Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramentarium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
More
Original / primary: 10996 Sacram
72.1
CAP. LXXI.-- De Cathedra S. Petri.
72.1
Cathedra sancti Petri agitur, quia tunc in Antiochia factus est episcopus, et discipuli vocati sunt Christiani. Ideo dies animarum vulgo dicitur, quia ei data est potestas animas ligandi atque solvendi.
72.2
Christi generatio et sanctorum praedicatorum libertas celebrata est usque in Septuagesimam: a Septuagesima generatio eorum qui de captivitate emergi desiderant, et de angustiis praesentis peregrinationis, usque dum iterum renascatur Christi generatio a media Quadragesima circa paschalia sacramenta. Christi generatio et suorum praedicatorum libertas maxima ex parte migravit de praesenti saeculo, ut regnet cum angelis coram Deo. Tempus talis demigrationis vocatur nox; ideo in hac nocte celebratur Alleluia. Praesens Ecclesia, quae in ista peregrinatione est, in Septuagesimae nocte recolit gloriam quae celebratur apud cives qui demigraverunt; in die vero, eorum qui detinentur adhuc in captivitate, et suspirant ut ad libertatem redeant. Apud eos non celebratur claritas Alleluia, quia tristitia captivitatis constringuntur; apud eos autem qui demigraverunt, celebratur Alleluia, quoniam non recedunt ipsi de laude Dei.
72.3
Responsorium Alleluia, praesens est, imitemur illam, sumptum est de libro Sapientiae, ubi dicitur: O quam pulchra est casta generatio cum claritate! dum praesens est, imitantur illam. A Nativitate usque ad noctem Septuagesimae ista generatio praesens videbatur, propterea per plura officia cum Alleluia frequentabatur. Secundum responsorium Alleluia, nomen bonum: quod nomen in coelo scribetur, cujus memoria inter angelos et inter homines sanctos aeterna figuretur. Haec est generatio pulchra et casta, cum se duxerint, desiderant illam qui non filii et filiae, remanentes in praesenti saeculo. Tertium responsorium Sola tenes principatum;* hoc dicitur a matre, quae hic relicta est in saeculo ad perficiendum corpus mihi congruit: ut declinem ad eam prolem nostram, quae in angustiis posita est, et celebrem pro ea laudem Latine compatiendo ejus tribulationi. Tu laus sapientiae, revertere in thesauros tuos, id est in frequentatione prolis nostrae cum Hebraea lingua, quae triumphat ante Deum: ibi enim te benedicent angeli. Quartum et quintum responsorium, de eorum corpore reliqua rogant, ut Alleluia iterum revertatur ad praesentem Ecclesiam. Cum sponsus resurrexit a mortuis, etiam nativitas clara et casta et pulchra per baptismalia sacramenta cum gaudio ad nos revertatur, et ex ore nostro per omnes Ecclesias Alleluia audiatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note