Honorius II
Epistolae et privilegia
Priv 88.14
Choose a text
More by Honorius II
—
10854 Epetpr25
88.1
XC. Bulla pro Vindocinensi monasterio. (Anno 1129, Mart. 24.)[MABILLON, Annal. Bened., VI, 653, ex authentico.]
88.1
HONORIUS episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio GAUFRIDO Vindocinensis monasterii abbati ejusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum.
88.2
Sacrosancta Romana Ecclesia, quae a Deo sibi concessum omnium Ecclesiarum retinet principatum, tanquam diligens mater singulis debet Ecclesiis instanti vigilantia providere. Justum est igitur et rationabile ut ecclesiae et venerabilia loca, maxime quae ad speciale jus et proprietatem sanctae Romanae, cui Deo auctore servimus, spectant Ecclesiae, specialioris praerogativae sortiantur honorem, et apostolicae auctoritatis munimine roborentur. Quocirca, dilecte in domino fili Gaufrede abbas, tuis rationabilibus postulationibus non immerito annuendum censuimus, ut Vindocinense monasterium cui Deo auctore praesides, quod videlicet ab ipsis fundatoribus Gaufredo Andegavensium comite et Agnete Pictavensium comitissa sedi apostolicae oblatum est, ad praedecessorum nostrorum sanctae memoriae Alexandri, Urbani, Paschalis et Calixti Romanorum pontificum exemplar, apostolicae sedis privilegio muniremus. Possessiones itaque et bona quae idem monasterium in praesentiarum juste et canonice possidet, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant, in quibus haec propriis nominibus duximus adnotanda: ecclesiam videlicet Sanctae Mariae de Surgeriis, ecclesiam Sanctae Mariae de castro Oleronis, et ecclesiam Sancti Nicolai, ecclesiam Sanctae Mariae de Castellis, ecclesiam Sancti Clementis de Credone, ecclesiam Sancti Salvatoris juxta muros Andegavis, et capellam Sancti Eutropii. Quaecunque praeterea in futurum largiente Domino concessione pontificum, liberalitate regum, largitione principum, oblatione fidelium seu aliis modis juste et legitime poteritis adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et integra conserventur. Ad haec, sicut iidem fundatores denuntiarunt et in eorum charta continetur sub apostolicae sedis defensione ac Romana libertate ab omni conditione aliarum personarum absolutum semper et liberum idem monasterium permanere sancimus; ita videlicet ut inter Romanum pontificem et te tuosque successores nulla cujuscunque dignitatis vel ordinis persona sit media habeatur, nec ipse Vindocinensis abbas ad concilium ire ubi papae persona non aderit, ullatenus cogatur. Porro ecclesiam Beatae Priscae in monte Aventino sitam, cum universis pertinentiis suis, sicut tempore praedecessorum nostrorum antecessores tui possedisse noscuntur, tibi tuisque successoribus cum omni dignitate quae ad eamdem ecclesiam pertinet, confirmamus, sancti Spiritus judicio decernentes, ut nulla deinceps ecclesiastica saecularisve persona praedictam Beatae Priscae ecclesiam seu ecclesiae dignitatem tibi tuisve successoribus qualibet astutia vel occasione auferre praesumat. Quod si forte contigerit Romanae legatum Ecclesiae praedictum Vindocinense monasterium visitare, charitative ibi suscipiatur, et ei juxta loci possibilitatem diligenter quae corpori fuerint necessaria ministrentur. Sane legatus ipse in eodem loco per se nihil disponere vel corrigere audeat, neque occasione legationis rectorem loci vel fratres molestare praesumat; sed si quid forte corrigendum cognoverit, papae notificare licebit. Si quis autem adversus locum illum pro aliquibus rebus causari voluerit, nullatenus abbas vel fratres ei respondeant antequam Romanum pontificem consulant, quia quod sine nostro vel successorum nostrorum judicio distractum vel diffinitum fuerit, irritum erit. Ad indicium vero perceptae hujus a Romana Ecclesia libertatis, duodecim solidos monetae vestrae quotannis Lateranensi palatio persolvetis. Si quis igitur in posterum ecclesiastica saecularisve persona, hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire tentaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districtae ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et hic fructum bonae actionis percipiant, et apud districtum judicem praemia aeternae pacis inveniant. Amen, amen, amen.
88.3
Ego Honorius catholicae Ecclesiae episcopus subscripsi.
88.4
Ego GG. card. tit. Sanctorum Apostolorum subs.
88.5
Ego Petrus presbyter card. tit. Calixti subs.
88.6
Ego Petrus presbyter card. tit. S. Marcelli subs.
88.7
Ego Girardus card. presbyter tit. Fasciolae subs.
88.8
Ego Gregorius presbyter card. tit. S. Balbiniae subs.
88.9
Ego Rusticus presbyter card. S. Cyriaci subs.
88.10
Ego Guilielmus Praenestinus episc. subs.
88.11
Ego Egidius Tusculanus episc. subs.
88.12
Ego Joannes Ostiensis episc. subs.
88.13
Ego Conradus Sabinensis episc. subs.
88.14
Ego Joannes presbyter card. tit. S. Grisogoni subs.
88.15
Ego Gregorius S. Angeli diaconus card. subs.
88.16
Ego Saro card. presbyter tit. S. Stephani subs.
88.17
Ego Petrus presbyter card. tit. S. Equitii subs.
88.18
Ego Petrus presbyter card. tit. S. Anastasiae subs.
88.19
Ego Goselinus presbyter card. tit. S. Ceciliae subs.
88.20
Ego Sigizo presbyter card. tit. Sancti Sixti subs.
88.21
Ego Eibertus presbyter card. tit. S. Clementis subs.
88.22
Ego Deusdedit presb. card. tit. S. Laurentii in Damaso subs.
88.23
Ego Jonathas diaconus card. SS. Cosmae et Damiani subs.
88.24
Ego Gregorius diaconus card. SS. Sergii et Bacchi subs.
88.25
Datum Laterani per manum Armerici sanctae Romanae Ecclesiae diaconi cardinalis et cancellarii, IX Kal. Aprilis, indict. VII, Incarnationis Dominicae anno 1129, pontificatus autem domni Honorii II papae anno V.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).