Sacramentarium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
—
Original / primary: 10996 Sacram
89.1
CAP. LXXXVIII.-- De canone missae.
89.1
Ab initio Te igitur usque in eum locum ubi dicitur: Et in electorum tuorum jubeas grege numerari, celebratur sacrificium electorum qui non sunt in carne, quod eis repugnet. Sicut erant duo altaria in tabernaculo Moysis vel in templo Salomonis, unum thymiamatis, alterum holocausti, ita sunt duo sacrificia sanctae Ecclesiae: unum, in quo omnes carnales motus sopiti sunt, quod est thymiamatis; alterum, in quo quotidie mactandi sunt iidem motus per compunctionem lacrymarum.
89.2
Te igitur ideo secreto dicitur, ne tam sancta verba et ad tantum mysterium pertinentia vilescerent: dum pene per usum retinentes ea per vicos et plateas vel in aliis locis, ubi convenirent decantarent. Inde fertur quod antequam haec consuetudo inolevisset, cum pastores ea decantarent in agro, divinitus percussi sunt. Te igitur ideo secrete dicitur, quia soli Deo loquitur, qui novit abscondita cordis, ut dicitur de Anna: Loquebatur in corde suo, et vox ejus penitus non audiebatur.
89.3
Ter oravit Dominus in monte Oliveti ante passionem suam, ita sacerdos facit tres orationes, pro Ecclesia, pro fratribus, pro choro sacerdotum. Ternario numero fit sacrificium electorum ad Patrem: Haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia illibata. Dona panis intelligitur, in quo est aqua et farina. Munera vinum, in quo vinum et aqua. Sacrificia illibata utrumque agnoscitur. Haec pro tribus offerimus, pro universali Ecclesia, pro specialibus fratribus, quorum eleemosynas accepimus, aut munus, aut qui praesentes sunt: pro nobis ipsis, qui communicamus sanctae Mariae et apostolis in uno Domino.
89.4
Tria sunt sacrificia, quae requirit Dominus: facere judicium, diligere misericordiam, paratum ire cum Deo. In hac oratione signat sindon humilitatem Christi, quam assumpsit ex terreno habitu. Sudarium in altari laborem ejus in oratione ut dicitur: Factus in agonia prolixius orabat.
89.5
Cum dicit: Hanc ergo oblationem, inclinat se sacerdos ad altare: Christus humiliavit se ad passionem. Hic sindon est traditio Christi in manus impiorum, sudarium vero labor ex traditore. Sacrificium perfectorum jungitur sacrificio angelorum. Deinde universale sacrificium, id est immolatio Christi, celebratur ante Nobis quoque peccatoribus; etenim Christus pro peccatoribus est immolatus.
89.6
Quam oblationem tu Deus in omnibus, hoc est, tota cogitatione, tota vita, toto intellectu, benedictam per Patrem, ascriptam per Filium, ratam per Spiritum Sanctum. Quinque cruces quinque vulnera Christi. Expansio manuum sacerdotis, extensio Christi in cruce. Quando dicitur: Hoc est corpus meum, tunc panis in primis vertitur in carnem; cum dicit: Hic est sanguis meus, tunc vinum ex verbis Domini mutatur in sanguinem. Sindon in altari, linteum quo erat praecinctus; sudarium labor in lavatione pedum, altare mensa Domini est.
89.7
Exemplo Domini accipit sacerdos oblatam et calicem in manus et elevat, ut sit Deo acceptum, sicut sacrificium Abel, qui obtulit in figura Christi agnum; et sicut sacrificium Abrahae, qui obtulit filium; et sicut Melchisedech, qui obtulit panem et vinum.
89.8
De tuis donis ac datis; dona sunt in re aeterna, data in re temporali. Hostiam puram panis, hostiam sanctam calicis, hostiam immaculatam utrumque simul. Cum dicit: Supplices te rogamus, omnipotens Deus, inclinat se ante altare, quia Christus in cruce oravit a psalmo: Deus, Deus meus, usque in manus tuas commendo spiritum meum, et tunc inclinato capite emisit spiritum. Ab eo loco, unde et memores, altare praesens est crux, sindon humilitas Christi usque ad mortem, sudarium labor passionis. Hic erigunt se subdiaconi, discipuli qui intererant passioni, post mortem ejus aliquo modo consolantur, et erigunt se aspicientes in dilectum sibi corpus usque dum in cruce pendet. Hic lavant diaconi manus, quia sordida opera prioris conversationis, Christi passione mundantur.
89.9
Adam dormivit, Eva fabricatur de latere dormientis: Christus in cruce moritur, Ecclesia corpus ejus fabricatur de sanguine et aqua, quod fluxit de latere ejus. Sanguine redempti sumus, aqua a peccatis loti. Cujus uxoris prima vox fuit ille centurio qui dixit: Vere Filius Dei erat hic. Unde, Nobis quoque, altius dicit.
89.10
Subdiaconi erecti aspicientes opus presbyteri, sunt noti ejus et mulieres, quae stabant a longe haec videntes. Diaconus elevat calicem de altari, et involvit sudario, est Joseph qui deposuit Dominum de cruce, et posuit in monumento. Sacerdos qui elevat oblatam, est Nicodemus, qui cum myrrha et aloe Dominum sepelivit. Sacerdos facit duas cruces juxta calicem, quia Christus depositus est de cruce, qui pro duobus populis crucifixus est. Sacerdotis et diaconi elevatio calicis est Christi depositio de cruce, oblata et calix est Dominicum corpus. Altare sudarium, quod fuit super caput ejus. Oblata est in mundum denarii rotunda; quia pro triginta denariis Dominus venditus est.
89.11
Subdiaconi qui in facie stabant, nunc recedunt, quia sepulto Domino mulieres de sepulcro recesserunt. Ubi dicitur: Nobis quoque peccatoribus, sacrificium poenitentium memoratur, qui carnem suam crucifigunt cum vitiis et concupiscentiis. Altare holocausti est nostra mortificatio, elevatio vocis clamor in corde poenitentis, sacrificium poenitentium Spiritus contribulatus. Altare holocausti cor eorum, qui carnales motus consumunt fervore sancti spiritus. Sindon est castigatio carnis per vigilias et jejunia. Sudarium est ipsa intentio qua festinamus motus tentationum vincere. Impetratio sequitur: Intra quorum nos consortium.
89.12
Subdiaconus qui tenuit patenam, finito canone, ubi dicitur: Et ab omni perturbatione securi, etc., dat eam diacono, et ipse presbytero, quod est obsequium mulierum in sepultura Christi. Dominica oratio ideo alte dicitur, quia publica est oratio, et communis, et pro toto populo. Praecepta salutaria, evangelica doctrina; divina institutio, confectio corporis et sanguinis Domini. Hic erigunt se diaconi, quia in septima petitione liberantur a malo; in recordationem septimae diei, quando Christus quievit in sepulcro, agitur Dominica oratio, quae septem habet petitiones: in quo septimo die laborabant apostoli tristitia et metu Judaeorum. Isti tres articuli praesentis orationis significant tempus triduanae sepulturae Domini. Unde etiam in Parasceve ideo dicitur Dominica oratio ante corpus Domini, ut dimittamus debitoribus nostris, et ut liberemur a malo.
89.13
Venientes subdiaconi cum patena, ut accipiant corpus Domini de altari, sunt mulieres quae ad monumentum veniunt orto jam sole, et eum vivum inveniunt. Postquam sacerdos dicit: Pax vobiscum, ponuntur oblatae in patenam, quod significat postquam Christus resurgens ex mortuis salutatione sua laetificavit corda discipulorum, vota feminarum completa sunt percepto gaudio resurrectionis. Deinde corpus Domini in vinum mittitur. Corporalis vita constat ex corpore et sanguine; quandiu haec duo vigent in homine, Spiritus adest. Sanguis Christi pro nostra anima effusus est, caro Christi pro nostra carne mortua est. Haec duo in resurrectione redierunt ad propriam substantiam, et spiritus vivificabit novum hominem, ut ultra non moriatur. Crux quippe, quae formatur super calicem cum particula oblatae, ipsum corpus nobis ante oculos praescribit quod pro nobis crucifixum est: ideo tangit quatuor latera calicis; quia per illud omnium hominum genus quatuor mundi climatum ad unitatem unius corporis accessit et ad pacem Ecclesiae. Quam pacem angeli promiserunt dicentes: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis; unde nunc dicitur: Pax Domini sit semper vobiscum. Eamdem sequitur populus per blanda basia. Mulieres a viris non accipiunt pacem, propter luxuriam
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).