Sacramentarium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
—
Original / primary: 10996 Sacram
54.1
CAP. LIII.-- De canticis ad Laudes feriales.
54.1
Deinde tentatio sequitur, tentationem victoria: unde sequuntur cantica, quae cantaverunt postquam tentati fuerunt: et Deus triumphum illis praestitit, Primum canticum dicit: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi; ecce flagellum, audi triumphum: Conversus est furor tuus et consolatus es me, exsulta et lauda. Secundum canticum cantatum est ab Ezechia postquam de infirmitate convaluit. Tertium ab Anna, postquam aemula ejus est humiliata et ipsa exaltata. Quartum, pro quo Aegyptii sunt prostrati et filii Israel liberati. Quintum ab Habacuch propheta pro liberatione Judaeorum a Chaldaeis. Sextum a Moyse, postquam vexatus est propter Judaeos; et ita concluditur: Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur.
54.2
Tres psalmi, qui sequuntur sub uno Gloria, significant laudem sanctae Trinitatis in una substantia. Isti psalmi sunt finis psalterii, quia poenitentes tendunt ad finem perfectionis, id est laudem Dei.
54.3
Sequitur lectio capituli, quia alios instruunt quod ipsi faciunt; versus in matutinis: Dominus regnavit, vel Repleti sumus mane, precatur conversus et praesentia et futura bona. Unde ascendit ad Dominum, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae. De converso homine per poenitentiam convertitur ad evangelicum virum, qui pro beneficiis converso praestitis exhortatus est laudare sanctam Trinitatem in Laudate Dominum de coelis, et dixit: Benedictus Dominus, quia visitavit miseriam humanam et fecit redemptionem ejus. Omnes partes noctis, quibus obscuratus est mundus, istae repulsae sunt; ideo agamus Deo gratias.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).