Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramentarium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
More
Original / primary: 10996 Sacram
74.1
CAP. LXXIII.-- De Sexagesima.
74.1
Sexagesima descendit a Septuagesima. Cernit a senario et denario. Inter Septuagesimam et Sexagesimam sunt dies septem, quod non est sine causa, cum deberent esse decem. In septem enim donis Spiritus sancti est perceptio decem praeceptorum legis. Septuagesima perficitur in Sabbato, quando clauditur Pascha: quinquagesima in quarta feria medii Paschae, a qua feria tres dies sunt usque ad Sabbatum, et significant quod si quis digne peccatorum remissionem in primordio suae conversionis quaesierit, ad contemplationem perveniet sanctae Trinitatis.
74.2
Septuaginta annis in captivitate patres nostri fuerunt, circa terminum Septuagesimae supputationis de captivitate revocari meruerunt. Illa captivitas praefigurabat captivitatem populi Christiani, quam patitur sub diabolo et ministris ejus Ipsa in psalmo Miserere mei, Deus, deploratur, qui psalmus numero continetur quinquagesimo, qui numerus oritur ex quinario: quinario sensu peccatum nostrum colligitur. Psalmus Confitemini Domino continetur numero centesimo decimo septimo: per hunc numerum designatur regnum Dei perpetuum. Qui in psalmo Miserere mei, Deus, satisfecit poenitendo, et publice peccata sua in terra aliena confitendo, hic meretur revocari, et per psalmum Confitemini Domino regno Christi restitui. Antiphona de psalmo Miserere mei, Deus, memorat satisfactionem poenitentis. Duabus enim peccamus causis: aut quando omittimus quod facere debuimus, aut facimus quod facere non debuimus. Pro peccato delicti clamat prima antiphona Miserere mei, Deus; post verba hujus antiphonae initium capit redeundi ex captivitate. Nam sequitur: Confitemini Domino, etc.; initia horum psalmorum sibi conveniunt, uterque enim beneficia Dei recolunt. Initio Miserere mei, Deus, est confessio peccatorum ad abluenda crimina; in fine Confitemini confessio laetitiae, et pro perceptis beneficiis gratiarum actio.

Intertext edge

Open linked passage

Note