Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Honorius Augustodunensis-1158
Speculum ecclesiae
Eccl 52.7
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11000 Speecc
52.1
DOMINICA XIII.
52.1
Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Adam infelix vir fuit qui per consilium impiorum de patria paradysi abiit et omnes posteros suos in hoc exilium traduxit. Hic in via peccatorum stetit, quia in peccatis stabilis mansit. In cathedra pestilentiae sedit, quia peccata alios per mala exempla docuit. Christus autem beatus vir extitit qui consilio Patris ab aula coeli in carcerem post perditem servum abiit. In consilio impiorum non abiit quando diabolus omnia regna mundi et gloriam eorum ei ostendens, se adorare persuasit( sic). In via peccatorum non stetit, quia peccatum non fecit. In cathedra pestilentiae non stetit quia nec verbo nec facto malum docuit. Et ideo sicut ille infelix omnes carnales filios in mortem attraxit, ita iste beatus( fº 306) vir cunctos filios in vitam revexit. Sicut enim ipse refert in Evangelio: Homo quidam descendit ab Hierusalem in Iericho, in quem latrones irruentes vulneraverunt, ac despoliantes eum abierunt. Porro sacerdos eamdem viam pergens, ac semivivum videns, pertransit; similiter levita iterfaciens viso eo praeterivit. Samaritanus autem per eandem viam pertendens, miseri miseretur, ac ligatis vulneribus, vino et oleo medetur, impositumque jumento in stabulum duxit. Altero die duos denarios stabulario protulit, curam illius gerere petit; si quid de suo supererogaverit; in reversione se ei redditurum promittit.
52.2
Homo quippe ab Hierusalem in Iericho descendit dum primus parens de gaudiis paradysi ad defectum mortis venit. Hiericho namque, quod luna sonat, defectum nostrae mortalitatis designat. Qui latrones incidit, quia exulem protinus turba daemonum circumdedit. Qui etiam eum despoliaverunt, quia non solum divitiis paradysi, sed veste immortalitatis denudaverunt. Plagas imposuerunt, quia ei peccata influxerunt. Semivivum reliquerunt, quia in anima mortuum, in corpore vero per Dei mysteria circumdatum dimiserunt. Per eandam viam sacerdos descendit dum patriarcharum ordo per iter mortalitatis tetendit. Qui vulneratum pertransiit, quia generi humano opem ferre non valuit, dum se etiam peccatis graviter sauciatum doluit. Levita quoque idem iter carpebat, quia ordo prophetalis etiam per callem mortis tendebat. Qui saucium praeterivit, quia perdito hominis adjutorium ferre non potuit, dum se quoque peccatis vulneratum ingemuit. A Samaritano autem semivivus curatur, quia nomo seductus per Christum sanatur.
52.3
Samaria erat civitas caput regni Israhelitici, cujus caput( sic) ad idolatriam in Ninive erant captivati et gentiles in ea locati. Quorum consortia Judaei in tantum exhorruerunt, quod illos participio eorum adduxerunt quibus maledicere voluerunt; unde et Dominum maledicendo Samaritanum vocaverunt. Ipse enim verus Samaritanus erat, quod custos dicitur, quia ab eo genus humanum custoditur. Hic iter fecit dum de coelis in hunc mundum venit. Viatorem vidit plagatum, quia hominem conspicit peccatis et miseriis circumdatum. Super eo movetur misericordia( fº 306 vº), quia omnes dolores pro eo experitur. Et appropians vulnera ejus alligavit, dum vitam aeternam nuncians, a peccatis cessare praedicavit. Per duas partes ligaminis vulnera constrinxit, dum per duos timores peccata compescuit. Servilis enim timor poenas a peccatis prohibet, filialis autem sanctos ad bona opera monet. Inferiorem partem ligaminis traxit, dum gehennae timorem sic cordibus hominum incussit. Vermis, inquit, eorum moritur et ignis non extinguitur, Superiorem partem traxit dum boni studii timorem instruxit. Filii, inquit, regni eicientur in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. Vinum et oleum infundit, dum poenitentiam et veniam docuit. Per vinum quippe putrida expurgantur, per oleum fota curantur. Vinum infundit dum dixit: Poenitentiam agite; oleum addidit dum dixit, appropinquabit enim regnum coelorum. In jumentum posuit dum peccata nostra in corpore suo super lignum crucis pertulit. In stabulum duxit, dum eum supernae Ecclesiae conjunxit. Stabulum, quo animalia in nocte congregantur, est praesens Ecclesia, in qua justi in caligine hujus vitae stabulantur donec aspiret Dies aeternitatis, et inclinentur umbrae mortalitatis.
52.4
Altera die protulit duos denarios. Una dies erat mortis, altera vitae. Dies mortis coepit ab Adam, in quo omnes moriuntur. Dies vitae inchoavit a Christo, in quos omnes vivificabuntur. Ante Christi resurrectionem omnes homines ad mortem tendebant; post suam resurrectionem omnes fideles ad vitam surgebant. Altero vero die duos denarios protulit dum post resurrectionem suam duo Testamenta per duo praecepta caritatis impleri docuit. Stabulario denarios dedit, dum ordini doctorum legis vitae docenda commisit. Aegrum praecepit curari, quia genus humanum jussit a peccatis salvari. Quem aegrum fetor de stabulo exire compellit, quia justos adversitas hujus mundi ad coelestia appetenda impellit. Duo etiam denarii stabulario dantur, dum doctores scientia Scripturarum et honore saecularium sublimantur. Si quid ipsi supererogaverint, ille reddet cum redierunt, quia si bonis, quae populis praedicant, operibus exemplificant, cum verus Samaritanus ad judicium redierit, et olim saucium, tunc jam sanatum, de stabulo in coeleste palacium( fº 308) induxerit, sollicitis procuratoribus sempiterna praemia recompensabit.
52.5
Humani quoque generis formam surdus ille et mutus habuit, quem Dominus ut sanaret per fines Decapoleos transivit. Decapolis est regio decem civitatum, et significat legem decem praeceptorum. Per Decapolim Dominus transit cum sub decalogo legis nasci voluit. Surdum et mutum ei adducunt cum praedicatores genus humanum ad fidem convertunt: quod surdum erat. quia mandata Dei audire nolebat; mutum erat, quia a laude Conditoris tacebat. Cui Dominus auditum reddidit dum ei ad intelligendas Scripturas sensum aperuit. Vinculum linguae ei solvit, dum os ejus Dei laude replevit.
52.6
Hoc etiam decem leprosi expresserunt qui Domino castellum introeunte mundati sunt. Dominus quippe intravit castellum dum incarnandus descendit in Virginis uterum, Spiritus sancti castellum. Decem viri leprosi erant omnes homines, X praeceptorum transgressione vel X plagarum Aegypti percussione maculosi. Qui a Domino ad sacerdotes destinantur, sed in itinere mundantur, quia dum peccatores delicta sua confiteri ad sacerdotes currunt, protinus veniam de commissis habebunt. Unus qui pro sanitate gratias retulit, est Catholicus populus qui pro salute sua jugiter Domino gratias agit.
52.7
Beati autem oculi, sed non omnium erant, qui Christum et ejus facta viderunt; et aures quae ejus doctrinam audierunt; beati etiam sunt qui ea non viderunt et crediderunt. Quod enim reges et prophetae videre voluerunt, hoc fideles apostolos vidisse credunt, scilicet Dominum cum hominibus conversatum fuisse, ei signis atque doctrinis perditum hominem ad patriam reduxisse. Hunc, karissimi, ex toto corde, ex tota anima, ex omnibus viribus, ex omni mente, et proximum nostrum sicut nos ipsos diligamus, ut eum in regno claritatis ejus videamus. Omni tempore eum benedicamus, ut eum in domo sua in saeculum saeculi laudare valeamus.
52.8
Legitur quod quidam jugiter aut legerit, aut ymnis vel psalmis laudem Dei in ore habuerit. Hic quadam nocte vidit quomodo ex odoriferis floribus corona in caput ejus coelitus descendit. Qui dum postmodum defunctus sepelitur, omnis turba astans miri odoris suavitate repletur.
52.9
Fertur de alio quodam idiota quod ymnum jugiter Gloria Patri, et Filio, et( fº 308 vº) Spiritui sancto recitaverit, et postea mortuus cuidam gloriosa facie et splendida veste apparuerit. Qui dum ab eo requireret quomodo se haberet, qui nunquam litteras didicerit, in haec verba respondit: Dominus regit me et nihil in me deerit; in loco pascuae ibi me collocavit. O quantum differt simplicitas fidelium a subtili ingenio gentilium! En idiota iste per fidei stulticiam tribus verbulis adeptus est gaudium et omnium rerum noticiam. Plato vero, exundans fluvius humanae sapientiae; Aristoteles, torrens argutae sapientiae, per saecularem prudentiam sortiti sunt miseriae et aeternae perditionis insipientiam. Sic sic nimirum Christus Dei sapientia se diligentes remunerat, sic se contemnentes et beneficiis suis abutentes reprobat. Jam etenim Petri piscatoris fides Aristotelica argumenta sillogismavit; jam Tulliana eloquentia coram Christi professoribus obmutescens os oppilavit.
52.10
Legitur etiam quod quaedam ad Christum conversa multis bonis operibus floruerit; vigiliis, jejuniis, orationibus jugiter insudaverit. Quae gravi languore correpta, pervenit ad extrema. Cujus lecto dum a fidelibus assistitur, ecce subito media nocte lux immensa coelitus effunditur; cujus nimio radio omnium visus ita obtunditur, quod nihil aliud praeter illa claritas( sic) cernitur. Interea januae a multitudine ingredientium crepitare audiuntur; voces infirmanti colloquentium percipiuntur, sed prae splendore luminis non conspiciuntur. Praeterea fraglantia( sic) maximi odoris efferbuit, quae omnium olfactum mira suavitate replevit. Appropinquante autem die lux discessit; sed odor triduo ibi remansit. Quarta autem nocte maxima iterum luce cellula illustratur, cujus fulgore tocius noctis caligo effugatur. Et ecce duo chori psallentium in platea audiuntur; voces sexus canentium discernuntur, nam viri psallebant, feminae respondebant. In hac igitur lucis claritate, in hac odoris suavitate, in hac modulaminis jocunditate, sancta illa anima eximitur de carnis acerbitate, et cum sanctorum jubilo deducitur perfruitura perhennis dulcedinis amoenitate. Et quanto altius ducitur, tanto minus vox ymnizantium percipitur, usque dum lux et( fº 310) concentus subtrahitur; suavitas odoris manet, quousque corpus sepelitur, sic Dominus humilia respicit, sic de stercore erigit pauperem. Haec enim paupercula fuit et nullius momenti inter homines extitit. Sed quod hominibus est abjectum, Domino nostro est acceptum; et quod hominibus est altum, abhominabile est apud Deum. Ecce etenim preciosa gemma in sterquilinio latens de cloaca mundani fetoris tollitur ac regio diademati ignitis lapidibus rutilanti corusco loco imponitur. Hinc, karissimi, omnibus sanctis animas nostras committamus, bonis operibus jugiter insistamus, quatinus pro diebus quibus nos humiliamus, laetari cum illis perhenniter mereamur, atque pro annis quibus vivimus hic videmus mala, unam diem in atriis Domini videamus, quae melior est super millia. Quam.

Intertext edge

Open linked passage

Note