Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Honorius Augustodunensis-1158
Speculum ecclesiae
Eccl 53.10
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11000 Speecc
53.1
DOMINICA XX.
53.1
Beati qui audiunt verbum Domini et custodiunt illud. Multi sunt, karissimi, qui verbum Dei nec aure corporis audire volunt. Plerique vero hoc aure quidem audiunt; sed minime beati sunt. quia illud operatione non diligunt. Qui autem illud sollicita aure audiunt, intento corde custodiunt, devoto opere implere satagunt, hii beati sunt, quia cum Verbo Dei in aeternum exultabunt.
53.2
Idem Verbum refert hodie in Evangelio quod quidam rex fecit nuptias filio suo. Qui misit servos suos invitatos vocare; et nolebant venire. Iterum alios misit, quibus ut invitatis prandium paratum, tauros et altilia occisa et omnia parata dicerent, praecepit. At illi neglegentes, alius in villam, alius ad negotiationem suam abierunt; alii tentos servos et contumeliis affectos occiderunt, quos rex missis exercitibus perdidit et civitatem illarum succendit. Deinde ad exitus viarum misit et quoslibet advocari jussit. Postquam autem impletae sunt nuptiae discumbentium, intrans rex vidit quendam non habentem vestem in nuptiis utentium; jussit eum ligatis manibus et pedibus proici in tenebras exteriores ubi esset fletus et stridor dentium; dixitque multos esse vocatos, paucos vero electos.
53.3
Rex qui nuptias filio fecit est Deus Pater, qui Jesu Christo Filio suo sponsam Ecclesiam conjunxit. Hujus nuptialis thalamus erat sacrae Virginis uterus. Servi qui invitatos( fº 310 vº) vocaverunt, erant prophetae qui Judaeis per patriarchas invitatis Christum incarnandum praenuntiaverunt. Qui venire nolebant, erant hi qui prophetis non credebant. Servi secundo missi apostoli fuerunt qui per totam Judaeam Christum pro nobis incarnatum praedicaverunt. Prandium paratum erat saginati vituli, scilicet Christi corpus pro nobis jam oblatum. Tauri feroces tyranni extiterunt qui cuncta orbis regna perdomuerunt. Altilia vero erant phylosophi qui perscrutando volaverunt mente ad sydera coeli. Hii occisi erant, dum Dei sapientia superborum et sublimium colla calcaverat, humiles et pauperes parentes elegerat, sapientiam prudentium reprobaverat, idiotas et simplices homines ad praedicandum constituerat. Omnia parata erant, quia cuncta ad salutem pertinentia fuerant prolata. Scripturam omnibus aperuerat; baptismus et poenitentia cunctis patebat. At illi, neglecta salute, ad nuptias Domini venire noluerunt, sed alius ad villam, alius ad negotiationem suam abierunt, quia tantum terrenis lucris inhiaverunt, et ideo coelestia amare non potuerunt. Reliqui vero servos regis contumeliis affectos occiderunt, quia Pharisaei et principes sacerdotum apostolus carcere, vinculis, verberibus affecerunt; quosdam ex eis occiderunt, alios de finibus suis cum contumelia propulerunt. Rex autem missis exercitibus homicidas illos perdidit et civitatem illorum succendit, quando ministri Dei Romani principes cum exercitibus Judaeam intraverunt, parricidas Judaeos variis suppliciis interemerunt, civitatem Hierusalem igni succenderunt. Deinde ad exitus viarum servi diriguntur et quoslibet vocare praecipiuntur, quia profecto dum Judaei ad nuptias Dei venire recusant, apostoli, in viam gentium abeuntes, idolatras ad epulas Dei invitant. Bonos et malos congregaverunt, quia multos reprobos cum electis ad fidem traxerunt. Nuptiae discumbentium implentur, quando numerus electorum implebitur. Rex intrabit discumbentes videre, quando ad judicium veniet cunctos pro meritis discernere; sicut scriptum est: Veniet Dominus ad judicium cum omni despecto; hoc est, tam diligenter judicabit in hoc mundo despectissimum quam omni gloria excellentissimum. Non vestitus veste nuptiali foras proicitur, quia carens caritate Dei nuptiis ejus, qui est caritas non admittetur. Vestis namque nuptialis est caritas, per quam adipiscitur( fº 312) aeterna claritas. Manus et pedes ibi funibus peccatorum ligabuntur quae hic pravis operibus constringuntur. Membra quippe quae hic ad malum laxantur, ibi ad supplicium coartantur. In tenebras exteriores proiciuntur qui nunc interiores tenebras delectabiliter patiuntur. Ibi erit fletus et stridor dentium, quia transibit ab aquis nivium ad calorem nimium; a fumo etenim ignis fletum, a nimio frigore patiuntur stridorem dentium. Multi autem sunt vocati, pauci vero electi, quia videlicet multi ad fidem vocantur, sed soli electi salvantur. Duae vocationes sunt: una exterior, altera interior; per exteriorem multi per apostolos et praedicatores vocati sunt ad fidem; per interiorem pauci per Filium tracti sunt ad Patrem. Per exteriorem multi pisces sagenae fidei inhaeserunt, quos electores iterum foras miserunt; per inriorem pauci latuerunt, quos in vasa elegerunt. Nunc sunt reprobi permixti electis, ut paleae granis; Christo autem cum ventilabro veniente, paleae excussae igni inextinguibili traduntur, grana autem in horreum Dei congregabuntur.
53.4
Et nos, dilectissimi, ad nuptias Dei cum multis vocati sumus, studeamus bonis actibus ut cum paucis electi simus. Prandium nobis cottidie paratur dum sacra Scriptura cum corpore Christi nobis praeponitur. Tauri ad hoc convivium occisi sunt quia apostoli, tauri gregis Domini, pro invitatione harum epu arum exstincti occubuerunt. Ad hoc etiam convivium altilia occisa sunt, quia quique ad coelestia mente convolantes, pro his epulis prostrati sunt. Tauri quoque persecutores fuerunt qui cornibus infidelitatis fideles ventilaverunt, sed Christo veniente enervati sunt. Volatilia autem haeretici extiterunt, qui quodammodo ad alta volaverunt quando in coelum os posuerunt et iniquitatem in excelso contra Dominum locuti sunt; sed a Catholicis victi et exterminati sunt. Et quia haec omnia per Christi potentiam sunt sedata, omnia sunt nobis ad salutem praeparata, ideo ob nulla negocia neglegamus, quin tota festinantia ad epulas Dei veniamus, Dei quippe convivium est perhennis vitae gaudium. Ad hoc currit quisquis Dei praecepta implere satagit. De exitibus viarum vocati ad nuptias jam discumbimus, quia de variis erroribus ad sacramenta Dominica convenimus. Et ideo, dilectissimi, veste nuptiali resplendeamus, ut videlicet( fº 312 vº) Dominum prae omnibus et proximos sicut nos ipsos diligamus. Quem in hac veste rex intrans non invenerit, ligatum de convivio suo ejici jubet, tenebras infernales videbit. Horum autem civitates ipsis perditis cremantur a quibus servi missi injuriis affecti enecantur; quia nimirum daemonibus perdendi permittuntur, a quibus praedicatores hic contumeliis affliguntur et corpora illorum demum igni inextinguibili succenduntur.
53.5
De his nuptiis texuit rex Salomon dulce epithalamium, dum in laude Sponsi et Sponsae per Spiritum concinuit Cantica canticorum. Filius quippe regis Hierusalem desponsavit sibi filiam regis Babylonis, acceptamque tradidit erudiendam atque ornandam sub manu custodis; ipse vero abiit instruere convivium; quam denuo reversus cum ingenti apparatu maximoque cultu in stellatum introducet thalamum, secum ad nuptias sponsae ornatores ducens in palacium, ejus vero corruptores tradens in carceris supplicium.
53.6
Rex Hierusalem est Deus, cujus Filius est Christus. Rex Babylonis est diabolus. Gentilitas vero erat ejus filia cum esset idolatriae dedita. Hanc ipse a Patre desponsavit dum postea sanguinem fundens de diabolo in cruce triumphavit. Hanc custodi tradidit, dum eam ordini doctorum divina lege instruendam, gemmis virtutum decorandam commendavit. Ipse vero abiit convivium procurare, quia profecto ascendit in coelum, locum ei aptum in domo Patris per multas mansiones praeparare. Denuo cum exercitu omnium angelorum veniet eamque de Babylonicae peregrinationis exilio eruet, atque in civitatem Patris sui, gloriosam Hierusalem, cum summo tripudio introducet. Tunc sponsae ornatores simul intrabunt, quia qui Ecclesiam hic scriptis vel dictis instruxerunt et bonis exemplis perornaverunt, cum illa tunc in nuptiis Agni ut sol fulgebunt; persecutores vero qui eam lacerantes vim intulerunt, et haeretici atque schismatici qui eam corruperunt, tunc in stagnum ignis et sulphuris missi, perpetuo ardebunt.
53.7
Ne hujus exortes convivii simus variis documentis instruit nos Dominus. Narrat etiam quod quidam ficulneam in vinea sua habuerit, et per tres annos veniens fructum in ea non invenerit; et ne diutius sterilis occuparet, succidere praecepit. Ficulnea sterilis in( fº 314) vinea erat Synagoga in lege infructuosa. De qua Dominus tribus annis fructum quaesivit, quia eam ante legem per patriarchas, sub lege per prophetas, sub gratia per apostolos ad fructum boni operis monuit; sed quia per perfidiam arefacta terram sterilis occupavit, securim judicii sui ei ad radicem posuit dum eam Romanorum gladio succidit.
53.8
Ficus etiam sterilis in vinea est quilibet homo sine bonis operibus in Ecclesia. De hoc fructus trium annorum quaeritur dum operatio fidei Trinitatis ab eo exigitur; et nisi citius confessione circumfodiatur, et stercus poenitentiae mittatur, morte excidetur et in ignem gehennae mittetur.
53.9
Hoc quoque praefiguravit mulier inclinata, sed a Domino pie sanata. Mulier ad terram inclinata erat Synagoga sub pondere legis curvata. Quae a Domino erigitur dum multitudo de Judaeis conversa de onere legis per gratiam eripitur. Mulier etiam decem et octo annis incurva est quaelibet anima sub utraque lege infirma. Denarius namque ad Vetus Testamentum propter decalogum legis, octogenarius autem pertinet ad Novum Testamentum propter octavam Dominicae resurrectionis. Decem ergo et octo annis mulier incurvatur dum anima utriusque legis praevaricatione praegravatur; sed a Domino ad salutem sublevatur dum gratia ipsius per poenitentiam salvatur.
53.10
Per pauperes, karissimi, debemus pervenire ad convivium Dei. Praecepit enim Dominus ne ad prandium nostrum divites vel potentes invitemus, a quibus retributionem hic recipiemus, sed ut ad convivium nostrum pauperes, debiles, claudos, caecos, evocemus, a quibus nullam retributionem speremus. Hoc enim facientes beati erimus, quia recipient nos in aeterna tabernacula cum defecerimus. Ad Dei epulas gradiendum nobis est per sanctorum vias.
53.11
Legitur de quadam nobili quia saeculum relinquens monasterium in quo quingentae puellae erant, intravit, et ut vere sapiens fieret, stultam se simulavit. In coquinae ministerio serviebat; omnium se famulam exhibebat; nunquam cibum ad mensam cum aliis sedens accipiebat; ablumenta tantum vasorum et micas de mensa tersas in cibo sumebat. Omnibus risui erat, omnium odia pacientissime sustinebat; cum nulla aliquando colloquium habebat, soli Deo placere studebat, Interea revelavit Dominus cuidam solitario ejus conversationem; qui veniens ad cellam, rogavit se intromitti( fº. 314 vº) in congregationem. Et cum omnes puellae ante eum congregatae essent, et illa sola propter quam venerat, deesset, postulat cunctas evocari; et illa vix compulsa, immo tracta est ab aliis se praesentari. Quae circa caput nigerrimum panniculum gerebat de quo saepius ollas vel cacabos tergebat. In capite autem eminus venientis cernit ille sanctus coronam auro gemmisque radiare, vestemque ejus magna claritate coruscare. Cui protinus occurrens provolvitur protinus pedibus ejus, se ab ea benedici precatur. Et illa similiter ejus prosternitur pedibus, commendans se ejus orationibus. Omnes moniales obstupescunt; ne sibi talem injuriam faciat petunt; hanc insanam petunt( sic). Quibus ipse palam retulit qualem gloriam in ea viderit et qualiter ei Deus de ea revelaverit. Quae omnes vestigiis ejus se prosternunt; aliae alapas ei in facie dedisse, aliae nares ipsius sinapi implevisse, aliae alias injurias ei fecisse referunt. Pro quibus ille orationem fudit, ad heremum rediit. Illa autem metuens ab hominibus honorari, clam de monasterio fugit, malens in deserto loco cruciari; in quem vero locum se inmerserit, aut quo fine defecerit ad nullius noticiam pervenire potuit. Certum est autem quod post hujus vitae miseriam adepta sit aeterni regni gloriam. Quam cum omnibus electis postulemus, ut in nuptiis Dei sine fine exultemus. Ubi oculus.

Intertext edge

Open linked passage

Note