Sacramentarium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
—
Original / primary: 10996 Sacram
76.1
CAP. LXXV.-- De Quadragesima.
76.1
Quadragesima denominatur a quatuor et stat in quarto loco a Septuagesima, et perficitur in coena Domini; potest notari cultui munditiae. Responsoria de Quadragesima sunt claves et tituli de conversatione et statu totius Quadragesimae. In his enim diebus oportet nos prae caeteris temporibus anni mores nostros corrigere, jejunare, plorare, orare, vigilare, patientes esse, poenitere, eleemosynam dare. Isto catalogo hominum spurcitia emundatur, et ab omnibus inquinamentis homo lavatur.
76.2
Antiphona Cor mundum postulat rectam cognitionem abstinentiae; antiphona O Domine, salvum me fac, orat ut in abstinentia, quam in isto tempore inchoaverunt, usque in finem perseverent. Antiphona Sic benedicam te rogat ut firmetur bonis operibus. Antiphona In Spiritu humilitatis postulat Spiritum humilitatis, et animum contritum in his oblationibus et holocaustis suscipi militem a Domino. Antiphona Laudate Dominum admonet laudare Deum pro exauditione.
76.3
In ista Dominica canuntur responsoria de Isaac et Jacob. Quia eum pater suscepit sanum reversum de exsilio, ideo in hac hebdomada legitur Evangelium de prodigo filio, quem recepit pater reversum a porcis, quia Deus suscipit poenitentes conversos a vitiis. Septuagesima et Sexagesima et Quinquagesima sunt praefationes Quadragesimae, quae tendit usque in Pascha; ideo non dicitur trigesima nec vigesima, nec decima.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).