Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae
Honorius IEpis 6.4 · 8152-episto105More by Honorius I
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-i" aria-label="More works by Honorius I"> —
⋯
More
Original / primary: 8152 Episto105
6.1
EPISTOLA VI, AD EDWINUM REGEM ANGLIAE.
6.1
Hortatur ut in fide perseveret, ejusque precibus Paulino et Honorio metropolitanis duo cuique pallia mittit, ut, altero mortuo, superstes in locum defuncti alium possit ordinare.
6.2
Domino excellentissimo atque praecellentissimo filio Edwino regi Anglorum Honorius episcopus, servus servorum Dei, salutem.
6.3
Ita Christianitanis vestrae integritas circa conditoris sui cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo annuntiata, vestri operis multipliciter referat fructum. Sic enim vos reges esse cognoscitis, dum regem et creatorem vestrum, orthodoxa praedicatione edocti, Deum venerando creditis, eique, quod humana valet conditio, mentis vestrae sinceram devotionem exsolvitis. Quid Duo nostro aliud offerre valebimus, nisi ut in bonis actibus persistentes, ipsumque auctorem humani generis confidentes, eum colere, eique vota nostra reddere festinemus. Et ideo, excellentissime fili, paterna vos charitate, qua convenit, exhortamur, ut hoc quod vos divina misericordia ad suam gratiam vocare dignata est, sollicita intentione, et assiduis orationibus servare omnimodo festinetis, ut qui vos in praesenti saeculo ex omni errore absolutos ad agnitionem sui nominis est dignatus perducere, coelestis patriae vobis praeparet mansionem. Praedicatoris igitur vestri domini mei apostolicae memoriae Gregorii lectione frequenter occupari, prae oculis affectum doctrinae ipsius, quem pro vestris animabus libenter exercuit, habetote, quatenus ejus oratio et regnum vestrum populumque augeat, et vos omnipotenti Deo irreprehensibiles repraesentet.
6.4
Ea vero quae a nobis pro vestris sacerdotibus ordinanda sperastis, haec pro fidei vestrae sinceritate, quae nobis multimoda relatione per praesentium portitores laudabiliter insinuata est, gratuito animo attribuere illis sine ulla dilatione praevidemus. Et duo pallia utrorumque metropolitanorum, id est, Honorio et Paulino direximus, ut dum quis eorum de hoc saeculo ad auctorem suum fuerit accersitus, in loco ipsius alterum episcopum ex hac nostra auctoritate debeat subrogare, quod quidem tam pro vestrae charitatis affectu, quam pro tantarum provinciarum spatio, quae inter nos et vos esse noscuntur, sumus invitati concedere, ut in omnibus devotioni vestrae nostrum concursum, et juxta vestra desideria praeberemus. Incolumem excellentiam vestram gratia superna custodiat.

Intertext edge

Open linked passage

Note