Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramentarium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
More
Original / primary: 10996 Sacram
83.1
CAP. LXXXII.-- De responsoriis, cantoribus, lectoribus, etc.
83.1
Responsorium dicitur, quod alio desinente id alter respondeat. Lectores, qui surgunt ad hoc opus, et cantores sunt hi qui exercent Domini negotia; quibus dicitur: Negotiamini, dum venio. Lector legem Domini dat auditoribus, qui nuper vocati sunt per officia cantorum ad nuptias in scholam Dei. Schola dicitur vocatio, in qua si quis adhuc surdis auribus torpescit, cantor cum excelsa tuba sonat in aurem ejus dulcedinem melodiae, ut mens ejus excitetur. Cantores qui respondent primo canenti, vox est auditorum, quasi evigilantium, et Deum laudantium. Versus significat servum arantem in Evangelio. Per dulcedinem modulationis scinduntur corda carnalia, et se aperiunt more sulci in confessione vocis et lacrymarum. Arat, qui aratro compunctionis corda scindit. In lectione pascitur auditor quasi quodam modo bos. Bos ad hoc pascitur, ut cum eo opus agriculturae exerceatur. Bos est praedicator, cantor quasi bubulcus, qui jubilat bobus, ut hilarius trahant aratrum. Terra scinditur, quando corda auditorum compunguntur. Responsorio respondetur tractui; hoc significat duo sacrificia columbarum et turturum.
83.2
Tractus in Septuagesima sonat tribulationem, ut De profundis. In Sexagesima fugam, ut Fugiant a facie arcus. Laudate Dominum laetitiam neophytorum seu nuper ordinatorum. Columba gregatim conversari, volare et gemere consuevit; activae vitae frequentiam significat quam est responsorium: Turtur singularitate gaudet, speculativa vita est, quae per tractum designatur.
83.3
In Alleluia aeterna laetitia electorum memoratur: versus ad Alleluia laetitiam Ecclesiae, et laudem Dei sine tristitia significat. In responsorio seminavimus, in Alleluia metimus, ut dicitur: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Inter Alleluia et tractum hoc interest, quod Alleluia semper laudem Dei sive laetitiam sanctorum, tractus vero aliquando tribulationem, aliquando laetitiam sonat. Tribulationem, ut De profundis, Commovisti, Ad te levavi, Saepe expugnaverunt, Deus Deus meus: laetitiam, ut Qui habitat, Jubilate, Qui confidunt, Laudate. Post duos tractus tribulationis occurrit tertius laetitiae, quia post duos dies sepulturae occurrit resurrectio. Duo sunt genera compunctionis: unum timoris, alterum amoris; tractus tribulationis compunctionem timoris, tractus laetitiae compunctionem amoris signat.
83.4
Ministri casula se exuunt, quando lectoris vel cantoris officium assumunt, in lectoris enim vel cantoris officio militia spiritalis exprimitur; soli etiam militant in lectione seu in vocis modulatione. Per casulam signatur fames, sitis, nuditas, vigiliae, psalmodia, et talia quae aliquando debent intermitti pro necessitatibus fratrum. Tabulae quas cantor in manu tenet, solent fieri de osse; fortis est perseverantia bonarum cogitationum et operum, vel significant dilectionem Dei et proximi. In manu tenentur, ut dilectio[ directio] vocis exerceatur per opus. Jubilatio, quae sequentia vocatur, significat illum statum, dum necessaria non erit locutio verborum; sed sola cogitatione mens menti monstrabit quod in se retinet. Huc currit sermo praedicationis, quae ultro sunt velata sex alis seraphin. Lector et cantor in gradum ascendunt, quia doctores debent passionem Dominicae crucis imitari. Ascensio diaconi in pulpitum est alta invitatio virtutum.

Intertext edge

Open linked passage

Note