Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Honorius Augustodunensis-1158
Speculum ecclesiae
Eccl 15.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11000 Speecc
15.1
DOMINICA IN MEDIA QUADRAGESIMA.
15.1
Laetare, Hierusalem et diem festum agite omnes qui diligitis eam. Divinum officium, karissimi, quod hodie cantavimus monet nos ne tantum terrenis et caducis rebus inhiamus, quia ad matrem nostram coelestem Hierosolimam mentem nostram dirigamus. Ait enim, Laetare Hierosolima.
15.2
Hierosolima, quod dicitur visio pacis, est Ecclesia quae aeternam pacem Christum visura est in coelis. Hanc propheta hortatur laetari, quia in gaudio cum vultu Dei habent laetificari. Diem quoque festum agere jubentur omnes qui eam diligunt, quia in festo angelorum faciem Domini in jubilo videbunt. Gaudere etiam admonentur in laeticia qui hactenus propter peccata fuerunt in tristicia, ut de venia exultent et ab uberibus consolationis ejus se sacient. Per ubera Ecclesiae duo testamenta accipiuntur, per quae filio ejus lacte litterae et allegoriae nutriuntur. Unum finis suxit populus Judaicus, aliud sugit populus Christianus. Ille litteram, nos allegoriam. De uno lac datur, cum nos in lege sic consolatur. Audi, Israel, praecepta Domini et ea in corde tuo quasi in libro scribe, et dabo tibi terram lacte et melle manantem, id est paradysum voluptatis omni dulcedine exuberantem. De alio nobis lac mulgetur, cum nova lex nobis sic pollicetur: Cum Christus apparuerit, similes ei erimus quoniam Deum sicuti est videbimus. Propheta nobis lac de veteri ubere promittit, cum sic nobis promittit. Non esurient neque sitient amplius, et non percutiet eos sol et aestus quoniam miserator eorum reget eos, et ad vitae fontes aquarum( fº 100, vº) potabit eos. De novo nobis evangelista lac elicit, dum Dominum haec spondere nobis dicit. Justi ut sol fulgebunt et angelis aequales erunt. De uno sugimus, obtinebunt gaudium et laeticiam et fugiet dolor et gemitus. De alio haurimus, oculus non vidit, auris non audivit, in cor hominis non ascendit quae Deus diligentibus se praeparavit. Ad haec gaudia festinate, karissimi, totis viribus, ut deliciis affluatis, ab omnimoda gloria ejus Ecclesiae. Gloria ejus tunc omnimoda erit, cum in loco pascuae vitae collocata, nihil ei deerit. Haec gloria exprimitur, cum per prophetam dicitur: Ecce ego declino in eos ut flumen pacis et ut torrens inundans gloriam. O quam beati in quos Dominus habundantiam pacis ut flumen declinat, et in quos omnimoda gloria ut torrens inundans rivulat!
15.3
Legitur hodie quibus haec gloria ob gratiam detur et quibus ob meritum denegetur. Abraham, inquiens, habuit duos filios, unum de ancilla, et unum de libera. Sed ancilla cum filio suo ejicitur, libera cum filio suo haereditatem potitur. Per Abraham Deus Pater intelligitur, per Agar vetus lex, per Ismahel carnalis populus, per Saram nova lex, per Isaac Christianus populus, accipitur. Lex ergo carnaliter observata, cum Judaico populo haereditate Domini privatur. Ecclesia vero, sub gratia constituta, cum Christiano populo regno Dei ditatur. Per Abraham quoque noster spiritus, per ancillam nostra caro, per filium ejus carnalia opera designantur. Per liberam anima, per filium ejus spiritualia opera figurantur. Sicut ergo Sara despicientem se Agar afflixit, et Ismahel ad mortis periculum Ysaac impellentem ejici jussit, sic anima, quae est domina, carnem, ancillam suam, se contemnentem jejuniis et vigiliis affligat. Filium ejus persequentem filium, id est carnale opus impediens spirituale, efficiat: herilem filium, id est bonum opus pariat qui gaudium haereditatis Domini capiat.
15.4
Legitur etiam quod Dominus trans mare abiit montemque subiit, et maxima multitudo eum undique adiit. Qui V panes et duos pisces a puero acceptos turbae distribuit, et V milia virorum, exceptis parvulis et mulieribus, saciavit. Jussit vero colligere fragmenta quae manducantibus superfuerunt, et XII cophinos impleverunt; quod turbae videntes Deo grates retulerunt. Per mare( fº 102) hoc saeculum intellegitur quod innumeris adversitatum procellis jugiter colliditur. Super hoc Dominus transiit, quia hic vivent peccatum non fecit. Montem subiit, dum in coelum ad dexteram Patris conscendit. Turba ad eum undique circumfluxit, dum praedicatio apostolorum populum ex omni orbis parte ad fidem ejus contraxit. Qui V panibus reficiuntur quia V libris Moysi ad fidem instruuntur. Duo pisces adduntur, dum psalmodya et prophetia fidelibus traduntur. Panes hordeacii scribuntur, quia sicut hordeum folliculis, ita libri legis multis mysteriis involvuntur. Puer qui eos portavit nec commedit est Judaicus populus pueriliter. Sapiens, qui sensum legis non intellexit. Jesus autem panes fregit, turbis distribuit, dum fidelibus sensum ad intellegendum Scripturas aperuit. Super fenum discumbentes saturantur, quia humiles tantum refectione Domini digni judicantur. Per V panes etiam Scriptura et exempla Patrum in V aetatibus degentium intelliguntur, quibus cottidie fideles habunde reficiuntur. In prima aetate Enoch pane scripti nos reficit, dum Dominum cum milibus sanctorum ad judicium venturum scribit. Pane exempli nos saciat, dum eum ob justiciam Deo placuisse et in paradysum raptum fuisse Scriptura memorat.
15.5
In secunda aetate panis nobis per Abraham ministratur, dum litteras Hebraeas repperisse, transacta ab initio scripsisse, astronomyam in Aegypto docuisse ac Deo in omnibus obedisse narratur. In III aetate per Moysen copiose reficimur, dum X praeceptis per ejus scripta instruimur et ipse super omnes homines mansuetissimus fuisse testatur, et multis signis fulsisse describitur.
15.6
In IIII aetate, David, Salomon et omnes pene prophetae nos dulci pane saciant, dum nos mysticis scriptis et factis informant.
15.7
In V aetate Esdras nos pane saturat, dum legem incensam reiterat et templum destructum reaedificat. Hic panes turbis distribuuntur, dum horum scripta et facta a doctoribus mystice fidelibus exponuntur. Per duos quoque pisces duae personae, regis videlicet et sacerdotis, designantur, quae solae in Veteri Testamento oleo sancto unguebantur. Christus autem fideles in salo saeculi ut pisces latentes per piscatores apostolos rete fidei cepit, et cunctos oleo( fº 102, vº) crismatis in reges et in sacerdotes unguere fecit. Per albam namque in baptismate acceptam sacerdotium; per mitram vero capiti impositam designatur diadema regium. Quinque milia virorum pascuntur, quia qui fidem sanctae Trinitatis per duo opera karitatis quinque sensibus viriliter impleverunt, Christi corpore reficiuntur. Quinque enim in tria et duo dividuntur. Per tria fides Trinitatis, per duo operatio intelligitur geminae karitatis. Quos hic numerus consecrat, hos Christus suo convivio recreat. Porro per parvulos et mulieres haeretici denotantur, qui in Dominicis sacramentis nobiscum participantur. Sed quia ab hoc numero excluduntur, in haereditatem Domini non admittantur. Apostoli duodecim cophinos de fracmentis manducantium impleverunt, dum in VI aetate scripta priorum sua doctrina disseruerunt. Cophinus de gracili vimine contexitur, et ordo apostolicus de humili stirpe eligitur. Hic reliquias edentium congregat, qui literam popularibus erogat, mystica sapientibus reservat. Cum refectis ergo turbis, karissimi, Deum pro collatis beneficiis laudate. Ad ipsius refectionem toto cordis et corporis mundicia vos praeparate, quia sola castitas homines in periculis liberat, poenitentes Deo conciliat.
15.8
Joseph namque, dum a libidine non subjugatur, a carcere liberatur, insuper tocius Aegypti princeps elevatur. Daniel, dum castitatem diligit, feritas leonum in caveam bis eum missum non laedit; sed et regum potentia super principes eum extulit.
15.9
Susanna quoque, dum amore castitatis mariti thorum non violavit, non solum manus iniquorum judicum evasit, sed etiam ipsos falsos accusatores justa sententia Danielis convictos debitae poenae mancipavit.
15.10
Judith sancta vidua, castitatem diligendo, dum honorem et divicias magnanimi principis spernit; populum Dei ab eminentis mortis periculo eripit. Insuper ipsa, occiso tyranno, de victoria tripudiat, et omnium ore usque hodie laude digna triumphat.
15.11
Malchus quidam monachus, dum cum multis aliis Sarracenis capitur, cum uxore alterius viri capta, uni pro sorte traditur, a quo ei grex peccudum pascendus commendatur, et mulier ei in conjugium datur. Sed ipse amore castitatis a domino suo etiam( fº 104) coactus, numquam ei copulatur. Transacto aliquo tempore, cum eadem muliercula in fugam vertitur, sed dominus cum servo et camelis sequitur. Illi ob timorem speluncam petebant, qua interius leaena catulos fovebat. Dominus insecutus servum eos de spelunca occidendos extrahere jubet. Ipse foris camelos, evaginato gladio, tenet. Servus nudato ense ingreditur, sed ilico ab leaena arripitur, ante oculos paventium discerpitur. Quem tardantem dominus iratus insequitur, sed similem finem protinus sortitur. Hoc facta leaena catulos effert, locum abscedendo trepidis offert. Illi ascensis camelis abierunt et quantum castitas valeat ubique notum fecerunt.
15.12
Quaedam mulier in adulterio deprehensa, Domini judicio sistitur: sed accusatoribus ejus confutatis, illaesa abire sinitur. Hinc, karissimi, servite Domino in sanctitate et justicia, et liberabit vos ab omni inimicorum saevicia. Velo, dilectissimi, ut res dilectioni vestrae innotescat, unde neglegentium ignavia perhorrescat, et ideo devote servientium mens hylarescat.
15.13
Quidam genere et opibus praeditus obiit, cujus exequiis frequens propinquorum turba et lugens familia tota nocte interfuit, sed primo diluculo defunctus ad corpus rediit. Cuncti qui affuerunt in stuporem et admirationem conversi fugerunt. Ille vero concitus ad ecclesiam cucurrit, usque ad mediam fere diem in oratione procubuit. Ille reversus cunctam substantiam in tria divisit, unam partem uxori et filiis dedit, unam pauperibus distribuit, unam fratribus in monasterio contulit in quo se monachum fecit. Sciscitantibus quid viderit hoc retulit:« Veste et facie lucidus erat qui me ducebat. Euntibus nobis ad plagam aquilonis erat a laeva vallis immensae profunditatis, nimiae latitudinis, infinitae longitudinis, cujus unum latus maximo incendio aestuabat, aliud horribili frigore congelabat. In utraque parte animae poenis deficiebant, quae nunc de igne in frigus, nunc de gelu in flammas resiliebant. Hoc viso cogitare coepi hoc infernum esse, de cujus ineffabilibus poenis me saepius contigit audire. Ductor autem meus respondit cogitationi meae dicens hoc infernum non esse. Ultra nobis progredientibus coeperunt omnia ante nos( fº 105, vº) obscurari, et nos per tetras tenebras quasi descendendo ad ulteriora dilabi. Et ecce magnus puteus ante nos apparuit qui sulphurea volumina de flammivomo ore evomuit et rursus eadem retracta absorbuit. Intolerabilis etiam fetor de illa fornace ascendebat qui omnia in circuitu replebat. Tunc repente ductor meus disparuit et me in hoc horrido spectaculo solum statuit. Cumque ibi pavidus ac tremens starem, et quo gressum verterem vel quis finis expectaret ignorarem, subito post me miserabilis clamor exoritur, ubi turba animarum trahitur a daemonibus; animae scilicet flebiliter ejulantes, daemones crudeliter insultantes, et eas in illud baratrum cum chachinno praecipitantes. Interea teterrimi spiritus ab illo abysso inmergebant, putidum ignem de ore et naribus efflantes, igneis forcipibus me capere quaerebant; sed mox, ductore meo adveniente, in eundem puteum cum diro mugitu se praecipites dabant. Qui statim me timore et tenebris exemptum in serenam lucem orientalis plagae duxit, ubi ante nos alius murus nullum introitum habens ad coelum usque surrexit. Quo cum pervenissemus, erat campus laetissimus, omni amoenitate conspicuus, prae diei luce splendidus, odoriferis floribus consitus, suavi odore plenus, in quo laetabantur albatorum agmina, dulcem ymnum resonantia. Coepi autem cogitare hoc esse regnum coelorum, de cujus inenarrabilibus gaudiis saepius est mihi relatum. Ille vero cordi meo respondit hoc regnum coelorum non esse. Praetergredientes autem illa beatorum loca, apparuerunt ante nos splendidiora, et ecce immensa lux ante nos maximo jubare radiabat, de qua miri odoris suavitas flagrabat, insuper dulcissimi concentus armonya resonabat. Et talis erat haec gloria ut omnia quae prius videram conspicua viderentur esse permodica. Quo cum nos sperarem intraturos, ductor meus reflexit et ad locum laetantium perveniens, mihi dixit: Scis quod significant quae vidisti? Cui cum responderem me ignorare, dixit: Vallis ardore et algore horrida est locus ibi praeparatus qui usque ad finem vitae differunt poenitere sua crimina. Hii quia in morte ad poenitentiam confugiunt, inferni supplicia evadunt. Sed quia hic ad satisfactionem( fº 106) non emendantur, in his poenis purgantur et inde per missas et elemosinas et orationes fidelium liberantur et his quos vides associantur. Qui autem sine poenitentia moriuntur, mox in infernum dimerguntur, unde numquam in aeternum liberantur. Cujus introitus erat ille puteus flammivomus. Porro qui in bona conversatione vitam ducunt, post obitum huc veniunt. Qui vero perfecti inveniuntur mox in coeleste regnum introducuntur. Cujus ingressus ille est quem vidisti locus lucidus. Nam ad corpus reverteris. Si bene vixeris, his associaberis.» Protinus ad hanc vitam rediit, tam sanctam vitam deinceps duxit ut lingua tacente vita loqueretur quid viderit. Igitur, karissimi si hic sobrie, juste et pie vivendo vixeritis, ad illa gaudia quandoque pervenietis ubi licet in aeternum exultare, et Deo placebit in vobis habitare, quem oculus non vidit.
15.1
DOMINICA IN MEDIA QUADRAGESIMA. Si cathedra S. Petri in Dominica occidit, sic sermonem concludere licebit:
15.1
Principi apostolorum Petro, cujus hodie festum celebramus, commendate vos, karissimi, attentius. Quem quia Dominus caput Ecclesiae constituit, Ecclesia eam hodie summum pastorem in episcopatu praetulit. Cum enim Anthiocenses, expulso Symone Mago, Petrum advocassent, et debiles sospitatem et mortui vitam per umbram ejus recepissent, eum sibi praefecerunt et fideles qui prius discipuli ejus dicti sunt Christianos cognominaverunt. Hic, cum habeat a Domino potestatem ligandi atque solvendi et claves regni coelorum, pulsate eum precibus, ut vos absolvat a vinculis peccatorum, et aperiens portas vitae, introducat nos a gaudia angelorum, quae oculus non vidit, etc..
15.2.1
DOMINICA IN MEDIA QUADRAGESIMA. Si festivum sancti Mathyae in Dominico evenerit, haec de eo dicere convenit:
15.2.1
Votis nostris, dilectissimi, multum potest favere precatio sancti apostoli Mathyae, cujus natalicia colimus hodie. Cum Judas, unus ex XII, Dominum XXX denariis vendidisset et Judaei agrum in sepulturam peregrinorum his denariis emissent, infelix Judas in eodem agro suspensus medius crepuit, et effusis visceribus scelus perditionis[ proditionis] luit. In cujus locum Mathyas ab apostolis per Spiritum sanctum eligitur, et duodenarius numerus a Christo consecratus expletur. Hic in Judaea praedicans multos ad fidem convertit, multa adversa pro Christi nomine pertulit, tandem( fº 106, vº) glorioso fine pro Domino occubuit. Qui cum sit unus ex iis qui vos in novissimis est judicaturus, supplicate ei precibus et laudibus ut tunc, cum dextris statui et dulcem vocem, Venite benedicti, mereamini audire. Quod oculus non vidit, etc.
15.2.2
De sancto Gregorio papa.
15.2.3
Celebritas summi pontificis sancti Gregorii auget nobis gaudia hujus sancti diei, qui tempora sua signis et virtutibus decoravit et domum Dei dictis et scriptis perornavit. Hic beatus, primo laicus, de generosa senatorum dignitate progenitus, inmensis diviciis erat praeditus. Unde et septem congregationes de propriis construxit reditibus, in quarum una ipse factus est monachus. In qua cum Deo et hominibus sancta conversatione esset acceptus, ab apostolico archidiaconus ordinatur, et non multo post papa Urbis elevatur. Qui verbo et exemplo totam Ecclesiam ita illuminabat ut sol suo jubare mundum illustrat. Unde et Angliam, usque ad illud tempus idolatriae deditam, ad fidem Christi pertraxerat.
15.2.4
Ante acceptum pontificium solus scribendo sedere consuevit, ubi quadam die angelus Domini in specie naufraugi( sic) advenit gemebundus, ejus adjutorium petiit, a quo mox sex aureos accepit. Denuo reversus opem inportunis vocibus implorat. Sed vir Dei similiter ei VI numismata donat. Tercio eodem die revertitur, auxilium flebiliter precatur. Sed ei argentea scutella a viro Dei dabatur. Qui accipiens amplectitur gratulabundus, abscedit laetus. Gregorius vero, adepto pontificatu, cum non solum in Urbe, sed usqueversum in orbe pauperes innumeros de facultatibus Ecclesiae pasceret, voluit ut cottidie XII suae mensae adessent, quos ipse suo cibo reficeret. Quadam die XIII adesse et tercium decimum per diversas formas se mutasse. Mensa itaque sublata, duodecim abire permisit, tercium decimum secum retinuit; quem secreto ducens quisnam esset inquisivit. At ille:« Ego sum ille naufragus, quondam a te XII aureis et scutella argentea consolatus. Et scito tibi papatum pro hoc in praemio a Deo locatum.-- Unde nosti, ait, quod me Deus Ecclesiae praesulatu praefecerit?-- Quia, inquit, illius sum angelus, tibi ad custodem ab illo deputatus, et quicquid a Deo petieris per me impetrabis, usque dum vultui ejus( fº 108) quem desideras astabis.» Haec ut dixit, ex oculis mirantis evanuit. Gregorius autem immensas gratias omnipotenti Deo egit, infinitas elemosinas facere coepit, pro quibus hodie centuplum et vitam aeternam recepit. Hunc, karissimi, elemosinis, et bonis operibus imitamini, ut ejus precibus in gaudium Domini intrare mereamini, quod oculus non vidit.
15.2.5
De sancto Benedicto.
15.2.6
Exultandum nobis est, dilectissimi, in hodierna sollemnitate sanctissimi Patris nostri Benedicti. Qui ut Lucifer sonat, rutilat decus astrorum, sic resplenduit gemma monachorum. Hic nobili ortus prosapia, Romae traditur ad litterarum studia; sed mundanam sapientiam Romaeque urbis gloriam despexit, solam Christi crucis ignominiam dilexit. Nam Urbem scolasque deseruit, ad presbiterum Ecclesiae in servicio Dei se contulit. Sed nutrix quae ejus amo e strictius inhaesit, sola post eum venit. Quae praestitum sibi capisterium incaute posuit, quod cadens in partes dissiluit. Benedictus, ut nutricem flentem repperit, vas confractum integritati precibus restituit. Quod dum pro signo ante fores ecclesiae suspenderet, Benedictus fugit clam ne ab hominibus laudaretur. Tendens itaque ad heremum, obviam habuit Romanum monachum, qui post pater multorum extitit monachorum, qui ei tradidit habitum religionis et instruxit modum sanctae conversationis. Hujus Romani cella in monte erat posita, ad cujus radicem latitabat Benedictus in spelunca. Romanus autem cottidie panem in funem alligato titinnabulo( sic) Benedicto sumpsit. Sed diabolus, invidens ambobus, jacto lapide tintinnabulum comminuit. Benedictus itaque triennio heremiticam vitam duxit, et hominibus incognitus, soli Deo cognitus fuit. Unde et ipse sui athletae curam habuit: Nam postquam presbiter quidam epulas delicate sibi in Pascha instruxit, Dominus eas Benedicto deferre jussit. Multas a diabolo temptationes pertulit, quas omnes viriliter devicit.
15.2.7
Quadam die temptator in specie avis affuit et sancti viri pectus accensum tanto illicito amore incanduit quod pene cupidine victus heremum deseruit. Mox veste exutus tamdiu in spinis et urticis nudus volutabatur quousque omnis illa carnalis delectatio( fº 108, vº) extinguebatur. Post haec vicino monasterio abbas praeficitur. Sed dum ab eo regularis districtio indicitur, a discipulis ei venenum in potu porrigitur. Porro cum ille signum crucis edidit, vas vitreum in manu ministri ita confractum crepuit quasi pro cruce lapidem jecerit. Quibus derelictis, in heremum rediit, ac multis ad se confluentibus, XII monasteria ibidem in laude Dei construxit. In monte autem constitutis tribus aqua defuit fratribus, sed Benedictus fontem de rupe precibus elicit, qui usque hodie ob meritum ejus ad inferiora defluit. In uno quoque monasterio frater ad orationem stare non potuit, quia diabolus in forma parvi Aethiopis eum per vestimenta de choro trahebat. Quem Benedictus foris stantem virga percussit; sed diabolus cum clamore, quasi accepta plaga, fugit.
15.2.8
Quidam frater, dum vepres cum falcastro secuit, elapsum ferrum in lacum cecidit. Sed Benedicto in lacum manubrium protendente, ferrum ut lignum natavit et sponte manubrium intravit.
15.2.9
Quidam etiam puer, aquam hauriens, in lacum prolabitur, et mox ab unda in altum jactu sagittae trahitur. Quod protinus Benedictus per spiritum sentiens, Maurum ad eripiendum puerum mittit, qui post multorum pater monasteriorum ac multorum patrator miraculorum claruit. Mira res! Maurus a Benedicto missus super aquam ut in solida terra cucurrit, pueri comam tenuit, ac secum ad litus velociter detulit, respiciensque super undas se ivisse obstupuit. Puer vero dixit quod melotem Benedicti se de fluctibus rapere viderit.
15.2.10
Cumque his et aliis multis praeclaris signis ut lampas in mundo claresceret, et splendor fulgoris ab invidis capi non posset, quidam presbyter magna coepit invidia stimulari, gloriosam Benedicti cernens opinionem longe lateque in dies dilatari. Et quia ejus laudem habere voluit, sed vitam imitari noluit, coepit ei apud quosdam detrahere, et quos potuit ab ejus visitatione retrahere. Sed cum cerneret virtutum ejus praeconia ubique magis magisque crebrescere et multos ejus exemplo, relicto saeculo, ad melioris vitae conversionem inardescere, panem veneno confectum curavit ei per ministrum suum mittere, cogitans, infelix! lucernam Ecclesiae eo defuncto extinguere( fº 110). Porro corvus cottidie de silva ad mensam Benedicti venire solebat, qui panem ab eo accipiens abscedebat. Benedictus itaque missum panem cum gratiarum actione accipiens, et corvo projiciens, in solitudinem ferre praecepit ubi ab homine inveniri non possit. Corvus autem, diu multumque abhorrens, panem grocitando circumvolat, tandem levans in silvas portat. Post duas vel tres horas revertitur et solito pane a Benedicto vescitur. Insanus vero presbyter, furiis comprehensus dum non valuit vitam adimere illi quem Deus ut pupillam oculi sui custodivit sub sui signaculi munimine, conatus est discipulorum ejus animas in praecipicium perditionis inpellere. Praecepit namque VII puellis inpudicis ut nudae ante cellam viri Dei choreas ducerent, quatenus juniores fratres, eis visis, a proposito suo concupiscentiis illecti, per lubricum luxuriae ruerent. Benedictus hos conspiciens, et sui causa hoc fieri sciens, ordinato ibidem abbate, locum deseruit, et aemuli sui invidiam humiliter declinans abiit. Ille vero miser presbiter, non Christi sed Satanae minister, dum in solario suo staret et de Benedictii abcessione exultaret, repente solarium cecidit et omnia membra ejus minutatim compressit; de cujus ruina Benedictus acerrime flevit, insuper discipulo suo de ejus casu gaudenti poenitentiam injunxit. Corvis autem de silva ante eum volantibus, et quasi iter suo nutricio monstrantibus, venit ad montem Cassinum, in quo erat antiquum Apollinis templum. De quo, omni spurcicia eliminata, templum in honore Dei omnipotentis dedicatum, ac monasterium construens, plurimos fratres ad laudem Christi congregavit, quos bonus pastor ad pascua vitae verbis et exemplis educavit. Omni namque vita sua jejuniis[ in XLa vero bis tantum, etc.] et vigiliis operam dabat, in XLa vero bis tantum vel semel in ebdomada corpus alimentis recreabat, omni tempore aut lectioni vacabat, vel orationi instabat. Postquam his et talibus gloriosis factis inmeritum mundum diu illustrabat, hodie de ergastulo carnis ad coeleste palatium laetantibus angelis migrabat. Quo abeunte, discipulis coelum patebat, in quod pulcherrima via, in numeris palliis et lampadibus strata, tendebat, in qua splendidus( fº 110, vº) vir stans dicebat quia Benedictus per hanc viam coelos petebat. Igitur, karissimi, Dominum Jesum qui sic se glorificantes glorificat in cordibus vestris sanctificate, animas vestras et corpora vestra jejuniis, vigiliis, elemosinis ei commendate, quatenus Benedicti precibus ultimam maledictionem evadatis, et benedictionem haereditate possideatis, quam oculus non vidit, et caetera.

Intertext edge

Open linked passage

Note