Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-i" aria-label="More works by Honorius I">
—
⋯
Original / primary: 8152 Episto105
5.2
EPISTOLA V. AD EUMDEM. Ejusdem argumenti.
5.2
Et prolata est hujusmodi Honorii Latina epistola cum interpretatione sua, habens in superscriptione ita: Dilectissimo fratri Sergio Honorius, cujus initium fuit: Scripta dilectissimi filii nostri Syrici diaconi. Habet autem eadem epistola post pauca haec: Nec non et Cyro fratri nostro Alexandriae civitatis praesuli, quatenus novae adinventionis unius vel duarum operationum vocabulo refutato, claro Dei Ecclesiarum praeconio nebulosarum concertationum caligines offundi non debeant vel aspergi, ut profecto unius vel geminae operationis vocabulum noviter introductum ex praedicatione fidei eximatur. Nam qui haec dicunt, quid aliud nisi juxta unius vel geminae naturae Christi Dei vocabulum, ita et operationem unam vel geminam suspicantur? Super quod clara sunt divina testimonia. Unius autem operationis vel duarum esse vel fuisse mediatorem Dei et hominum Dominum Jesum Christum, sentire et promere, satis ineptum est. Habet autem et circa finem eadem epistola sic. Et quidem, quantum ad instruendam notitiam ambigentium, sanctissimae fraternitati vestrae per eam insinuandam praevidimus. Caeterum quantum ad dogma ecclesiasticum pertinet, quae tenere vel praedicare debemus propter simplicitatem hominum, et amputandas inextricabiles quaestionum ambages, sicut superius diximus, non unam vel duas operationes in mediatore Dei et hominum definire, sed utrasque naturas in uno Christo unitate naturali copulatas, cum alterius communione operantes, atque operatrices confiteri debemus: et divinam quidem, quae Dei sunt operantem: et humanam, quae carnis sunt exsequentem, non divise, neque confuse, aut convertibiliter, Dei naturam in hominem, et humanam in Deum conversam edocentes, sed naturarum differentias integras confitentes: unus enim atque idem est humilis et sublimis, aequalis Patri, et minor Patre, ipse ante tempora, natus in tempore est: per quem facta sunt saecula, factus in saeculo est: et qui legem dedit, factus sub lege est, ut eos qui sub lege erant redimeret, ipse crucifixus, ipse chirographum, quod erat contra nos, evacuans in cruce de potestatibus et principatibus triumphavit. Auferentes ergo, sicut diximus, scandalum novellae adinventionis, non nos oportet unam vel duas operationes definientes praedicare, sed pro una, quam quidam dicunt, operatione, oporiet nos unum operatorem Christum Dominum in utrisque naturis veridice confiteri: et pro duabus operationibus, ablato geminae operationis vocabulo, ipsas potius duas naturas, id est, divinitatis et carnis assumptae, in una persona unigeniti Dei Patris, inconfuse, indivise, atque inconvertibiliter nobiscum praedicare propria operantes. Et hoc quidem beatissimae fraternitati vestrae insinuandum praevidimus, quatenus unius confessionis propositum unanimitati vestrae sanctitatis monstremus, ut profecto in uno spiritu anhelantes, pari fidei documento conspiremus. Scribentes etiam communibus fratribus Cyro et Sophronio antistitibus, ne novae vocis, id est, unius vel geminae operationis vocabulo insistere vel immorari videantur: sed abrasa hujusmodi novae vocis appellatione, unum Christum Dominum nobiscum in utrisque naturis divina vel humana praedicent operantem. Quanquam hos, quos ad nos praedictus frater et coepiscopus noster Sophronius misit, instruximus, ne duarum operationum vocabulum deinceps praedicare innitatur, quod instantissime promiserunt praedictum virum esse facturum, si etiam Cyrus frater, et coepiscopus noster ab unius operationis vocabulo discesserit. Similiter datus est etiam liber, in quo continebatur epistola Pyrrhi quondam praesulis hujus regiae urbis, ad Joannem sanctae memoriae, qui fuit papa Romanus, cujus initium est: Dominus et Deus noster Christus futurus in coelos ascendere. Habet autem eadem epistola post aliqua, haec: Nam quis illorum videns sic nos ex adverso positos; et quis sacerdotio fungimur, exprobrationibus submitti ab eis, qui constituti sunt regi, non derideat ac despiciat nostrum consilium: opportunitatem impietatis propriae instabilitatem nostram faciat? nondum de duabus naturis destructum est bellum, et alteram nobis ipsis turbulentiam introducimus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).