Epistolae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-i" aria-label="More works by Honorius I">
—
⋯
Original / primary: 8152 Episto105
9.2
EPISTOLA IX. HONORII PAPAE I AD SERGIUM SUBDIACONUM.
9.2
Honorius Sergio subdiacono.
9.3
Post parvi temporis spatium quaedam nobis sunt capita adversus Caralitanae civitatis archiepiscopum vel ejus clericos nuntiata pro quibus exsequendis, atque canonica discretione in hac Romana civitate ventilandis, non solum praefatae civitatis episcopum, emissa praeceptione, sed etiam ejus clericos, de quibus referebatur aliqua commisisse, praecepimus evocare. Et quia antefatus quidem episcopus, secundum quod ei jussum fuerat, in hanc civitatem venire curavit; ejus vero clerici, proprio reatu convicti, venire timentes, visi sunt a sacra communione privari, et anathematis vinculo innodari. Et post haec misso barbaro defensore regionario sanctae nostrae Ecclesiae ad eamdem civitatem Caralitanam, ut praedictos clericos debuisset deducere, actum est ut Theodorus quidam perversus praeses ejusdem Sardiniae diabolica intentione abreptus, venire eos jam navi impositos prohibuit, et violenter ablatos in Africanam provinciam destinavit. Scripsimus itaque filio nostro Gregorio praefecto tale tantumque facinus Theodoro ejusdem insulae praesidi jubere corrigere, et ipsas personas nostrae jurisdictionis suppositas nobis in hanc civitatem Romanam dirigere. Propterea experientia tua eidem eminentissimo praefecto imminendum deproperet, ut tanti viri facinus ulciscendum studeat, et eas nobis personas dirigere non omittat, sciens quia non solum hi qui crimine tenentur obnoxii a sacra sunt communione privati, anathematis poena multati, sed etiam hi qui cum eis videntur conjuncti. Exemplar vero sacrae Theodosii et Valentiniani tuae experientiae curavimus destinandum, et eidem eminentissimo praefecto per tuam experientiam dirigendum; cujus series non solum ejus eminentiam, verum etiam omnes omnino qui a sedis apostolicae ditione exorbitare contendunt, nihilominus informare possit. Quemadmodum serenissimi principes hactenus omnes innovaverunt cuncta privilegia sedis apostolicae, et quae olim eidem sunt concessa ipsa lectione poterunt approbari. Nam de Domini Dei nostri misericordia confidimus, quod jura vel privilegia beati Petri curabimus expetere, atque immutilata intentione quaesita atque impertita defendere. Tua ergo experientia ejusdem sacrae tenore attentius relegendo suffulta, non solum eminentissimo praefecto, sed etiam aliis haec eadem insinuare non differat. Nobis autem de his omnibus, sicut divinus favor impunxerit, cura erit ac sollicitudo juxta tramitem aequitatis sine dubio deliberare, atque utilius fine canonico terminare. Data IV Idus Junias, indictione XV.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).