Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Sacramentarium
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
More
Original / primary: 10996 Sacram
86.1
CAP. LXXXV. De oblatione seu offertorio.
86.1
Oblatio legalis fiebat in introitu tabernaculi: Duae sunt nostrae oblationes: una mortificatio, altera opera bona, in introitu tabernaculi, id est in praesenti vita. Lex praecipit sacrificia offerri pro votis, pro spontaneis, pro peccato, pro regno, pro sanctuario, pro Juda. Pro votis offerimus, quando implemus ea quae in tribulatione promisimus: pro spontaneis, quando gratias agimus de perceptis; pro peccato, quando compungimur de commissis; pro regno, quando recta corda regibus petimus; pro sanctuario, quando stabilitatem sacrorum graduum; pro Juda, quando pacem et unanimitatem populi postulamus.
86.2
Officium quod nos offerenda dicimus, ab illo loco inchoatur, ubi sacerdos dicit: Dominus vobiscum, et finitur, ubi excelsa voce dicit: Per omnia saecula saeculorum. Christus die Palmarum venit in Jerusalem immolandus; et occurrit ei turba laudans: quam ipse benigne salutavit; ideo sacerdos salutat populum. Postea dicit Oremus, et cantores cantant, quia ubi Christus replevit corda turbarum, ad orationem mox magnificas laudes canebant. Puritas lintei, quod in altari ponitur, est puritas mentium qui Domino cantant. Oblatione suscepta redit ad altare sacerdos, ut ibi immolet; Christus post accepta vota cantantium intravit Jerusalem, ut ibi immolaretur.
86.3
Altare in praesenti significat generalem vitam justorum, oblationes in eo bonae sunt cogitationes et justa opera. Salutatio sacerdotis introitum demonstrat ad aliud officium; Oremus dicit sacerdos, ut acceptum fieri orent sacrificium ut Abel, ne despiciatur ut Cain. Sindon est corporale castigatum ab omni naturali viriditate et humore; ita sit mens offerentium ab omni carnali cupiditate. Corporale lineum debet esse et purum; significat corpus Christi sumptum de Virgine. Per multos sudores pervenit ad candorem; ita Christus multis passionibus pervenit ad candorem resurrectionis. Qui corpus Christi desiderat accipere, per multos labores debet se castigare, mentis et corporis statum mundum et candidum facere. Quod ita implicari debet, ut nec initium nec finis appareat, quia Christus quamvis in humanitate habuit initium nascendo, finem moriendo, tamen in Divinitate neutrum habuit.
86.4
Panis ideo offertur. quia sicut panis de multis granis conficitur, ita corpus Christi, quod est Ecclesia, de multis electis coadunatur; et sicut panis per ardorem ignis coquitur, ita Christus per passionem consummatur. Vinum ideo offertur, quia sicut de multis acinis illud exprimitur, ita de multis sanctis corpus Christi, id est Ecclesia passionibus pressa congregatur. Et Christus per praelum passionis dedit potum resurrectionis. Aqua ideo offertur, quia populus per aquam baptismatis Christo admiscetur, et incorporatur. Oratio ad solum Patrem dirigitur quamvis tota Trinitas operetur: ne idololatria putetur, dum tres personae quasi tres dii rogarentur. Quae tamen per Filium, et Spiritum sanctum concluditur, ut effectus petitionis in Trinitate monstretur. Ad omnes orationes: Per Dominum nostrum Jesum Christum dicitur, ut ille qui aeternaliter vivit et regnat, nos adhuc viventes seu jam mortuos vivere, et secum regnare in coelis faciat. Ad exorcismos vero: Per eum, qui venturus est judicare vivos et mortuos et saeculum per ignem dicitur, ut diabolus futurum judicium audiens pavescat, et fugiat per ejus nomen qui erit judex vivorum et mortuorum.
86.5
Septuaginta duae cruces fiunt in canone super oblatam et calicem, quia septuaginta duae linguae sunt redemptae per Christi passionem. Septies Dominus vobiscum dicitur in missa, quia per septiformem gratiam sancti Spiritus sacrificium oblatum accipitur, et per haec dona septem peccata hominibus relaxantur.
86.6
Cantores cantantes officium signant turbam, quae Domino cantavit. Populus dat oblationes Domino panem et vinum, hoc est desideria pia intrinsecus latentia: nos ipsi sacrificium esse debemus. Lavat sacerdos manus per bona opera et lacrymas compunctionis, deinde orat ante altare, ne percutiatur sicut Bethsamitae, qui indigne viderunt arcam Domini. Post orationem thurificat, quia per Christum fit propitiatio, cujus corpus thuribulum significat.
86.7
Diaconus aquam vino miscet, quia populus Christo adunatur. Si vinum quis offerat tantum sine aqua, sanguis Christi incipit esse sine nobis: si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo.
86.8
Sicut multa grana in unum collecta, commolita, commista panem unum faciunt: sic in Christo, qui est panis vivus, unum corpus erit numerus electorum coadunatus.
86.9
Omnis populus intrans ecclesiam debet sacrificium offere; sacerdos et ministri panem, populus vinum, cantores aquam. Postea precatur sacerdos, ut orent pro se: ut dignus sit universae plebis oblationem offerre Deo.

Intertext edge

Open linked passage

Note