in Veteri in tria; in legem, in prophetas, in psalmos. Si quinque diaconi fuerint, quinque ministros librorum demonstrant Evangelio ministrare. Episcopus in medio quasi Evangelium habet in Novo Testamento primum ordinem praedicatorum historiae, secundum Epistolae, tertium prophetiae, ut est Apocalypsis: in Veteri unum legis, et alterum prophetiae. Si tres fuerint, tres ministrationes trium librorum; fons omnis sapientiae Evangelium in medio, in Novo Testamento duo Epistolae et prophetiae; in Veteri unum, id est legem; Novo Testamento enim omnis Scriptura apud veteres lex vocatur. Si unus fuerit, unum dilectionis praeceptum ostendit, ut dicitur: Omnis lex in uno sermone impletur, diliges proximum tuum sicut teipsum. Ministerium prophetae est ex memoratis libris evangelicam veritatem approbare, et habeant ante se subdiaconorum sapientiam, ut congruo tempore prophetent: et acolythorum lux doctorum opus expleat exponendo libros.
35.5
Sapientia, id est subdiaconi, vadunt in medio tympanistriarum juvencularum, ut doceant, quae tympanistriae laudare debeant. Tympanistriae sunt cantores, ministerium cantorum laudes resonat. Adolescentulae sunt novae Ecclesiae, carne edomita Deum laudantes. Episcopus veniens stat inclinatus, et pacem dat ministris qui a dextra laevaque sunt: Christus Ecclesiae praesentatus, quae prius optavit: Osculetur me osculo oris sui, dedit ei pacem, et his qui de Judaeis, et his qui de gentibus. Pacem etiam offert cantoribus, qui retro stant; quia tam his, qui in lege, quam his, qui in Novo Testamento erant, pacem tribuit. Tunc cantores de adventu subdiaconorum, id est sapientia Dei intelligunt Trinitatem Deum laudare et dicunt: Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. Diaconi quasi chorus prophetarum stant cum eo humilitati, et dicunt: Domine, doce nos orare; quia unigenitus Filius, qui est in sinu Patris docet orare. Laudatores adventus Domini sive cantores tempus esse annuntiant, ut corda Patrum convertantur in filios: sicut Abraham tres angelos vidit, et unum Deum adoravit; sic modo filios Abrahae oporteat credere et dicere: Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Duo diaconi vadunt vicissim altrinsecus osculari latera altaris, quia Christus misit binos apostolos ante faciem suam. Osculum eorum significat, ubi intrantes dicunt. Pax huic domui: Altare corda electorum signat. Postea revertuntur ad episcopum, ut in Evangelio legitur: Quia reversi apostoli nuntiaverunt illi quae fecerunt. Sunt discipuli cum Christo; Christus solus orat.
35.6
Deinde cantores tempus Dominicae passionis memorantes dicunt versum de psalterio. Psalterium ex inferiori parte percutitur, et in superiori habet in quo reboat. Sic et opus passionis Domini ab inferiori habet percussuram, a superiori parte dulcedinem resurrectionis. Deinde ascendit episcopus ad altare, et osculatur illud, et Evangelium; hoc est Christus tempore passionis ascendit Hierusalem ad crucem. Osculum Evangelii pax duorum Evangeliorum: osculum altaris pax Christi cum hominibus ejus passionem imitantibus. Evangelium remanet in altari usque ad legendum, ita Evangelica doctrina initio sonuit in Hierusalem; inde exivit in publicum. Deinde transit episcopus ad dexteram altaris; Christus elegit dexteram vitam post resurrectionem suam. Diaconi post eum stant in ordine: qui post Christum stant, firmati sunt, ut eum sequantur usque ad mortem, et cum eo transcant ad aeternam vitam. Major pars stat in parte dextra, minor in sinistra; dextra pars sunt aeterna, sinistra vero temporalia. Petimus a Deo aeterna, id est justitiam, sapientiam et charitatem; petimus et temporalia, fructus terrae, et pacem in terra nostra. Inter haec omnia acolythi stant, et tenent cereos in manibus: luceant doctores et verbis et operibus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).