Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-i" aria-label="More works by Honorius I">
—
⋯
Original / primary: 8152 Episto105
8.2
EPISTOLA VIII. HONORII PAPAE I AD JOANNEM ET ALIOS EPISCOPOS PER EPIRUM CONSTITUTOS.
8.2
Honorius Joanni, Andreae, Stephano et Donato episcopis per Epirum constitutis.
8.3
Praesentium latores, juxta ecclesiasticam disciplinam, pallium nos Hypatio Nicopolitanae Ecclesiae diacono, quem in sacris ordinibus episcopum ordinastis, petierunt votis supplicibus dirigendum. Et quia ejus persona pendula nos dubietate sollicitat, ne fortassis, in nece Soterici praefatae civitatis antistitis videatur esse commista, praesentium portitoribus, quantum opinamur, visi sumus reddidisse responsum; ut, assumpto fastigio, cum praesertim tempora pacis patiantur, in has Romanas partes venire deproperet, ut jusjurandum in confessione beati Petri apostoli praebeat, quod nullo dolo vel machinatione a se constructa, aut aliis haec machinantibus praebuit in his quoquo modo consensum, ut, ab omni vitio dubietatis exempto, possimus secundum ecclesiasticum ordinem tribuere quod rogamur. Nam dum praedictus Sotericus de quibusdam capitulis fuisset suspectus, in hanc urbem deveniens ad beatum Petrum apostolorum principem de conscientiae suae puritate praebuit nihilominus jusjurandum. Data Idus Decembres, indictione 14.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).