Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Appendix ad epistolas
Honorius IIEpis 2 · 10853-apadep4More by Honorius II
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/honorius-ii" aria-label="More works by Honorius II"> —
⋯
More
Original / primary: 10853 Apadep4
1
I. Papa Honorius domino Salzburgensi archiepiscopo de rebus quibusdam certis etiam definitis per legatum suum sedem apostolicam consulenti inquit:
1
Sunt scripta jam olim super his causis promulgata penes ipsum dominum archiepiscopum. Non illi est necesse de his quaerere, aut exspectare novum ex nostri parte aliquod scriptum. Scriptis antiquis utatur, quia sedem Dei habens, nostrum habebit auxilium, in quibuscunque illi favent antiquae traditiones Patrum.
2
II. Idem Gerhous hanc narrat traditam ab eodem Honorio fidei definitionem.
2
Primus astitit mihi beatae memoriae Honorius, cum in ejus curia fuisset magister Luitinfus inter magistros Franciae. Hic dum astruere conaretur, Christum, secundum quod homo est, hominis quidem filium esse naturalem, sed Dei Patris Filium adoptivum: et ego e contrario astruerem, non ad hominem assumptum pertinere adoptionem, quod Filius Dei esset, praedictus papa Honorius astitit mihi concitatus ad hoc ipsum per quemdam libellum a quodam canonico Lateranensi, valenter litterato, ipsi porrectum, et a me perlectum, in quo diligenter fuit investigatum, quae differentia esset inter filios optatos, quos etiam proprios et naturales dici constat, et filios adoptatos filiis naturalibus minime coaequandos. Tunc ergo refutato adoptionis vocabulo in Christo Dei et hominis proprio et naturali filio, ego in petra exaltatus, et in fide Petri firmatus, ab urbe redii cum laetitia, certum tenens, verum esse, quod Petrus de Filio hominis hominibus errantibus ipse non erraverit, dicens: Tu es Christus Filius Dei vivi.
3
III. Decretum Honorii .
3
Curae sit omnibus episcopis excommunicatorum omnino nomina tam vicinis episcopis, quam suis parochianis pariter indicare, eaque in celebri loco posita prae foribus ecclesiae cunctis venientibus inculcare, quatenus in utraque diligentia excommunicatis utique ecclesiasticus aditus denegetur, et excusationis causa omnibus auferatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note