Honorius Augustodunensis-1158
Speculum ecclesiae
Eccl 10.3
Choose a text
More by Honorius Augustodunensis
—
11000 Speecc
10.1
DOMINICA IN QUINQUAGESIMA.
10.1
Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Vere, Karissimi, magna et ingens est multitudo divinae dulcedinis, quam perfruendo justi affluunt omnibus deliciis. Haec dulcedo nunc quidem Deum timentibus absconditur, tunc autem sperantibus in eum aperitur, cum in gaudio Domini oculo ad oculum Regem gloriae in decore suo videbunt, et ipsi glorificati ut sol fulgebunt. Tunc, inquam, perfruentur illa dulcedine in quam nunc angeli insaciabiliter desiderant prospicere, cum de bonis Domini saciantur quae nunc nullius hominis oculos videre, nec auris audire, nec alicujus sapientis cor potest cogitare quae Deum diligentibus praeparatur. Ad hanc gloriam perveniendam scala nobis hodie aperitur, per quam hodie a fidelibus coeli culmen attingitur. Haec autem scala est karitas, per quam ad coeli fastigia tendit Ecclesiae humilitas. Hujus scalae vero latera sunt geminae dilectionis[ leg. dilectiones], Dei scilicet et proximi dilectio. Porro gradus qui his lateribus inseruntur sunt diversae virtutes per quas karitatis praecepta complebuntur; per quas qui rite scandit, faciem Domini qui est caritas, in jubilo videbit.
10.2
Quindecim autem gradus texuntur, quia per quindecim gradus caritatis coelestia petuntur. Unde et in templo Domini ad sanctuarium quindecim gradibus ascendebatur, quia scandens in hac scala ad coelestis templi sanctuarium Christum sublevatur. Psalmi quoque quindecim gradus inscribuntur quibus heae virtutes instruuntur per quas aethera a beatis scanduntur. Quindecim autem sunt ter quinque, quia per fidem sanctae Trinitatis oportet nos quinque sensibus nostris opera caritatis implere.
10.3
Primus itaque gradus hujus scalae est pacientia, in qua animas possideri docet aeterna Dei sapientia. In hoc gradu scandentes gressum firmamus, si injurias et contumelias patienter pro Christi amore( fº 72) toleramus, qui obprobria et flagella et ipsam mortem pro nobis patienter sustinuit, et se imitantibus praemia permanentis gloriae restituit.
10.4
Secundus gradus intexitur benignitas, per quam angelicae societatis acquiritur dignitas. Hujus gradui gressum imprimimus, si pro malis non mala, sed bona retribuimus, et proximis nostris necessaria pro posse nostro benigne impendimus, quia et Christus suis crucifixoribus pro malo bonum, scilicet vitam aeternam, pro sua passione reddidit, quam suis quoque imitatoribus tribuit.
10.5
Tercius gradus inseritur pietas, per quam supernorum civium adipiscitur dulcis sacietas[ leg. societas]. In hoc gradu pia mens scandens transcendit, sed aliorum felicitate non aemulatur. Invidia enim diaboli mors introivit in orbem terrarum: imitantur autem illum qui sunt ex parte ejus.
10.6
Quartus gradus innectitur simplicitas, per quam coelestis gaudii subitur multiplicitas. In hunc gradum pedem ponimus, si perperam, id est fraudulenter non agamus, scilicet si fidei servitio nichil subtrahimus, et bona non populi favore sed sola Dei causa facimus.
10.7
Quintus gradus huic scalae inditur humilitas, per quam adtingitur angelica sublimitas. In hoc gradu scandens mens solidatur, si de accepta scientia non inflatur, et Deum superbis resistere, humilibus autem dare gratiam recordatur.
10.8
Sextus gradus est mundi contemptus per quem superni regni acquiritur census. In hoc gradu exultat anima gloriosa, si non est ambiciosa, quia potentes potenter pacientur tormenta. Si autem Domino placuerit dicere: Amice, ascende superius, non renuat subire leve Domini onus, ut possit prodesse verbo et exemplo fratribus.
10.9
Septimus gradus ponitur voluntaria paupertas, pro qua gloriae et diviciarum in domo Domini accipitur ubertas. In hunc gradum figit homo vestigia, si non quaerit quae sibi solummodo, sed quae omnibus sunt utilia et ad laudem Christi pertinentia. Hic talis scandat laetus, quia paravit in dulcedine sua pauperi Deus.
10.10
Octavus gradus est pax, quae aeternae lucis est fax. In hoc gradu mens roboratur, si nec verbis nec factis ab aliquo irritatur, et si corpus et[ del. et] animae in Dei servitio subjugatur, et anima spiritui concordans Domino Deo jugiter famulatur. In hoc( fº 72 vº) gradu positi beati dicuntur, quoniam filii Dei vocabuntur.
10.11
Nonus gradus scribitur bonitas, per quam intratur coelestis vitae jocunditas. In hunc homo scandit gradum, si non solum non facit, sed nec cogitat malum.
10.12
Decimus gradus est spirituale gaudium per quod pertingitur ad angelorum contubernium. In hunc gradum laetetur homo se conscendisse, si non gaudet super iniquitate, si non gaudet super ruina inimici, nec de malis quae eveniunt alii, congaudet autem veritati, scilicet omnibus gestis ad honorem gloriae Christi qui est veritas et vitae praemium et plenum omnium gaudium.
10.13
Undecimus gradus locatur sufferentia, per quam supernae gloriae adipiscitur eminentia. Hunc gradum scandere animus arripiet si omnia mundi adversa pro Christo suffert. In hoc gradu constituti beati scribuntur si persecutionem pro justitia paciuntur quomodo regnum Dei sortiuntur.
10.14
Duodecimus gradus dicitur fides, quae homines efficit angelis concives. Per hunc gradum homo gressum premit si cuncta de Deo et aeterna vita pie dicta vel scripta fideliter credit, quia est impossibile sine fide placere Deo.
10.15
Tercius decimus gradus est[ add. cui] annectitur spes quae non confundit praestolantes res spirituales. In hunc gradum pedes sancta[ f. add. anima] levat, si omnia bona de futura vita sperat.
10.16
Quartus decimus sequitur longanimitas, per quam impetratur angelorum aequalitas. Hunc gradum quilibet scandens apprehendet si omnes promissiones Dei aequaminiter sustinet, si onus Dei tamdiu bajolat quousque ipse veniens jugum de collo ejus excutiat, et eum a labore cessare et in requie recumbere faciat.
10.17
Quintus decimus gradus ultimus ponitur perseverantia, per quam paradysiacae amoenitatis capiuntur prata virentia. In hunc gradum mens alta petens se pervenisse congaudeat, si de Dei misericordia numquam desperandus( sic) excidat. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Qui per hos omnes gradus rite scandet, hunc Deus karitas in cellaria aeternae dulcedinis introducit.
10.18
Hanc[ leg. haec] scala, karissimi, per timorem erigitur, per quem karitas ad summum deducta, ipsa in haereditatem, ut filius Domini, introducitur. Timor vero ut servus foras ejicitur. Duo sunt timores, unus servilis, alter filialis. Servus quippe peccans timet dominum ne damnetur;( fº 74) filius timet patrem ne exhaeredetur. Per servi lem timorem declinemus peccata, ne poenas horrendi supplicii incidamus: per filialem defleamus transacta, ne gratia Patris nostri et aeternis gaudiis careamus. Per hos timores et spem caritate adepta, Deum et vitam aeternam diligamus, et per caritatem omnia bona agamus, ut sanctuarium Dei haereditate possideamus. Karitas omnes virtutes praecellit; immo cunctae virtutes ab ea ut rami de arbore prodeunt, cunctaeque in eam, ut semitae in viam, tendunt. Haec est regia via quae sola homines ducit de exilio hujus miseriae in civitatem coelestis patriae. Si quis sine caritate bona patrat, in vanum laborat. Et si omnes virtutes absque karitate possideat, ita est quasi qui pulverem inventum[ in ventum?] portat. Dicit enim Scriptura: Si quis omnes linguas et hominum et angelorum et omnia bona omnibus dicat, karitatem autem non habeat, similis erit aeri aut cymbalo quod dulciter sonat. Deinde dicit: Si quis prophetia sit praeditus et noticia omnium mysteriorum insignitus et scientia omnium rerum peritus, et tali fide subnixus ut montes de loco ad locum transferre valeat, karitate autem careat, coram Deo pro nichili existat. Iterum dicit: Si quis omnes facultates suas in cibes pauperum distribuat et se ipsum ad martyrium ignis tradat, si karitas in eo non sit, nichil ei prosit. Haec in duo, in dilectionem scilicet Dei et proximi dividitur, ut in Evangelio dicitur. In his duobus praeceptis universa lex pendet et prophetae. Heae sunt geminae alae quibus sancti ad coelestia sublevantur, sicut propheta testatur. Sument, inquit, sancti pennas ut aquilae et volabunt. Sicut ergo avis sine duabus alis se non valet in aera sublevare, ita nullus potest sine duobus mandatis ad coelestia transvolare. Ideo et in duabus tabulis erant scripta decem legis praecepta. In una namque erant tria ad dilectionem Dei pertinentia, quem jubemur diligere toto corde, tota mente, tota anima. Erant enim haec: Deus unus est: Non facies sculptile et hoc ad Patrem. Deinde: Non assumes nomen Dei tui in vanum. Idem Non perjurabis, et hoc ad Filium. Exin Sanctifica diem Sabbati, quod nunc Dominica die facimus nos Christiani, et hoc pertinet ad Spiritum sanctum in quo aeternam( fº 74, vº) requiem habebimus quando vacabimus, et Deum, sicuti est, facie ad faciem videbimus. Porro in altera VII continebantur per quae dilectio proximi completur, quem ut nosmetipsos diligere praecipimur.
10.19
Tria et IIII fiunt VII. Anima habet tria, scilicet memoriam, intelligentiam, voluntatem. Corpus autem constat ex IIII elementis. Quali ergo amore anima corpori jungitur, tali dilectione justum est ut proximis conjungamur. Sic autem scriptum est: Honora patrem tuum et matrem. Non occides. Non moechaberis. Non furtum facies. Non falsum testimonium dices. Non concupisces rem proximi tui, non uxorem, nec omnia quae illius sunt. Haec, karissimi, nullusvestrum vultpati, ideo nulli faciat, et sic se legem Christi, qui est karitas, implere sciat.
10.20
Haec arbori comparatur quae secus decursus aquarum transplantatur, cujus non defluet folium, nec aliquando desinet facere fructum. Radix arboris quae deorsum in terra fixa firmatur est dilectio proximi quae per amicos et inimicos dilatatur. Porro qui in altum crescens erigitur dilectio Dei intelligitur. Rami qui undique inde prodeunt sunt diversae virtutes quae de karitate procedunt. Folia quibus arbor decoratur est bona voluntas qua fidelium plebs perornatur. Hoc folium non defluet, quia pro bona voluntate quisque mercedem a Deo percipiet. Hujus arboris poma sunt opera bona. Semen in fructu de quo alia arbor nascitur, est praedicatio, per quam auditor pascitur et arbori karitatis fructificandus ramus inseritur. Haec arbor numquam ferre fructum desinet, quia karitas numquam a bono opere languet. Haec super rivos aquarum plantatur, quia per fluenta Scripturarum instruimur qualiter karitas impleatur. Igitur per solam karitatem omnia mandata Dei complentur et nichil est quod sine hac agitur.
10.21
Scire autem, karissimi, debetis qualiter dilectionem perficiatis. Non enim est hoc solum dilectio homines salutare et eis osculum vel bonum diem dare. Dilectio proximi perficitur duobus modis, uno ut nemini faciatis quod ab alio pati rennuatis; secundo ut quaecumque vultis ut vobis homines faciant, haec unusquisque vestrum aliis impendat. Nullus vestrum vult pati furtum et adulterium, vel aliquod damnum, nulli faciat. Ab aliis vultis vobis impendi( fº 76) necessaria, facite eis, si potestis, similia. Si quis substantiam mundi habuerit et fratrem suum in Christo necessitatem pati viderit, et viscera sua ab eo clauserit, quomodo karitas Dei in hoc manet? Hic est ut ficus quae non fructum, sed tantum folia habuit, et ideo maledicta a Domino mox aruit.
10.22
Haec quia terram occupat infructuosa, securis irae Dei ad radicem ejus est posita, ut arbor non faciens bonum fructum excidatur et in ignem mittatur. Haec itaque dilectio, karissimi, ut proximis vestris egentibus necessaria praebeatis, esurientibus cibum, sicientibus potum, nudis vestimentum, vagis hospicium, infirmis, captivis, viduis, pupillis visitationis solatium exhibeatis, ipsis etiam inimicis vestrae religionis, Judaeis et paganis, si a vobis exposcant, necessaria pro Deo impendatis. Quod enim Judae pro Christo tribuitis, ab ipso mercedem loco Petri accipietis. Ad haec praecepta nos instruenda creavit Deus in nobis diversa membra, et ea quae sunt carentia honore magis sunt necessaria. Et si quid unum membrum patitur, omnia membra compatiuntur. Si enim spina pedi infigitur, protinus dorsum ad evellendum curvatur, oculi curiose prospiciunt, manus festinant ut eruant. Nos omnes Christiani unum corpus sumus, cujus caput est Christus, oculi sunt doctores, iter ad lucem aeternae vitae monstrantes, aures verbo vitae obedientes, nares inter bonum et malum discernentes, os bona docentes, manus ecclesias, viduas, pupillos defendentes, pedes pauperes pascentes. Igitur cum simus membra Christi et Ecclesiae, debemus alterutrum, ut membris nostris necessaria, prout possumus, impendere et malis eorum condolere. Tali modo dilectio proximi comprobatur, quae malum non operatur.
10.23
Dilectio autem Dei est ut Deum habeamus carius quam omnem gloriam et divicias mundi hujus. Deum namque amare est mandata ejus servare. Tunc Dominum super omnia diligimus, si minis vel blandiciis impulsi contra Dei praecepta agere, dignitates, gloriam, omnem demum substantiam amittimus, ipsum etiam corpus ad diversa supplicia mortis prius tradimus quam a praeceptis Domini recedamus. Hoc enim martyres fecerunt, ideo ad Deum, qui est karitas, triumphantes pervenerunt. Ipsi quoque, homines similes nobis( fº 76), passibiles fuerunt; sed eos nec tribulatio, nec angustia, nec persecutio, nec fames, nec periculum, nec nuditas, nec gladius, neque mors, neque vita, neque principatus, neque potestates, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque ulla creatura a karitate Dei separare potuerunt. Ideo magna dulcedine Dei nunc perfrui meruerunt. Ad hanc magnam multitudinem Dei dulcedinis pervenitur per karitatem quae est plenitudo legis. Narrat etiam Evangelium quia cum Dominus Hiericho appropinquaret, caecus quidam secus viam mendicans sedebat, qui a Domino non pecuniam, sed lumen petebat et protinus impetrabat. Hiericho luna dicitur et nostrae mortalitatis defectus intelligitur. Huic Dominus appropinquavit, cum carnem nostrae mortalitatis assumpsit. Caecus hic totum genus humanum figurat, quod lucem aeternae vitae ignorabat. Quod pius Dominus, qui est lux vera, fidei et scientiae lumine illuminavit, et in admirabile lumen suum de tenebris vocavit.
10.24
Karissimi, IIII feria debetis frequentius ad ecclesiam convenire, confessionem de peccatis vestris praesbiteris facere, poenitentiam ab eis toto corde suscipere, cineres capitibus vestris imponere, et ad hoc reminisci cinerem et pulverem esse. Dein XL dies jejunando, vigilando, orando, a carnalibus desideriis abstinendo, bonis operibus insistendo corpus vestrum pro Christo mortificare et vos vivam hostiam Deo immolare. Si ita carnem vestram viciis et concupiscentiis crucifigitis, in futura resurrectione cum Christo regnabitis: si enim compatimur, et conregnabimus.
10.25
Quidam praedives homo, multis criminibus involutus, saeculo renunciavit, monasterium, monachus factus, intravit. In quo honores sibi oblatos refugit, obprobria et quaeque adversa pro Christo libenter pertulit, orationi frequenter cum lacrymis incubuit. Quadam nocte, cum prostratus in oratione jacuit, lux immensa super eum coelitus emicuit, insuper vox sonuit, peccatum ejus dimissum retulit. O ingens clementia nostri Conditoris, qui non clam, sed tacite huic peccata relaxavit, sed per lucem coruscando et per vocem sonando eum consolans, nos ad poenitentiam provocavit! Omnes igitur, dum possimus, ad poenitentiam toto corde curramus, et faciem Domini, dum licet, in confessione praeveniamus, ut eum quandoque in illa magna dulcedine laeti videamus, quam oculus non vidit, et caetera.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).