Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Honorius IEpis 4.1 · 8152-episto105More by Honorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-i" aria-label="More works by Honorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8152 Episto105
4.1
EPISTOLA IV. AD SERGIUM CONSTANTINOPOLITANUM EPISCOPUM.
4.1
Post veram orthodoxae fidei doctrinam, de duabus voluntatibus Christi assertam, causam indicat quare Sergio de Novi vocabulis silentium indicenti consentiendum esse judicet.
4.2
Honorius Sergio episcopo Constantinopolitano.
4.3
Scripta fraternitatis vestrae suscepimus, per quae contentiones quasdam, et novas vocum quaestiones cognovimus introductas per Sophronium quemdam tunc monachum, nunc vero ex audito episcopum Hierosolymitanae urbis constitutum adversus fratrem nostrum Cyrum Alexandriae antistitem, unam operationem Domini nostri Jesu Christi conversis ex haeresi praedicantem. Qui denique ad vestram fraternitatem Sophronius veniens, querelamque hujusmodi deponens, multiformiter eruditus, petiit de his, quae a vobis fuerat instructus paginalibus sibi syllabis reserari: quarum litterarum ad eumdem Sophronium directarum suscipientes exemplar, et intuentes satis provide circumspecteque fraternitatem vestram scripsisse, laudamus novitatem vocabuli auferentem, quod posset scandalum simplicibus generare. Nos enim in quo percepimus oportet ambulare. Enimvero duce Deo perveniemus usque ad mensuram rectae fidei, quam apostoli veritatis, Scripturarum sanctarum funiculo extenderunt, confitentes Dominum Jesum Christum, mediatorem Dei et hominum, operatum divina, media humanitate Verbo Deo naturaliter unita, eumdemque operatum humana ineffabiliter, atque singulariter assumpta carne, discrete, inconfuse, atque inconvertibiliter plena divinitate, et qui coruscavit in carne plena divinis miraculis, ipse est, et carneus effectus plene Deus, et homo: passiones, et opprobria patitur unus mediator Dei et hominum in utrisque naturis, Verbum caro factum, et habitavit in nobis, ipse Filius hominis de coelo descendens, unus atque idem, sicut scriptum est, crucifixus Dominus majestatis, dum constet divinitatem nullas posse perpeti humanas passiones: et non de coelo, sed de sancta est assumpta caro Dei genitrice: nam per se Veritas in Evangelio ita inquit: Nullus ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo, profecto nos instruens, quod divinitati unita est caro passibilis ineffabiliter, atque singulariter, ut discrete, atque inconfuse, sic indivise videretur conjungi.
4.4
Ut nimirum stupenda mente mirabiliter manentibus utrarumque naturarum differentiis cognoscatur uniri. Cui Apostolus concinens, ad Corinthios ait: Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam vero non hujus saeculi, neque principum hujus saeculi, qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam in mysterio absconditam, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum hujus saeculi cognovit. Si enim cognovissent, nunquam Dominum majestatis crucifixissent. Dum profecto divinitas nec crucifigi potuit, nec passiones humanas experiri vel perpeti; sed propter ineffabilem conjunctionem humanae divinaeque naturae, idcirco et ubique Deus dicitur pati, et humanitas ex coelo cum divinitate descendisse. Unde et unam voluntatem fatemur Domini nostri Jesu Christi, quia profecto a divinitate assumpta est nostra natura, non culpa, illa profecto quae ante peccatum creata est, non quae post praevaricationem vitiata. Christus enim Dominus, in similitudine carnis peccati veniens, peccatum mundi abstulit, et de plenitudine ejus omnes accepimus: et formam servi suscipiens, habitu inventus est ut homo, quia sine peccato conceptus de Spiritu sancto, etiam absque peccato est partus de sancta et immaculata virgine Dei genitrice, nullum experiens contagium vitiatae naturae. Carnis enim vocabulum, duobus modis sacris Eloquiis boni malique cognovimus nominari, sicut scriptum est: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt. Et Apostolus: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Et rursum: Mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Et video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me trahentem in legem peccati, quae est in membris meis. Et alia multa hujusmodi in malo absolute solent intelligi, vel vocari. In bono autem ita, Isaia propheta dicente: Veniet omnis caro in Hierusalem, et adorabunt in conspectu meo. Et Job: In carne mea videbo Deum. Et alii: Videbit omnis caro salutare Dei. Et alia diversa. Non est itaque assumpta, sicut praefati sumus, a Salvatore vitiata natura, quae repugnaret legi mentis ejus; sed venit quaerere et salvare quod perierat, id est, vitiatam humani generis naturam. Nam lex alia in membris, aut voluntas diversa non fuit, vel contraria Salvatori, quia super legem natus est humanae conditionis. Et si quidem scriptum est: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me Patris; et: Non quod ego volo, sed quod tu vis Pater, et alia hujusmodi, non sunt haec diversae voluntatis, sed dispensationis humanitatis assumptae. Ista enim propter nos dicta sunt, quibus dedit exemplum, ut sequamur vestigia ejus, pius magister discipulos imbuens, ut non suam unusquisque nostrum, sed potius Domini in omnibus praeferat voluntatem. Via igitur regia incedentes, et dextrorsum vel sinistrorsum venatorum laqueos circumpositos evitantes, ne ad lapidem pedem nostrum offendamus, Idumaeis, id est, terrenis, atque haereticis propria relinquentes, nec vestigio quidem pedis sensus nostri terram, id est, pravam eorum doctrinam, omnimodo atterentes, ut ad id, quo tendimus, hoc est, ad fines patrios pervenire possimus, ducum nostrorum semita gradientes, et si forte quidam balbutientes, ut ita dicam, nisi sunt proferentes exponere, formantes se in specimen nutritorum, ut possent mentes imbuere auditorum, non oportet ad dogmata haec ecclesiastica retorquere, quae neque synodales apices super hoc examinantes, neque auctoritates canonicae visae sunt explanasse, ut unam vel duas energias aliquis praesumat Christi Dei praedicare, quas neque evangelicae vel apostolicae litterae, neque synodalis examinatio super his habita, visae sunt terminasse, nisi fortassis, sicut praefati sumus, quidam aliqua balbutiendo docuerunt, condescendentes ad informandas mentes, atque intelligentias parvulorum, quae ad ecclesiastica dogmata trahi non debent, quae unusquisque in sensu suo abundans, videtur secundum propriam sententiam explicare. Nam quia Dominus Jesus Christus, Filius ac Verbum Dei, per quem facta sunt omnia, ipse sit unus operator divinitatis atque humanitatis, plenae sunt sacrae Litterae luculentius demonstrantes. Utrum autem propter opera divinitatis et humanitatis, una, an geminae operationes debeant derivatae dici vel intelligi, ad nos ista pertinere non debent, relinquentes ea grammaticis, qui solent parvulis exquisita derivando nomina venditare. Nos enim non unam operationem vel duas Dominum Jesum Christum, ejusque sanctum Spiritum, sacris Litteris percepimus, sed multiformiter cognovimus operatum. Scriptum est enim: Si quis spiritum Christi non habet, hic ejus non est; et alibi: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: et divisiones operationum sunt, idem vero Deus, qui operatur omnia in omnibus. Si enim divisiones operationum sunt multae, et has omnes Deus in membris omnibus pleni corporis operatur, quanto magis capiti nostro Christo Domino haec possunt plenissime coaptari? ut caput, et corpus unum sit perfectum, ut profecto occurrat, sicut scriptum est, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Si enim in aliis, id est, in membris suis, spiritus Christi multiformiter operatur, in quo vivunt, moventur, et sunt: quanto magis per semetipsum mediatorem Dei et hominum, plene ac perfecte, multisque modis, et ineffabilibus confiteri nos communione utriusque naturae condecet operatum? Et nos quidem secundum sanctiones divinorum Eloquiorum oportet sapere vel spirare, illa videlicet refutantes, quae quidem novae voces noscuntur sanctis Dei Ecclesiis scandala generare, ne parvuli aut duarum operationum vocabulo offensi, sectantes Nestorianos nos vesana sapere arbitrentur: aut certe, si rursus unam operationem Domini nostri Jesu Christi fatendam esse censuerimus, stultam Eutychianistarum attonitis auribus dementiam fateri putemur, praecaventes, ne quorum inania arma combusta sunt, eorum cineres redivivos ignes flammivomarum denuo renovent quaestionum, simpliciter, atque veraciter confitentes Dominum Jesum Christum unum operatorem divinae atque humanae naturae, electius arbitrantes, ut vani naturarum ponderatores, otiose negotiantes, et turgidi adversus nos insonent vocibus ranarum philosophi, quam ut simplices, et humiles spiritu populi Christiani possint remanere jejuni. Nullus enim decipiet per philosophiam et inanem fallaciam discipulos piscatorum, eorum doctrinam sequentes; omnia enim argumenta scopulosa disputationis callidae, atque fluctivaga in eorum retia sunt collisa. Haec nobiscum fraternitas vestra praedicet, sicut et nos ea vobiscum unanimiter praedicamus, hortantes vos ut unius vel geminae novae vocis inductum operationis vocabulum aufugientes, unum nobiscum Dominum Jesum Christum Filium Dei vivi, Deum verissimum, in duabus naturis operatum divinitus, atque humanitus, fide orthodoxa, et unitate catholica praedicetis. Subscriptio. Deus te incolumem custodiat dilectissime atque sanctissime frater.

Intertext edge

Open linked passage

Note