Sacramentarium
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-augustodunensis-1158" aria-label="More works by Honorius Augustodunensis">
—
Original / primary: 10996 Sacram
91.2
Diaconus dicit: Ite, missa est, quia Christus singularis legatus missus est pro nobis ad Patrem, habens indicia secum suae passionis. Primo, ut hoc indicio fidem suae resurrectionis discipulis astruat. Deinde ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro mortalium vita pertulerit, semper ostendat; tertio ut morte sua redemptis, quam misericorditer sint adjuti, propositis semper ejusdem mortis indiciis innovet. Postremo, ut etiam perfidis in judicio, quam juste damnentur, vulnera ostendat. Dicente diacono: Ite, missa est, mens nostra ad illam patriam tendat, quo caput nostrum praecessit.
91.3
Missa dicitur a loco sacrificii usque in finem, eo quod tempore sacrificii catechumeni mittebantur foras, et ideo dicitur: ite, missa, quod congregatus populus tunc dimittitur. In Quadragesima vero sumus quasi in procinctu contra diabolum, unde munit nos sacerdos sua benedictione, clamante diacono: Inclinate capita vestra Deo. Benedictio sacerdotis in novissimo datur more antiquo: uti Jacob moriens benedixit filios suos.
92.1
CAP. XCI. De Adventu Domini.
92.1
Humanum genus in peccatis quasi in somno obdormierat, quod tuba prophetarum ad suscipiendum adventum Domini excitat; ipsum vero evigilans inhianter suscipit adventum Domini, dicens: Ad te levavi, etc. Vetus lex per prophetas genti Judaeorum annuntiat adventum Domini, dicens: Populus Sion, etc. Nova lex per apostolos Ecclesiae secundum Domini adventum praenuntiat, dicens: Gaudete in Domino semper, iterum dico: Gaudete; modestia vestra nota sit omnibus hominibus, Dominus prope est; subaudi, ut nos faciat gaudere anima et corpore.
92.2
Officium: Memento nostri, Domine, non est authenticum, sed sive illud sive Rorate cantetur, vox est sanctorum seu primum seu secundum adventum Domini desiderantium.
92.3
Evangelium: Cum sublevasset, de quinque panibus legitur quinta Dominica ante Nativitatem Domini, quia per quinque aetates mundi praeconium venturi Christi sonuit.
92.4
Antiphonarius et Missalis habent quatuor officia, quia Nativitas Domini celebrata est per quatuor ordines librorum, legis, prophetarum, psalmorum et Evangelii: unde saepe etiam in quarta hebdomada ipsa Nativitas Domini celebratur. Auctor etiam Lectionarii docet nos quam fortis sit Dominus, qui venturus est ad nos, et intraturus domum cordis nostri, ut in ea habitet: quam sordidamus per excessus quinque sensuum nostrorum. Per allicientes enim formas intrant concupiscentiae carnalium delectationum per oculos; suspicio mala de fratre, per adres; odor libidinosus, per nares; per os ingluvies polluit, per tactum crudelitas. Sed in sordibus hujusmodi venturus Rex noster non vult habitare, et ideo per quinque lectiones quinque hebdomadarum hortamur circumcidere quinque sensus nostros ab omni vitio, et parare Domino dignam mansionem, ut Regi vero et Prophetae.
92.5
Dicit lectio: Ecce dies venient, dicit Dominus, et suscitabo David germen justum, et regnabit rex, et sapiens erit; et Evangelium: Hic est vere Propheta, qui venturus est in mundum. Sicut per quinque sensus, ita per quatuor elementa aut ruit homo ad mala opera, aut surgit ad bona. Unde in prima hebdomada lectio dicit: Hora est jam nos de somno surgere, et evigilans homo dicit: Ad te levavi. In his quatuor hebdomadibus Gloria in excelsis intermittitur et usus dalmaticae, ad insinuandum tempus Veteris Testamenti, quod fluxit sub quatuor dignitatibus Christi Nativitatem praefigurantibus, videlicet sub patriarchis, sub judicibus, sub regibus, sub prophetis.
93.1
CAP. XCII.-- De Nativitate Domini.
93.1
Nativitas Domini ideo celebratur, ut nos per ipsum Dominum Spiritu renascamur. Ipsa nocte tres missae celebrantur, quia per Christi nativitatem universitas trium temporum, ante legem, sub lege, sub gratia indicatur; vel tres partes mundi, Asia, Africa, Europa salvantur. In qua etiam nocte Gloria in excelsis cantatur, quia tunc primitus ab angelis canebatur.
93.2
Telesphorus papa constituit ut in nocte Natalis Domini prima missa in primo gallicinio celebretur, quando natus est Dominus: altera, oriente die quando inventus est puer a pastoribus in praesepio, et a doctoribus in Evangelio. Ultima, hora diei tertia, qua coelum nupsit terrae.
93.3
Idem papa Telesphorus constituit ut missa non celebretur usque ad tertiam horam festis diebus, qua hora venit Spiritus sanctus super discipulos. In aliis vero diebus, quando jejunandum est, sexta hora, quando Christus ascendit crucem. In quadragesima, hora nona, quando exspiravit.
93.4
Festum sancti Stephani est quando inventio ejus colitur: contigit enim post Pascha, sed hic propter festivos dies agitur.
93.5
Dormitio sancti Joannis evangelistae est in nativitate sancti Joannis Baptistae; sed quia ibi non potest celebrari, hic agitur.
93.6
In festivitate Innocentum non cantatur Gloria in excelsis, et Alleluia, et Gloria Patri, propter tristitiam matrum, et quia ad inferna descenderunt.
94.1
CAP. XCIII.-- De Circumcisione Domini et Epiphania.
94.1
Circumcisio Domini ideo agitur, ut et nos spiritualiter circumcidamur quinque sensibus nostris. Octavo Idus Januarii dies quondam celebris habebatur ob triplicem triumphum Augusti.
94.2
Eadem dies celebratur et nunc a nobis tribus de causis. Tres magi, id est tres reges, trina munera trino Deo obtulerunt. Christus baptizatur, Pater Filium testatur, Spiritus sanctus visibiliter praesentatur. Nuptiae celebrantur, aqua in vinum convertitur, Christus a discipulis Deus creditur.
95
CAP. XCIV.-- De die Purificationis.
95
In mense Februario ritu pagano quondam lustrabatur civitas cum luminaribus, et diis manibus, id est infernalibus, sacrificabatur. Hunc morem nos servamus a sanctis Patribus divino cultui institutum in purificatione sanctae Mariae, portantes in manibus cereos ardentes, et cum prudentibus virginibus lampades cum oleo gerentes Christum suscipimus, intrantes cum eo ad nuptias vestiti veste nuptiali.
96.1
CAP. XCV.-- De exsequiis mortuorum.
96.1
Missa pro mortuis ita agitur, ut in morte Domini, id est sine Gloria et Alleluia et pacis osculo; haec enim laetitiam designant: in istis autem tristitia agitur. Recordatio mortuorum agitur ante Nobis quoque peccatoribus, ibi finitur memoria mortis Domini et inchoatur mors nostra per confessionem peccatorum. Corpora non intersunt ideo publicis officiis, quia non decet musica in luctu. Tertius et septimus dies pro mortuis ideo aguntur; nam constant ex anima et corpore. Anima quasi tribus columnis erigitur, ut diligat Deum ex toto corde et ex toto animo et ex omni mente. Est etiam rationalis, irascibilis, concupiscibilis. Ratione discernimus inter bona et mala, irascimur malis, concupiscimus bona. Quae anima quia neglexit Dei cultum in cogitatione, in vita, in intellectu, tertia dies agetur ut ab his peccatis purgetur.
96.2
NB. Hic quaedam in meo exemplari desunt de corpore dicenda.
97
CAP. XCVI.-- De die Paschali.
97
Paschalis dies per septem dies quasi unus dies celebratur. Significat illud tempus, quando cor electorum gaudebit, et gaudium eorum nemo tollet ab eis, et non erit necesse ut aliquid rogent, ut dicitur: Iterum videbo vos, etc. In illo die et in illo tempore non rogabunt quidquam; ideo vespera non incipitur a versu Deus, in adjutorium, per quem divinum auxilium invocetur, quia nemo tunc tentatur, sed a Kyrie, eleison, quo festum mentis designatur. Kyrie, eleison quippe ad missam pertinet, et istae vesperae per Kyrie, eleison solemniter incipiuntur et missae conjunguntur, quia illa dies vesperum non habet. Unde Responsorium Haec est dies ad omnes horas cum alleluia frequentatur. Iidem psalmi per singulas vesperas cantantur, quia una eademque dies celebratur. Tres psalmi ante hymnum sanctae Mariae cantantur, quia, ut dictum est, coelestia, terrestria, et inferna de Christi resurrectione gratulantur. Duo ad fontem sequuntur, quia in fide resurrectionis Christi Judaicus et gentilis populus baptizentur, vel in fine contemplativi et activi per Christum salvabuntur. In nocte versus dicimus, quia in hac vita in tentatione positi divino indigemus auxilio: in die non dicimus; quia in illa vita, quae per istum diem significatur, ab omni tentatione securi erimus.
98.1
CAP. XCVII.-- De Dominicis post Pascha.
98.1
Responsorium Dignus es, Domine, signat introitum apostolorum ad Ecclesiam, quae ex Judaeis collecta est ad fidem Novi Testamenti. Responsorium Ego sicut vitis est pars Judaicae plebis ad unitatem fidei. In primis responsoriis narratur adunatio ad unam fidem auditorum ac praepositorum: in sequentibus monstratur Ecclesiae, quae nunc collecta est, mysterium sponsi et sponsae, de quibus ipsa procreata est. Ipsa sponsa est Jerusalem, et idcirco praesens sponsa frequenter memoratur per Jerusalem, quia ipsa coepit crescere in Jerusalem. Unde Responsorium Vidi Jerusalem. In caeteris narratur pulchritudo structurae Jerusalem ut est Responsorium Haec est Jerusalem, et Plateae tuae; quae omnia oportet intelligi mystice de spiritualibus aedificiis coelestis Jerusalem juxta tenorem officiorum, quae continent in se personam primitivae Ecclesiae, ut est: Quasi modo geniti, etc., et Misericordia Domini, etc., et Jubilate, etc.; oportet haec per tres hebdomadas decantari.
98.2
Responsorium: Si oblitus fuero, est de psalmo Super flumina; significat gentilem populum qui olim habitabat in Babylone, id est in confusione istius mundi, et desiderabat revocari per praedicationem et doctrinam apostolorum ad Jerusalem, id est Ecclesiam. Reliqua omnia responsoria de liberatione Babylonicae infidelitatis et perventione in Jerusalem, ut est: Deus, canticum, et Dicat nunc, etc., et In Ecclesiis. Haec assumpta sunt de Psalterio, quod est decem chordarum, in quibus est dilectio Dei et proximi; dilectio Dei propter tria, dilectio proximi propter septem. Et Responsoria Insinuant se proles, diligere sponsum matris suae et matrem suam, et loqui se ac respondere civitati Jerusalem quae in coelo habitat.
98.3
Tria officia Cantate Domino, etc., Vocem jucunditatis, etc., Exaudi, etc., recolunt eadem tempora quae et responsoria; unde non delinquunt, qui per tres hebdomadas usque in Pentecoste ea canunt.
98.4
Responsoria de ascensione Domini nunc sponsam, sanctam scilicet Ecclesiam, consolantur, uti Responsoria Non conturbetur, etc., Tempus est, etc. Nunc ipsa loquitur ad sponsum, ut est illud Responsorium: Exaltare, Domine, etc. Nunc optat recipi ad eum super sidera.
99.1
CAP. XCVIII.-- De responsoriis in Pentecoste.
99.1
In Pentecoste cantant Romani novem lectiones, nos vero propter baptismalia sacramenta in tribus personis baptizatis tribus psalmis laudamus Trinitatem usque ad octavam.
99.2
Responsoria sonant Spiritum sanctum paraclitum, id est consolatorem a sponso promissum, advenisse sponsae, et dona ei per ipsum allata, id est fidem, opera, miracula, et caetera charismata. In Pascha et in Ascensione et in Pentecoste super psalmos in matutinis laudibus antiphonam cum Alleluia canimus excepto in Benedictus, quia per hoc Dei beneficia recolimus, quae de ejus resurrectione et ascensione et adventu Spiritus sancti percepimus. Ad Benedictus vero non canimus antiphonam cum Alleluiis, propter tribulationem maximam quae futura est.
100.1
CAP. XCIX.-- De Festis sancti Joannis Baptistae; item sanctorum Petri et Pauli.
100.1
De sancto Joanne Baptista responsoria sumpta sunt de prophetis et Evangelio, quia ipse erat finis prophetiae et initium Evangelii. In festivitate apostolorum in tertia nocturna et ad laudes antiphonae cum Alleluia canuntur; in ista autem festivitate non canuntur, quia major est gloria Novi Testamenti quam legis. Joannis enim, qui priscae legis typum tenuit, nativitas ante resurrectionem Domini exstitit: apostolorum vero nativitas in coelo facta est post clarificationem Ecclesiae a Spiritu sancto; ideo ista antiphonis decoratur, illa non.
100.2
In praecipuis festivitatibus sanctorum agunt Romani duo officia in nocte. Primum initio noctis sine Alleluia peragitur, et vocatur vigilia: unde et praecedens dies vigilia nominatur. Alterum vero circa mediam noctem, et finitur in die: et hoc habet in tertia nocturna in antiphona Alleluia. Per unum officium legalis mos recolitur. et Sabbata quae in figura futurorum celebrantur; per alterum vero resurrectio Domini, et nostra futura festivitas; ideo cum alleluia peragitur, quia transiit ad consortium sanctorum angelorum.
100.3
In nocte sancti Petri canuntur duo officia: unum in prima vigilia sine invitatorio, quoniam ibi populus non invitatur, alterum vero in secunda vigilia cum invitatorio, quia tunc populus ad vigilias invitatur. In festivitate sancti Pauli versus cum antiphonis canuntur, quia plus omnibus laboravit. De sancto Laurentio etiam versus cum antiphonis leguntur propter celebre martyrium ejus.
101.1
CAP. C.-- De lectionibus in matutinis post Pentecosten.
101.1
Post Pentecosten Dominicis diebus usque in Kalendas Augusti leguntur lectiones cum responsoriis de libris Regum, quo tempore habile est ire ad pugnam. Hic recordantur gesta Patrum, Samuelis et Davidis, qui bellicosus fuit; Eliae et Elisaei; ut sicut illi contra hostes, ita nos contra vitia pugnemus.
101.2
In Augusto mense Dominicis noctibus dicuntur lectiones cum responsoriis de libris Sapientiae; quia in hoc statu anni quoque sata et plantata fructum facere solent; ita et nos jam in perfecta aetate positi per studium sapientiae bonorum operum fructum ferre debemus.
101.3
In Septembri solet saepe infirmitas accidere hominibus propter novos fructus: et ut eo tempore, quo major abundantia rerum esse solet, nos quandoque etiam in tanta rerum abundantia morituros esse recolamus, et infirmitates temporis illius patienter toleremus, canuntur responsoria de Job et de Tobia, qui ambo dolores pertulerunt. Hi non fuerunt reges, ideo non habent singulos menses, sed in uno mense leguntur, per quod regnum Assyriorum intelligitur. Dominicae, in quibus responsoria de historiis Judith, Esdrae et Esther canuntur, et ipsae historiae leguntur, regnum Persarum et Medorum designatur. Liber Tobiae et Judith non sunt in canone apud Hebraeos, sed quia eos in numero Agiographiae[ hort. Agiographia, seu Hagiographia] recepit, cantamus et legimus ex eis.
101.4
Cambyses Rex Persarum vocatus est ab Hebraeis secundus Nabuchodonosor, sub quo historia Judith conscribitur. Assuerus ab Hebraeis septuaginta Interpretibus Artaxerxes vocatur, sub quo historia Esther conscribitur.
101.5
Responsoria de historia Machabaeorum tempora et regna Graecorum memorant. In Julio et Augusto mense per cantum et lectum recolitur fortitudo et decor et sapientia regni in populo Israel: in Septembri regnum Assyriorum; in Octobri in gestis Esther et Judith nobis repraesentatur regnum Persarum et Medorum; et in eodem mense per gesta Machabaeorum etiam regnum Graecorum commemoratur. Quia minoris potestatis erat regnum Medorum et Graecorum quam Assyriorum vel Romanorum; per mensem Novembrem regnum Romanorum significatur, per quod finem fecerunt priora regna.
101.6
Per quatuor enim partes mundi erant quatuor regnorum principatus. Babylonicum regnum ab oriente, quod est Assyriorum, a meridie Medorum, a septentrione Macedonicum, ab occidente Romanum. Regnum Assyriorum quoddam fuit praesagium regni Christiani populi; inter Babylonicum regnum et Romanum quasi in Patre sene et filio parvo Medorum ac Macedonum brevia et media quasi tutor curatorque venerunt potestate temporis non jure admissa. In Novembri leguntur prophetae, ipso adventante qui prophetarum vaticiniis promissus est. Prophetae seminaverunt temporibus regnorum Assyriorum, Medorum et Graecorum, quod Christiani colligunt tempore Romani imperii. Quod recolitur in isto mense, in quo praenuntiatur adventus Christi. Qui cum produxit sationem prophetarum, etiam nobis dedit potestatem ea colligendi. Unde cantantur nunc Responsoria prophetarum, qui nobis laboraverunt, in quos fines saeculorum devenerunt.
102.1
CAP. CI.-- De Dedicatione ecclesiae.
102.1
Cum ecclesia dedicatur, duodecim candelae sunt incensae interius. Ecclesia enim dedicanda tenet typum populi vel cujuslibet ad baptismum venientis. Qui dum baptizantur, jam ex fidei praedicatione apostolica doctrina lucet in eorum mentibus, aut in patrinis puerorum symbolum confitentibus. Duodecim candelae ardentes duodecim apostolorum significant praedicationes: baptismi autem sacramentum et corpus abluit exterius et spiritum purificat interius. Episcopus itaque circuiens ecclesiam quasi sub trina mersione aqua simpliciter benedicta abluit eam exterius, et majoribus sacramentis illam postea interius purificat.
102.2
Sed quid signat ostium clausum? et quid superliminare ter virga impulsum? Quid etiam ipsa virga pontificis? Haec autem omnia pro certo accipiuntur sub figura. Figurat etenim ostium clausum, quod ille tyrannus fortiter custodiat suum atrium: et in homine non baptizato seras firmat portarum suarum. Superliminare autem significat mentem hominis nullis adhuc initiatam sacramentis, sed pluribus occupatam daemoniis. Unde ad ea episcopus dicit voce prophetica: Tollite portas, principes, vestras. Illa vero pastoralis virga est ea potestas, de qua Dominus ait: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra; quam et ipse dedit discipulis suis, dicens: Quodcunque ligaveritis super terram, ligatum erit et in coelo. In qua subjiciebantur eis daemonia et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Haec est virga, quae a Domino euntibus discipulis est concessa ad praedicationem. Hujus ergo potenti virtute ter percutitur superliminare, ut ad confessionem sanctae Trinitatis mens et locus evacuetur a daemoniis; vel, ut alii dicunt, ter percutitur, ut potestas trina, coeli videlicet, terrae, et inferni tribuatur Ecclesiae.
102.3
Ostio itaque aperto, et infelici domino expulso, jam ingrediens episcopus, Pax huic domui dicit, ut Dominus praecipit: Christo quoque per nativitatem intrante in mundum pax nuntiata est hominibus per angelum. Pontifex ut digne peragat inceptum officium, in primis Spiritum sanctum invocat dicens: Veni, sancte Spiritus. Postea prosternens se ad orationem ad postulanda sanctorum suffragia jubet cantari litaniam. Qua finita elevans se dicit orationem, non tamen salutando populum utpote typum populi rudis tenentem. Sed valde mirum est quod sequitur. Ad quid enim cineres ibi? ad quid duae lineae cineris ab angulo ad angulos dispersi? et cur non in rectum, sed deducuntur in obliquum? cur et in cinere scribuntur litterae? Omnia haec inventa sunt a sanctis Patribus ex ratione, nos autem veneramur ex auctoritate. Cineres sunt humiles et poenitentes populi, venientes ad regenerationem fidei, a quatuor angulis, id est a quatuor partibus mundi: quod significant illi quatuor anguli, sicut per prophetam dicitur: Et venient ad eam omnes gentes. Duae autem lineae sunt circumcisio et praeputium, quae ab invicem multum remotae tandem conveniunt in sanctae crucis propagationem. Hanc enim crucem illae duae lineae videntur convenienter facere; duae quidem lineae, sicut dictum est, non ducuntur in rectum, sed potius in obliquum, quia circumcisio et praeputium dum vias suas permanenter tenuerunt, altera in infidelitate, altera in errore, non potuerunt ad salutem pervenire, sed relicta perversitate viarum suarum ad lapidem angularem convenientes salvati sunt.
102.4
Cur autem litterae scribuntur in cinere? quia populi cinere designati, id est humiles et poenitentes, ad fidem venientes, ab ore pontificis debent doctrinam accipere ecclesiasticam. Et quia omnis doctrina ecclesiastica in litteris continetur, idcirco litterae inscribuntur; ut omnis doctrina pro captu audientium fidelibus insinuetur, et allis sit potus et aliis esca. Et quoniam sancta Ecclesia in unaquaque natione sua lingua est instruenda, ipsa in apostolis diversarum linguarum suscepit charismata. Idcirco quidam episcoporum tantum unum alphabetum inscribunt: verumtamen quia doctrina ecclesiastica Hebraico, Graeco, Latino, sermone continetur, maxime ideo a quibusdam tria haec alphabeta conscribuntur: aut pro modulo Ecclesiae unum alphabetum Hebraice, Graece et Latine conscribitur.
102.5
Sed valde dignum est quaesitu, quomodo ad dedicationem pertinent Ecclesiae talia, quae ibi aguntur? prius siquidem monstranda est sanctae Ecclesiae admiranda dignitas; ut ex hoc doceatur quanta sit Ecclesiae dedicandae habenda reverentia. Est enim sancta Ecclesia mater fidelium, ad Christum ex circumcisione vel praeputio venientium; quae et lactat parvulos, et pane confirmat provectos. Haec itaque monstratur ex figura, quam agit episcopus intra ecclesiam tanquam exempli gratia.
102.6
His ita peractis tunc tandem episcopus ut incipiat officium dedicationis, accedens ad altare more solito dicit: Deus, in adjutorium meum intende; nec tamen dicit Alleluia, quia nondum est domus Domini. Postea incipit aquam benedicere: in cujus benedictione, quia magnum quoddam sacrificandum, multa sacrificantia ex utroque Testamento sunt collecta in unum; scilicet vinum, aqua, sal, cinis, chrisma. Haec enim ex benedictione pontificis concipiunt vim sanctificationis operante gratia Spiritus sancti. Nam ut Augustinus dicit: Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Vinum itaque et aqua inter maxima Ecclesiae sacramenta accipiuntur: quippe cum exissent de vulnere Domini sanguis et aqua. Vinum autem in sacramento altaris vere efficitur sanguis. Sed hac licet benedictione efficiantur sacramenta, tamen aliud videntur exterius, aliud sunt interius: quia juxta modum sanctificationis virtus operatur Spiritus sancti. Sal autem in omni ponebatur sacrificio, Moysi jubente Domino, quia virtus discretionis habenda est in divinis officiis. Iste quoque cinis accipitur ex praecepto veteris legis: praecepit enim ut vacca rubra occideretur, et cremaretur, et ejus cinere asperso populus expiaretur. Unde Paulus: Si sanguis hircorum, inquit, et cinis vitulae aspersus, etc.
102.7
Cur autem sal cineri commisceatur, priusquam aquae infundatur? quia sal monet te intelligere quod sacramentum lateat in cinere. Vacca enim rufa caro Christi est, rubea ex sanguine crucis, assata ex tribulatione passionis; cujus cinere expiabatur populus Judaicus, quia morte Christi abluitur populus Christianus; ut Paulus attestatur: Quicunque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus. Unde ter cinis ponitur in aquam, et Dominus triduo jacuit in sepulcro, et ideo ter mergitur in baptismo De vino autem dictum est superius. Quidam tamen per vinum accipiunt Christi Divinitatem, sicut per aquam humanitatem. Ut autem sanctificatio impleatur, chrisma in unctione Spiritus sancti infundatur.
102.8
Quibus ita peractis ad dedicanda pontifex accedit, et ad altare in primis. Altare in sanctis Scripturis multis modis accipitur; sed hic per altare Ecclesia intelligitur. Ecclesia vero et justorum congregationem et injustorum significare videtur. Sicut enim arca continuit munda et immunda animalia, sic Ecclesia continet bonos et malos in hac vita. Veniens itaque episcopus facit crucem de aqua benedicta tum in medio altaris, tum in quatuor ejus angulis. Ideoque in medio altaris dedicatio exordium sumpsit, quoniam invidia, quae est in medio terrarum, sancta Ecclesia initium accepit, et postea per incrementum fidei universos terminos terrae occupavit. Episcopus autem septies aspergit altare totum aqua, quia septiformi gratia Spiritus sancti purgatur Ecclesia. Interim vero cantatur a clero antiphona: Asperges me, Domine, cum versu psalmi Miserere mei. Aqua ergo cum hyssopo aspergitur, quia salutaris virtus illius herbae humilitatem Domini nostri Jesu Christi videtur designare. Quia enim Dominus pro nobis se humiliavit, idcirco gratiam sui Spiritus Ecclesiae suae communicavit, ut de ventre ejus fluant aquae vivae. Ecclesia denique ter abluitur aqua in circuitu, ut virtute sanctae Trinitatis omnes insidiae inimici eliminentur et ideo psalmus interim cantatur: Exsurgat Deus. Postea rediens episcopus ad altare, spargit illam aquam in longitudinem Ecclesiae, deinde in altitudinem, postmodum in latitudinem, quatenus hac trina aspersione sanctificatio Ecclesiae solidetur. Habet enim sancta Ecclesia quamdam soliditatem specialem ex tribus virtutibus tanquam ex tribus dimensionibus, scilicet fide, spe, et charitate. Ut enim Isidorus ait, altitudo templi ad fidem refertur, longitudo ad spem, latitudo ad charitatem. Vel ut Beda vult, longitudo ad fidem, altitudo ad spem, latitudo ad charitatem; haec enim convenientes in unum componunt Deo acceptabile templum. Quidam autem tantum aspergunt in longitudinem, et in altitudinem facientes crucem, et innuentes populo illud Dominicum: Qui bajulat crucem suam et sequitur me, est me dignus
102.9
Episcopus autem peracto officio ad altare revertitur cum reliqua aqua decantans: Introibo ad altare Dei. Ipsam vero, quae superfuit, aquam fundit ad basim altaris. Ecclesia enim, quae dedicatur, ut dictum est, in primis tenet typum populi ad fidem venientis; ejus typica aspersio est rudis plebis quaedam expiatio; quam ad plenum facere cum non sit hominis, sed solius Dei, ideo fundit aquam ad basim altaris, Deo commendans quiquid est reliquum. Et hoc est quod fit ex praecepto veteris legis.
102.10
Post hoc episcopus ut commendet orationem suam Domino, adolet incensum, dicens: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Sequitur unctio altaris, et res quidem ordine procedit. Ut enim in baptismate puer prius abluitur fonte, postea sanctificatur unctione, deinde veste ornatur, tandem communione sancta vegetatur: sic altare prius aspergitur, postea inungitur, deinde veste, sed secundum quosdam cerata, cooperitur; quippe cum hoc in puero quodammodo agitur, dum in sua manu candela ponitur. Ad extremum vero missa super illud celebratur. Ungitur autem altare duplici unctione, oleo scilicet et chrismate; quoniam Ecclesia sancta vere est a Spiritu sancto inuncta duplici unctione, videlicet Dei et proximi dilectione. Sed unctio Dei ipsa prior est, quatenus dilectio proximi sit quaedam via eundi ad dilectionem Dei. Ungitur autem altare tum in medio tum per quatuor angulos eadem quidem significatione, qua commendatur aquae aspersio. Ut autem episcopus hoc esse figuratum notificet in Veteri Testamento, incipit antiphonas sumptas ex ipso: Mane surgens Jacob, etc.; Erexit Jacob, etc, Dum exiret, etc. Interim pars quaeque inuncta incenso adolentur, quatenus orationis locus esse monstretur, et sanctificatio Deo commendetur. Ungitur vero ecclesia sola unctione, altiori scilicet chrismate, quia, cum sit sponsa Christi, soli Deo per dilectionem debet copulari.
102.11
Deinde, revertitur episcopus ad altare, ut compleat officium benedictionis suae.
102.12
Si autem fuerint reliquiae reponendae, ibit vel mittet ad eas Dominus pontifex. Quod cum reliquiae foris sunt, significant sanctorum peregrinationem: quod cum portantur in Ecclesiam, significant eorum portationem in coelestem Jerusalem. Et quod ponuntur in altari, significat ipsos se Deo immolasse in ara cordis, dum viverent in corpore: vel in altari reconduntur reliquiae sanctorum, quia in coelo sub altari Dei requiescunt animae sanctorum; quod altaris tabula reliquiis superposita videtur recte significare. Quod autem velum altari superextenditur, significat illud quod dicitur: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei, quod erit proprie tempore judicii.
102.13
Altari sanctificato, a levitis illud vestibus cooperitur, quia jucunditatis veste sanctos induet Dominus; stolamque immortalitatis nunc praestat benignus sanctorum animabus. Est enim levitarum divino cultui insistere, et nunc mensam Domini, sicut antiquitus arcam foederis componere. Et ipsi quidem non accipientes haereditatem in hoc mundo, prohibente Domino in Veteri Testamento merentur in coelo Domini habere haereditatem. Merito ergo vestiunt altare, qui jure haereditario vestiuntur a Domino beata immortalitate.
102.14
Quibus ita completis missam episcopus postea incipit. Verum, si fuerint ecclesiae ornamenta sanctificanda, illa ante missam benedicat.
102.15
Christus est pastor gregis, id est Ecclesiae: qui baculum portat ut oves Christi, id est fideles, ad pascua vitae, id est in paradisum, agat. Per baculum infirmi sustentantur, et indisciplinati corriguntur. Baculum episcopus portat, ut infirmos in fide verbo et exemplo sustineat, et inquietos per correptionem corrigat. Qui in summitate sit recurvus, ut errantes per praedicationem ad Ecclesiam retrahat, et in fine sit ferro acutus, ut rebelles per excommunicationem extrudat. In flexura sit scriptum: Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis, ut semper misericordiam superexaltet judicio. Quae flexura fiat de osse. Quia patiens esse debet in adversis. Rotunda sphaera jungat utrinque, quia dilectio jungit homines Deo: in qua scriptum sit homo, ut se cogitet hominem esse, ne extollatur de potestate. In fine sit circulus, in quo scriptum sit parce, ut parcat poenitentibus quos acutum ferrum excommunicationis expulit ut rebelles. Episcopus est paranymphus, id est custos Ecclesiae pro sponso; ideo gerit annulum pro arrha. Chyrothecis ornat manum, id est praedicationem bonis operibus. Cidarim in capite portat, quia coronam vitae accipiet pro labore.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).