Sacramentarium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
—
Original / primary: 10996 Sacram
7.1
CAP. VI.-- De feria quarta hebdomadae quartae.
7.1
Feria quarta fit scrutinium, aures catechumenis tanguntur, ut verbum Dei aure cordis percipiant, et ei obediant. Nares tanguntur, ut fetorem vitiorum respuant. Initia quatuor Evangeliorum leguntur, ut quatuor vitiis, id est stultitia, inconstantia, libidine, exuantur, et quatuor virtutibus, id est prudentia, fortitudine, justitia, temperantia imbuantur. Dominica oratio et Symbolum eis traditur, ut sicut Haebraei ab Aegyptiis, ita ipsi discedant a vitiis. Duae lectiones leguntur, una eos ab errore revocat, altera mores instruit, quia duo populi, Judaei et gentiles, ad fidem convertuntur. Responsorium: Venite Filii, ad fidem vocat: beata gens bene operantes laudat. Evangelium in Siloe lotos, id est, in Christo baptizatos probat. Quod quarta feria quartae hebdomadae quadragesimae hoc fit, istud significat. Per Quadragesimam omne tempus saeculi significatur; sex dies primi sex aetates unius cujusque hominis demonstrant: quarta feria et quarta septimana Quadragesimae compaginantur quartae aetati saeculi et aevo unius hominis. Quarta aetas est a David usque ad transmigrationem Babylonis, a qua velut juvenili aetate in populo Dei regum tempora coeperunt. Haec aetas apta est regno. Hac aetate Christianum imperium sumpsit exordium, jurante Domino David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Ideo in feria quarta hebdomadae quartae catechumeni ad nomen Christianum accedunt, quae praefigurata est quarta aetate saeculi, qua promissum est regnum Christi; de quo angelus: Dabit illi Dominus Deus sedem Patris ejus, ad quod regnum ipsi per fidem et operationem veniant.
7.2
Sabbato ante passionem Domini leguntur duae lectiones, quibus catechumeni, mares scilicet et feminae, instruuntur: quia in hoc Sabbato quoque scrutinium agebatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).