Sacramentarium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
—
Original / primary: 10996 Sacram
40.1
CAP. XXXIX.-- De collectis.
40.1
Orationem versus orientem dicit, ubi coelum surgit; quia major cognitio Dei in coelis est et essentiae in angelis vel in animabus sanctorum, quam in terra habitantibus sanctis. Oratio sacerdotis est benedictio Christi super discipulos quando coelum ascendit. Hac expleta ascendit episcopus ad sedem, et sedet, Christus cursu suo disposito pro convenientia locat presbyteros in suo ordine, diaconos in suo, subdiaconos in suo, caeterosque gradus in suis; nec non et auditores, unumquemque in suo. Ascendit in coelum, ut sedeat ad dexteram Patris: sedebunt cum eo, quibus dicitur: Sedebitis super sedes duodecim, judicabitis duodecim tribus Israel. Aliqui sedent cum eo, aliqui stant. Qui sedent sunt membra Christi in pace quiescentia: qui stant, in certamine posita. Caput et membra unum corpus sumus. In aliquibus sedet Christus, in aliquibus stat. Altior locus positus est episcopis, ut ipsi superintendant, et populum custodiant: et tanquam vinitori altior locus sit ad custodiendam vineam suam, id est civitatem suam, sanctam scilicet Ecclesiam.
40.2
Lectio dicitur a legendo, quia non cantatur: cum haec legitur, solemus sedere. Lectio est praedicatio, sessio obauditio; Responsum credentium confessio. Aliter: per lectionem, Veteris Testamenti, quae humilior est, praedicatio; per Responsum praedicatio Novi Testamenti, quae excellentior est.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).