Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-i" aria-label="More works by Honorius I">
—
⋯
Original / primary: 8152 Episto105
14.2
EPISTOLA XIV. HONORII PAPAE I AD PETRUM EPISCOPUM SYRACUSANUM.
14.2
Quorumdam relatione didicimus quod in causis criminalibus tua fraternitas miscetur, et quod sacris canonibus interdictum, non tantum lectionibus, quantum etiam ipsis quotidianis usibus scire procul dubio coarctatur. Nam et hoc pari modo ab ea incautius gestum fuisse audivimus, quia cum CCC et amplius prostitutis, hora jam pene prandii elapsa, ad eminentissimum filium nostrum praefectum, in balneo constitutum, sit profecta, et caterva pestiferis praefatarum male viventium vocibus imminebat, ut is qui super eos curator pridem fuerat constitutus ab eis modis omnibus tolleretur, et alter in ejus loco nihilominus subrogaretur. Et si ita est, deflere potius libuit quam ista corrigere. Sed ne tale tantumque flagitium diu videretur permanere inultum, quia et actum est, sacerdotali contrarium, simul et vitae habitui inimicum, quid de hoc fieri debeat, veritate patefacta, filio nostro Cyriaco diacono injunximus, quatenus ea quae illicita et contra pudoris reverentiam perpetrantur, esse[ F. ense] canonico juxta ecclesiastcam disciplinam radicitus amputentur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).