Sacramentarium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
—
Original / primary: 10996 Sacram
75.1
CAP. LXXIV.-- De Quinquagesima.
75.1
Quinquagesima descendens a Septuagesima stat in tertio gradu, et Abraham in tertia mundi aetate exstitit. Quinquagesima habet denominationem a quinario numero; quinarius numerus congruit exteriori homini, qui quinque sensibus vegetatur, sive ad bonum, sive ad malum. Quinquagesimus psalmus habet vocem poenitentis, et quinquagesimus annus est jubilaeus. Quinquagesima finitur in Pascha Domini, quinquagesima orat pro peccato, et sequitur laetitia in Pascha Domini. Hic canitur quadraginta dies, quia omnis reatus peccatorum in decem praeceptis legis committitur per quatuor partes mundi. Decem enim quater quadraginta faciunt. Reatus, qui ad dies pertinet, ex rerum prosperitate, et qui ad noctes, ex rerum adversitate, sacramento baptismi coelestis abluitur.
75.2
Qui reformandi sunt per baptismum, oportet tangere quadragenarium et senarium numerum. Per baptismum recolligitur dispersus primus homo Adam per quatuor partes mundi ad unum corpus Christi, quod fabricatum est per quadraginta annos et sex. A feria quarta hujus hebdomadae quadraginta et sex dies sunt usque ad publicum baptismum: ideo in hac Dominica cantatur responsorium Quadraginta dies et noctes. Sequuntur responsoria de Abraham, qui obtulit Deo filium: quia post baptismum sequuntur bona opera. In antiphona Secundum multitudinem oratur venia pro his quod ea quae debuimus facere non fecimus; in ista deprecamur pro his quae fecimus quae non debuimus. In antiphona Deus meus es tu datur gratiarum actio, ac si mens se credat adeptam quod deprecata est.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).