Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramentarium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
More
Original / primary: 10996 Sacram
52.1
CAP. LI.-- De nocte et septem ejus temporibus.
52.1
Nox dicta est, quod noceat aspectibus et negotiis humanis. Ignorantia mentis, quae evenit ex tenebris peccatorum, nocti comparatur. Hora matutina poenitentiam significat, unde cantatur in matutinis psalmus Miserere mei, qui est poenitentialis.
52.2
Post matutinum sequitur diluculum. Septem sunt enim tempora noctis: vespertinum, crepusculum, conticinium, intempestum, gallicinium, matutinum, diluculum, quod est incipiens parva lux. Eadem hora vocatur et mane; unde omnes feriales psalmi aliquid mane resonant.

Intertext edge

Open linked passage

Note