Epistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/horace" aria-label="More works by Horace">
—
⋯
Original / primary: Perseus Lat2
1.1.1
Prima dicte mihi, summa dicende Camena,
1.1.2
spectatum satis et donatum iam rude quaeris,
1.1.3
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
1.1.4
non eadem est aetas, non mens. Veianius armis
1.1.5
Herculis ad postem fixis latet abditus agro,
1.1.6
ne populum extrema totiens exoret harena,
1.1.7
est mihi purgatam crebro qui personet aurem:
1.1.8
“solve senescentem mature sanus equum, ne
1.1.9
peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.”
1.1.10
Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono;
1.1.11
quid verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc sum;
1.1.12
condo et compono quae mox depromere possim.
1.1.13
ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
1.1.14
nullius addictus iurare in verba magistri,
1.1.15
quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
1.1.16
nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
1.1.17
virtutis verae custos rigidusque satelles;
1.1.18
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor
1.1.19
et mihi res, non me rebus, subiungere conor.
1.1.20
Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
1.1.21
longa videtur opus debentibus, ut piger annus
1.1.22
pupillis, quos dura premit custodia matrum;
1.1.23
sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
1.1.24
consiliumque morantur agendi naviter id quod
1.1.25
aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque,
1.1.26
aeque neglectum pueris senibusque nocebit,
1.1.27
restat ut his ego me ipse regam solerque elementis,
1.1.28
non possis oculo quantum contendere Lynceus,
1.1.29
non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
1.1.30
nec quia desperes invicti membra Glyconis,
1.1.31
nodosa corpus nolis prohibere cheragra.
1.1.32
est quadam prodire tenus, si non datur ultra.
1.1.33
Fervet avaritia miseroque cupidine pectus:
1.1.34
sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
1.1.35
possis et magnam morbi deponere partem.
1.1.36
laudis amore tumes; sunt certa piacula, quae te
1.1.37
ter pure lecto poterunt recreare libello.
1.1.38
invidus, iracundus, iners, vinosus, amator,
1.1.39
nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit,
1.1.40
si modo culturae patientem commodet aurem.
1.1.41
Virtus est vitium fugere et sapientia prima
1.1.42
stultitia caruisse, vides, quae maxima credis
1.1.43
esse mala, exiguum censum turpemque repulsam,
1.1.44
quanto devites animi capitisque labore;
1.1.45
impiger extremos curris mercator ad Indos,
1.1.46
per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis:
1.1.47
ne cures-ea, quae stulte miraris et optas,
1.1.48
discere et audire et meliori credere non vis?
1.1.49
quis circum pagos et circum compita pugnax
1.1.50
magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
1.1.51
cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?
1.1.52
Vilius argentum est auro, virtutibus aurum.
1.1.53
“o cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
1.1.54
virtus post nummos!” haec Ianus summus ab imo
1.1.55
prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque,
1.1.56
laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
1.1.57
est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque,
1.1.58
sed quadringentis sex septem milia desunt ;
1.1.59
plebs eris. at pueri ludentes, rex eris, aiunt,
1.1.60
si recte facies. hic murus aeneus esto,
1.1.61
nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
1.1.62
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
1.1.63
nenia, quae regnum recte facientibus offert,
1.1.64
et maribus Curiis et decantata Camillis?
1.1.65
isne tibi melius suadet, qui “rem facias, rem,
1.1.66
si possis, recte, si non, quocumque modo, rem,”
1.1.67
ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi,
1.1.68
an qui Fortunae te responsare superbae
1.1.69
liberum et erectum praesens hortatur et aptat ?
1.1.70
Quod si me populus Romanus forte roget, cur
1.1.71
non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,
1.1.72
nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit,
1.1.73
olim quod volpes aegroto cauta leoni
1.1.74
respondit, referam: “quia me vestigia terrent,
1.1.75
omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.”
1.1.76
belua multorum es capitum, nam quid sequar aut quem?
1.1.77
pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
1.1.78
frustis et pomis viduas venentur avaras
1.1.79
excipiantque senes, quos in vivaria mittant;
1.1.80
multis occulto crescit res faenore. Verum
1.1.81
esto aliis alios rebus studiisque teneri:
1.1.82
idem eadem possunt horam durare probantes?
1.1.83
nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis,
1.1.84
si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
1.1.85
festinantis eri; cui si vitiosa libido
1.1.86
fecerit auspicium, “cras ferramenta Teanum
1.1.87
tolletis, fabri!” lectus genialis in aula est:
1.1.88
nil ait esse prius, melius nil caelibe vita;
1.1.89
si non est, iurat bene solis esse maritis.
1.1.90
quo teneant voltus mutantem Protea nodo?
1.1.91
quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos,
1.1.92
balnea, tonsores, conducto navigio aeque
1.1.93
nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
1.1.94
Si curatus inaequali tonsore capillos
1.1.95
occurri, rides; si forte subucula pexae
1.1.96
trita subest tunicae, vel si toga dissidet impar,
1.1.97
rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,
1.1.98
quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
1.1.99
aestuat et vitae disconvenit ordine toto,
1.1.100
diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis?
1.1.101
insanire putas sollemnia me neque rides,
1.1.102
nec medici credis nec curatoris egere
1.1.103
a praetore dati, rerum tutela mearum
1.1.104
cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem
1.1.105
de te pendentis, te respicientis amici.
1.1.106
Ad summam: sapiens uno minor est Iove, dives,
1.1.107
liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,
1.1.108
praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.
1.2.1
Troiam belli scriptorem. Maxime Lolli,
1.2.2
dum tu declamas Romae, Praeneste relegi;
1.2.3
qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,
1.2.4
planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit,
1.2.5
cur ita crediderim, nisi quid te distinet, audi.
1.2.6
Fabula, qua Paridis propter narratur amorem
1.2.7
Graecia barbariae lento collisa duello,
1.2.8
stultorum regum et populorum continet aestus.
1.2.9
Antenor censet belli praecidere causam:
1.2.10
quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus
1.2.11
cogi posse negat. Nestor componere litis
1.2.12
inter Peliden festinat et inter Atriden;
1.2.13
hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque,
1.2.14
quidquid delirant reges, plectuntur Achivi.
1.2.15
seditione, dolis, scelere atque libidine et ira
1.2.16
Iliacos intra muros peccatur et extra.
1.2.17
Rursus, quid virtus et quid sapientia possit,
1.2.18
utile proposuit nobis exemplar Ulixen,
1.2.19
qui domitor Troiae multorum providus urbes
1.2.20
et mores hominum inspexit, latumque per aequor,
1.2.21
dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
1.2.22
pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
1.2.23
Sirenum voces et Circae pocula nosti;
1.2.24
quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
1.2.25
sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
1.2.26
vixisset canis immundus vel amica luto sus.
1.2.27
nos numerus sumus et fruges consumere nati,
1.2.28
sponsi Penelopae nebulones, Alcinoique
1.2.29
in cute curanda plus aequo operata iuventus,
1.2.30
cui pulchrum fuit in medios dormire dies et
1.2.31
ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
1.2.32
Ut iugulent hominem, surgunt de nocte latrones;
1.2.33
ut te ipsum serves, non expergisceris? atqui
1.2.34
si noles sanus, curres hydropicus; et ni
1.2.35
posces ante diem librum cum lumine, si non
1.2.36
intendes animum studiis et rebus honestis,
1.2.37
invidia vel amore vigil torquebere. nam cur
1.2.38
quae laedunt oculum festinas demere; si quid
1.2.39
est animum, differs curandi tempus in annum?
1.2.40
dimidium facti qui coepit habet; sapere aude;
1.2.41
incipe! qui recte vivendi prorogat horam,
1.2.42
rusticus exspectat dum defluat amnis; at ille
1.2.43
labitur et labetur in omne volubilis aevum
1.2.44
Quaeritur argentum puerisque beata creandis
1.2.45
uxor, et incultae pacantur vomere silvae:
1.2.46
quod satis est cui contingit, nihil amplius optet.
1.2.47
non domus et fundus, non aeris acervus et auri
1.2.48
aegroto domini deduxit corpore febris,
1.2.49
non animo curas; valeat possessor oportet,
1.2.50
si comportatis rebus bene cogitat uti.
1.2.51
qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res,
1.2.52
ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram,
1.2.53
auriculas citharae collecta sorde dolentis.
1.2.54
sincerum est nisi vas, quodcumque infundis acescit.
1.2.55
Sperne voluptates; nocet empta dolore voluptas,
1.2.56
semper avarus eget; certum voto pete finem.
1.2.57
invidus alterius macrescit rebus opimis;
1.2.58
invidia Siculi non invenere tyranni
1.2.59
maius tormentum, qui non moderabitur irae,
1.2.60
infectum volet esse, dolor quod suaserit et mens,
1.2.61
dum poenas odio per vim festinat inulto,
1.2.62
ira furor brevis est: animum rege; qui nisi paret
1.2.63
imperat; hunc frenis, hunc tu compesce catena.
1.2.64
Fingit equum tenera docilem cervice magister
1.2.65
ire viam qua monstret eques; venaticus, ex quo
1.2.66
tempore cervinam pellem latravit in aula,
1.2.67
militat in silvis catulus, nunc adhibe puro
1.2.68
pectore verba puer, nunc te melioribus offer,
1.2.69
quo semel est imbuta recens, servabit odorem
1.2.70
testa diu. quod si cessas aut strenuus anteis,
1.2.71
nec tardum opperior nec praecedentibus insto.
1.3.1
Iuli Flore, quibus terrarum militet oris
1.3.2
Claudius Augusti privignus, scire laboro.
1.3.3
Thracane vos Hebrusque nivali compede vinctus,
1.3.4
an freta vicinas inter currentia turris,
1.3.5
an pingues Asiae campi collesque morantur?
1.3.6
Quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.
1.3.7
quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?
1.3.8
bella quis et paces longum diffundit in aevum?
1.3.9
quid Titius, Romana brevi venturus in ora?
1.3.10
Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
1.3.11
fastidire lacus et rivos ausus apertos, ut valet?
1.3.12
ut meminit nostri? fidibusne Latinis
1.3.13
Thebanos aptare modos studet auspice Musa,
1.3.14
an tragica desaevit et ampullatur in arte?
1.3.15
quid mihi Celsus agit? monitus multumque monendus,
1.3.16
privatas ut quaerat opes et tangere vitet
1.3.17
scripta Palatinus quaecumque recepit Apollo,
1.3.18
ne, si forte suas repetitum venerit olim
1.3.19
grex avium plumas, moveat cornicula risum
1.3.20
furtivis nudata coloribus, ipse quid audes?
1.3.21
quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum
1.3.22
ingenium, non incultum est et turpiter hirtum.
1.3.23
seu linguam causis acuis seu civica iura
1.3.24
respondere paras seu condis amabile carmen,
1.3.25
prima feres hederae victricis praemia, quod si
1.3.26
frigida curarum fomenta relinquere posses,
1.3.27
quo te caelestis sapientia duceret, ires. hoc opus,
1.3.28
hoc studium parvi properemus et ampli,
1.3.29
si patriae volumus, si nobis vivere cari.
1.3.30
Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae
1.3.31
quantae conveniat Munatius; an male sarta
1.3.32
gratia nequiquam coit et rescinditur? at vos
1.3.33
seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat
1.3.34
indomita cervice feros, ubicumque locorum
1.3.35
vivitis, indigni fraternum rumpere foedus,
1.3.36
pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.
1.4.1
Albi, nostrorum sermonum candide iudex,
1.4.2
quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
1.4.3
scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat,
1.4.4
an tacitum silvas inter reptare salubris,
1.4.5
curantem quidquid dignum sapiente bonoque est?
1.4.6
non tu corpus cras sine pectore: di tibi formam,
1.4.7
di tibi divitias dederunt artemque fruendi.
1.4.8
quid voveat dulci nutricula maius alumno,
1.4.9
qui sapere et fari possit quae sentiat, et cui
1.4.10
gratia, fama, valetudo contingat abunde,
1.4.11
et mundus victus non deficiente crumina?
1.4.12
Inter spem curamque, timores inter et iras
1.4.13
omnem crede diem tibi diluxisse supremum,
1.4.14
grata superveniet, quae non sperabitur hora.
1.4.15
me pinguem et nitidum bene curata cute vises,
1.4.16
cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.
1.5.1
Si potes Archiacis conviva recumbere lectis
1.5.2
nec modica cenare times holus omne patella,
1.5.3
supremo te sole domi, Torquate, manebo,
1.5.4
vina bibes iterum Tauro diffusa palustris
1.5.5
inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.
1.5.6
si melius quid habes, arcesse, vel imperium fer.
1.5.7
iamdudum splendet focus et tibi munda supellex,
1.5.8
mitte levis spes et certamina divitiarum
1.5.9
et Moschi causam: cras nato Caesare festus
1.5.10
dat veniam somnumque dies; impune licebit
1.5.11
aestivam sermone benigno tendere noctem.
1.5.12
Quo mihi fortunam, si non conceditur uti?
1.5.13
parcus ob heredis curam nimiumque severus
1.5.14
adsidet insano, potare et spargere flores
1.5.15
incipiam, patiarque vel inconsultus haberi.
1.5.16
quid non ebrietas dissignat ? operta recludit,
1.5.17
spes iubet esse ratas, ad proelia trudit inertem,
1.5.18
sollicitis animis onus eximit, addocet artes.
1.5.19
fecundi calices quem non fecere disertum?
1.5.20
contracta quem non in paupertate solutum?
1.5.21
Haec ego procurare et idoneus imperor et non
1.5.22
invitus, ne turpe toral, ne sordida mappa
1.5.23
corruget naris, ne non et cantharus et lanx
1.5.24
ostendat tibi te, ne fidos inter amicos
1.5.25
sit qui dicta foras eliminet, ut coeat par
1.5.26
iungaturque pari. Butram tibi Septiciumque,
1.5.27
et nisi cena prior potiorque puella Sabinum
1.5.28
detinet, adsumam. locus est et pluribus umbris:
1.5.29
sed nimis arta premunt olidae convivia caprae,
1.5.30
tu quotus esse velis rescribe et rebus omissis
1.5.31
atria servantem postico falle clientem.
1.6.1
Nil admirari prope res est una, Numici,
1.6.2
solaque quae possit facere et servare beatum,
1.6.3
hunc solem et stellas et decedentia certis
1.6.4
tempora momentis sunt qui formidine nulla
1.6.5
imbuti spectent: quid censes munera terrae,
1.6.6
quid maris extremos Arabas ditantis et Indos,
1.6.7
ludicra quid, plausus et amici dona Quiritis,
1.6.8
quo spectanda modo, quo sensu credis et ore?
1.6.9
Qui timet his adversa, fere miratur eodem
1.6.10
quo cupiens pacto: pavor est utrobique molestus,
1.6.11
improvisa simul species exterret utrumque.
1.6.12
gaudeat an doleat, cupiat metuatne, quid ad rem,
1.6.13
si, quicquid vidit melius peiusve sua spe,
1.6.14
defixis oculis animoque et corpore torpet?
1.6.15
insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui,
1.6.16
ultra quam satis est Virtutem si petat ipsam.
1.6.17
I nunc, argentum et marmor vetus aeraque et artes
1.6.18
suspice, cum gemmis Tyrios mirare colores;
1.6.19
gaude quod spectant oculi te mille loquentem;
1.6.20
navus mane forum et vespertinus pete tectum,
1.6.21
ne plus frumenti dotalibus emetat agris
1.6.22
Mutus et (indignum, quod sit peioribus ortus)
1.6.23
hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
1.6.24
quidquid sub terra est, in apricum proferet aetas,
1.6.25
defodiet condetque nitentia, cum bene notum
1.6.26
porticus Agrippae, via te conspexerit Appi,
1.6.27
ire tamen restat Numa quo devenit et Ancus.
1.6.28
Si latus aut renes morbo temptantur acuto,
1.6.29
quaere fugam morbi, vis recte vivere: quis non?
1.6.30
si Virtus hoc una potest dare, fortis omissis
1.6.31
hoc age deliciis. Virtutem verba putas et
1.6.32
lucum ligna: cave ne portus occupet alter,
1.6.33
ne Cibyratica, ne Bithyna negotia perdas;
1.6.34
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro et
1.6.35
tertia succedant et quae pars quadret acervum.
1.6.36
scilicet uxorem cum dote fidemque et amicos
1.6.37
et genus et formam regina Pecunia donat,
1.6.38
ac bene nummatum decorat Suadela Venusque,
1.6.39
mancupiis locuples eget aeris Cappadocum rex:
1.6.40
ne fueris hic tu. chlamydes Lucullus, ut aiunt,
1.6.41
si posset centum scaenae praebere rogatus,
1.6.42
qui possum tot? ait; “tamen et quaeram et quot habebo
1.6.43
mittam:” post paulo scribit sibi milia quinque
1.6.44
esse domi chlamydum; partem vel tolleret omnis,
1.6.45
exilis domus est, ubi non et multa supersunt
1.6.46
et dominum fallunt et prosunt furibus. ergo
1.6.47
si res sola potest facere et servare beatum,
1.6.48
hoc primus repetas opus, hoc postremus omittas.
1.6.49
Si fortunatum species et gratia praestat,
1.6.50
mercemur servum, qui dictet nomina, laevum
1.6.51
qui fodicet latus et cogat trans pondera dextram
1.6.52
porrigere: “hic multum in Fabia valet, ille Velina;
1.6.53
cui libet hic fasces dabit eripietque curule
1.6.54
cui volet importunus ebur.” frater, pater adde:
1.6.55
ut cuique est aetas, ita quemque facetus adopta.
1.6.56
Si bene qui cenat bene vivit, lucet, eamus
1.6.57
quo ducit gula; piscemur, venemur, ut olim
1.6.58
Gargilius, qui mane plagas, venabula, servos
1.6.59
differtum transire forum populumque iubebat,
1.6.60
unus ut e multis populo spectante referret
1.6.61
emptum mulus aprum, crudi tumidique lavemur,
1.6.62
quid deceat, quid non, obliti, Caerite cera
1.6.63
digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulixei,
1.6.64
cui potior patria fuit interdicta voluptas.
1.6.65
si, Mimnermus uti censet, sine amore iocisque
1.6.66
nil est iucundum, vivas in amore iocisque?.
1.6.67
Vive, vale! si quid novisti rectius istis,
1.6.68
candidus imperti; si nil, his utere mecum.
1.7.1
Quinque dies tibi pollicitus me rure futurum,
1.7.2
Sextilem totum mendax desideror. atque
1.7.3
si me vivere vis sanum recteque valentem,
1.7.4
quam mihi das aegro, dabis aegrotare timenti,
1.7.5
Maecenas, veniam, dum ficus prima calorque
1.7.6
dissignatorem decorat lictoribus atris,
1.7.7
dum pueris omnis pater et matercula pallet,
1.7.8
officiosaque sedulitas et opella forensis
1.7.9
adducit febris et testamenta resignat.
1.7.10
quod si bruma nives Albanis illinet agris,
1.7.11
ad mare descendet vates tuus et sibi parcet
1.7.12
contractusque leget; te, dulcis amice, reviset
1.7.13
cum Zephyris, si concedes, et hirundine prima.
1.7.14
Non quo more piris vesci Calaber iubet hospes,
1.7.15
tu me fecisti locupletem. vescere, sodes.
1.7.16
iam satis est. at tu quantum vis tolle. benigne.
1.7.17
non invisa feres pueris munuscula parvis.
1.7.18
tam teneor dono, quam si dimittar onustus.
1.7.19
ut libet; haec porcis hodie comedenda relinques.
1.7.20
prodigus et stultus donat quae spernit et odit;
1.7.21
haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis,
1.7.22
vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,
1.7.23
nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.
1.7.24
dignum praestabo me etiam pro laude merentis.
1.7.25
quod si me noles usquam discedere, reddes
1.7.26
forte latus, nigros angusta fronte capillos,
1.7.27
reddes dulce loqui, reddes ridere decorum et
1.7.28
inter vina fugam Cinarae maerere protervae.
1.7.29
Forte per angustam tenuis volpecula rimam
1.7.30
repserat in cumeram frumenti, pastaque rursus
1.7.31
ire foras pleno tendebat corpore frustra;
1.7.32
cui mustela procul, si vis, ait, “effugere istinc,
1.7.33
macra cavum repetes artum, quem macra subisti.”
1.7.34
hac ego si compellor imagine, cuncta resigno;
1.7.35
nec somnum plebis laudo satur altilium nec
1.7.36
otia divitiis Arabum Uberrima muto.
1.7.37
saepe verecundum laudasti, rexque paterque
1.7.38
audisti coram nec verbo parcius absens:
1.7.39
inspice si possum donata reponere laetus.
1.7.40
haud male Telemachus, proles parientis Ulixei:
1.7.41
“non est aptus equis Ithace locus, ut neque planis
1.7.42
porrectus spatiis nec multae prodigus herbae:
1.7.43
Atride, magis apta tibi tua dona relinquam.”
1.7.44
parvum parva decent: mihi iam non regia Roma,
1.7.45
sed vacuum Tibur placet aut imbelle Tarentum.
1.7.46
Strenuus et fortis causisque Philippus agendis
1.7.47
clarus, ab officiis octavam circiter horam
1.7.48
dum redit atque Foro nimium distare Carinas
1.7.49
iam grandis natu queritur, conspexit, ut aiunt,
1.7.50
adrasum quendam vacua tonsoris in umbra
1.7.51
cultello proprios purgantem leniter unguis.
1.7.52
Demetri, (puer hic non laeve iussa Philippi
1.7.53
accipiebat) “abi, quaere et refer, unde domo, quis,
1.7.54
cuius fortunae, quo sit patre quove patrono.”
1.7.55
it, redit et narrat, Voltcium nomine Menam,
1.7.56
praeconem, tenui censu, sine crimine, notum
1.7.57
et properare loco et cessare et quaerere et uti,
1.7.58
gaudentem parvisque sodalibus et lare certo
1.7.59
et ludis et post decisa negotia Campo.
1.7.60
“scitari libet ex ipso quodcumque refers: dic
1.7.61
ad cenam veniat.” non sane credere Mena,
1.7.62
mirari secum tacitus, quid multa? benigne,
1.7.63
respondet. neget ille mihi? “negat improbus et te
1.7.64
neglegit aut horret.” Volteium mane Philippus
1.7.65
vilia vendentem tunicato scruta popello
1.7.66
occupat et salvere iubet prior, ille Philippo
1.7.67
excusare laborem et mercennaria vincla,
1.7.68
quod non mane domum venisset, denique quod non
1.7.69
providisset eum. “sic ignovisse putato
1.7.70
me tibi, si cenas hodie mecum.” ut libet. “ergo
1.7.71
post nonam venies: nunc i, rem strenuus auge.”
1.7.72
ut ventum ad cenam est, dicenda tacenda locutus
1.7.73
tandem dormitum dimittitur. Hic ubi saepe
1.7.74
occultum visus decurrere piscis ad hamum,
1.7.75
mane cliens et iam certus conviva, iubetur
1.7.76
rura suburbana indictis comes ire Latinis,
1.7.77
impositus mannis arvum caelumque Sabinum
1.7.78
non cessat laudare, videt ridetque Philippus,
1.7.79
et sibi dum requiem, dum risus undique quaerit,
1.7.80
dum septem donat sestertia, mutua septem
1.7.81
promittit, persuadet uti mercetur agellum.
1.7.82
mercatur. ne te longis ambagibus ultra
1.7.83
quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque
1.7.84
sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos,
1.7.85
immoritur studiis et amore senescit habendi.
1.7.86
verum ubi oves furto, morbo periere capellae,
1.7.87
spem mentita seges, bos est enectus arando,
1.7.88
offensus damnis media de nocte caballum
1.7.89
arripit iratusque Philippi tendit ad aedis.
1.7.90
quem simul aspexit scabrum intonsumque Philippus,
1.7.91
durus, ait, “Voltei, nimis attentusque videris
1.7.92
esse mihi.” “pol, me miserum, patrone, vocares,
1.7.93
si velles,” inquit, “verum mihi ponere nomen.
1.7.94
quod te per Genium dextramque deosque Penatis
1.7.95
obsecro et obtestor, vitae me redde priori!”
1.7.96
Qui semel aspexit, quantum dimissa petitis
1.7.97
praestent, mature redeat repetatque relicta.
1.7.98
metiri se quemque suo modulo ae pede verum est.
1.8.1
Celso gaudere et bene rem gerere Albinovano
1.8.2
Musa rogata refer, comiti scribaeque Neronis,
1.8.3
si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantem
1.8.4
vivere nec recte nec suaviter; haud quia grando
1.8.5
contuderit vitis oleamque momorderit aestus,
1.8.6
nec quia longinquis armentum aegrotet in agris;
1.8.7
sed quia mente minus validus quam corpore toto
1.8.8
nil audire velim, nil discere, quod levet aegrum;
1.8.9
fidis offendar medicis, irascar amicis,
1.8.10
cur me funesto properent arcere veterno;
1.8.11
quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam;
1.8.12
Romae Tibur amem ventosus, Tibure Romam.
1.8.13
Post haec, ut valeat, quo pacto rem gerat et se,
1.8.14
ut placeat iuveni percontare utque cohorti,
1.8.15
si dicet, recte, primum gaudere, subinde
1.8.16
praeceptum auriculis hoc instillare memento:
1.8.17
ut tu fortunam, sic nos te, Celse, feremus.
1.9.1
Septimius, Claudi, nimirum intellegit unus,
1.9.2
quanti me facias, nam cum rogat et prece cogit
1.9.3
scilicet ut tibi se laudare et tradere coner,
1.9.4
dignum mente domoque legentis honesta Neronis,
1.9.5
munere cum fungi propioris censet amici,
1.9.6
quid possim videt ac novit me valdius ipso.
1.9.7
multa quidem dixi cur excusatus abirem;
1.9.8
sed timui mea ne finxisse minora putarer,
1.9.9
dissimilator opis propriae, mihi commodus uni.
1.9.10
sic ego, maioris fugiens opprobria culpae,
1.9.11
frontis ad urbanae descendi praemia, quod si
1.9.12
depositum laudas ob amici iussa pudorem,
1.9.13
scribe tui gregis hunc et fortem crede bonumque.
1.10.1
Urbis amatorem Fuscum salvere iubemus
1.10.2
ruris amatores, hac in re scilicet una
1.10.3
multum dissimiles, at cetera paene gemelli
1.10.4
fraternis animis (quidquid negat alter, et alter)
1.10.5
adnuimus pariter vetuli notique columbi.
1.10.6
Tu nidum servas; ego laudo ruris amoeni
1.10.7
rivos et musco circumlita saxa nemusque.
1.10.8
quid quaeris? vivo et regno, simul ista reliqui
1.10.9
quae vos ad caelum effertis rumore secundo,
1.10.10
utque sacerdotis fugitivus liba recuso;
1.10.11
pane egeo iam mellitis potiore placentis.
1.10.12
Vivere Naturae si convenienter oportet,
1.10.13
ponendaeque domo quaerenda est area primum,
1.10.14
novistine locum potiorem rure beato?
1.10.15
est ubi plus tepeant hiemes, ubi gratior aura
1.10.16
leniat et rabiem Canis et momenta Leonis,
1.10.17
cum semel accepit Solem furibundus acutum?
1.10.18
est ubi divellat somnos minus invida Cura?
1.10.19
deterius Libycis olet aut nitet herba lapillis?
1.10.20
purior in vicis aqua tendit rumpere plumbum,
1.10.21
quam quae per pronum trepidat cum murmure rivum?
1.10.22
nempe inter varias nutritur silva columnas,
1.10.23
laudaturque domus longos quae prospicit agros.
1.10.24
Naturam expelles furca, tamen usque recurret,
1.10.25
et mala perrumpet furtim fastidia victrix.
1.10.26
Non, qui Sidonio contendere callidus ostro
1.10.27
nescit Aquinatem potantia vellera fucum,
1.10.28
certius accipiet damnum propiusve medullis,
1.10.29
quam qui non poterit vero distinguere falsum,
1.10.30
quem res plus nimio delectavere secundae,
1.10.31
mutatae quatient. si quid mirabere, pones
1.10.32
invitus, fuge magna: Meet sub paupere tecto
1.10.33
reges et regum vita praecurrere amicos.
1.10.34
Cervus equum pugna melior communibus herbis
1.10.35
pellebat, donec minor in certamine longo
1.10.36
imploravit opes hominis frenum que recepit;
1.10.37
sed postquam victor violens discessit ab hoste,
1.10.38
non equitem dorso, non frenum depulit ore.
1.10.39
sic qui pauperiem veritus potiore metallis
1.10.40
libertate caret, dominum vehet improbus atque
1.10.41
serviet aeternum, quia parvo nesciet uti.
1.10.42
cui non conveniet sua res, ut calceus olim,
1.10.43
si pede maior erit, subvertet, si minor, uret.
1.10.44
Laetus sorte tua vives sapienter, Aristi,
1.10.45
nec me dimittes incastigatum, ubi plura
1.10.46
cogere quam satis est ac non cessare videbor,
1.10.47
imperat aut servit collecta pecunia cuique,
1.10.48
tortum digna sequi potius quam ducere funem.
1.10.49
Haec tibi dictabam post fanum putre Vacunae,
1.10.50
excepto quod non simul esses, cetera laetus.
1.11.1
Quid tibi visa Chios, Bullati, notaque Lesbos,
1.11.2
quid concinna Samos, quid Croesi regia Sardis,
1.11.3
Zmyrna quid et Colophon? maiora minorave fama,
1.11.4
cunctane prae Campo et Tiberino flumine sordent?
1.11.5
an venit in votum Attalicis ex urbibus una,
1.11.6
an Lebedum laudas odio maris atque viarum?
1.11.7
scis Lebedus quid sit: Gabiis desertior atque
1.11.8
Fidenis vicus; tamen illic vivere vellem,
1.11.9
oblitusque meorum, obliviscendus et illis,
1.11.10
Neptunum procul e terra spectare furentem.
1.11.11
Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque
1.11.12
aspersus, volet in caupona vivere; nec qui
1.11.13
frigus collegit, furnos et balnea laudat
1.11.14
ut fortunatam plene praestantia vitam;
1.11.15
nec si te validus iactaverit Auster in alto,
1.11.16
idcirco navem trans Aegaeum mare vendas.
1.11.17
Incolumi Rhodos et Mytilene pulchra facit quod
1.11.18
paenula solstitio, campestre nivalibus auris,
1.11.19
per brumam Tiberis, Sextili mense caminus.
1.11.20
dum licet ac voltum servat Fortuna benignum,
1.11.21
Romae laudetur Samos et Chios et Rhodos absens,
1.11.22
tu quamcumque deus tibi fortunaverit horam
1.11.23
grata sume manu, neu dulcia differ in annum;
1.11.24
ut quocumque loco fueris vixisse libenter
1.11.25
te dicas, nam si ratio et prudentia curas,
1.11.26
non locus effusi late maris arbiter aufert,
1.11.27
caelum, non animum, mutant, qui trans mare currunt,
1.11.28
strenua nos exercet inertia: navibus atque
1.11.29
quadrigis petimus bene vivere, quod petis hic est,
1.11.30
est Ulubris, animus si te non deficit aequus.
1.12.1
Fructibus Agrippae Siculis, quos colligis, Ieci,
1.12.2
si recte frueris, non est ut copia maior
1.12.3
ab Iove donari possit tibi. tolle querellas:
1.12.4
pauper enim non est, cui rerum suppetit usus,
1.12.5
si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis, nil
1.12.6
divitiae poterunt regales addere maius.
1.12.7
si forte in medio positorum abstemius herbis
1.12.8
vivis et urtica, sic vives protinus, ut te
1.12.9
confestim liquidus Fortunae rivus inauret,
1.12.10
vel quia naturam mutare pecunia nescit,
1.12.11
vel quia cuncta putas una virtute minora.
1.12.12
Miramur, si Democriti pecus edit agellos
1.12.13
cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox;
1.12.14
cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri
1.12.15
nil parvum sapias et adhuc sublimia cures:
1.12.16
quae mare compescant causae, quid temperet annum,
1.12.17
stellae sponte sua iussaene vagentur et errent,
1.12.18
quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem,
1.12.19
quid velit et possit rerum concordia discors,
1.12.20
Empedocles an Stertinium deliret acumen.
1.12.21
Verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas,
1.12.22
utere Pompeio Grospho et, si quid petet, ultro
1.12.23
defer; nil Grosphus nisi verum orabit et aequum,
1.12.24
vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest.
1.12.25
Ne tamen ignores, quo sit Romana loco res,
1.12.26
Cantaber Agrippae, Claudi virtute Neronis
1.12.27
Armenius cecidit; ius imperiumque Phraates
1.12.28
Caesaris accepit genibus minor; aurea fruges
1.12.29
Italiae pleno defudit Copia cornu.
1.13.1
Ut proficiscentem docui te saepe diuque,
1.13.2
Augusto reddes signata volumina, Vini,
1.13.3
si validus, si laetus erit, si denique poscet;
1.13.4
ne studio nostri pecces odiumque libellis
1.13.5
sedulus importes opera vehemente minister.
1.13.6
si te forte meae gravis uret sarcina chartae,
1.13.7
abicito potius, quam quo perferre iuberis
1.13.8
clitellas ferus impingas, Asinaeque paternum
1.13.9
cognomen vertas in risum et fabula fias.
1.13.10
Viribus uteris per divos, flumina, lamas.
1.13.11
victor propositi simul ac perveneris illuc,
1.13.12
sic positum servabis onus, ne forte sub ala
1.13.13
fasciculum portes librorum ut rusticus agnum,
1.13.14
ut vinosa glomus furtivae Pyrria lanae,
1.13.15
ut cum pilleolo soleas conviva tribulis.
1.13.16
neu volgo narres te sudavisse ferendo
1.13.17
carmina, quae possint oculos aurisque morari
1.13.18
Caesaris, oratus multa prece, nitere porro,
1.13.19
vade; vale; cave ne titubes mandataque frangas.
1.14.1
Vilice silvarum et milli me reddentis agelli,
1.14.2
quem tu fastidis, habitatum quinque focis et
1.14.3
quinque bonos solitum Variam dimittere patres,
1.14.4
certemus, spinas animone ego fortius an tu
1.14.5
evellas agro, et melior sit Horatius an res.
1.14.6
Me quamvis Lamiae pietas et cura moratur,
1.14.7
fratrem maerentis, rapto de fratre dolentis
1.14.8
insolabiliter, tamen istuc mens animusque
1.14.9
fert et amat spatiis obstantia rumpere claustra,
1.14.10
rure ego viventem, tu dicis in urbe beatum.
1.14.11
cui placet alterius, sua nimirum est odio sors.
1.14.12
stultus uterque locum immeritum causatur inique:
1.14.13
in culpa est animus, qui se non effugit umquam.
1.14.14
Tu mediastinus tacita prece rura petebas,
1.14.15
nunc urbem et ludos et balnea vilicus optas:
1.14.16
me constare mihi scis et discedere tristem
1.14.17
quandocumque trahunt invisa negotia Romam,
1.14.18
non eadem miramur; eo disconvenit inter
1.14.19
meque et te. nam quae deserta et inhospita tesqua
1.14.20
credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit
1.14.21
quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina
1.14.22
incutiunt urbis desiderium, video, et quod
1.14.23
angulus iste feret piper et tus ocius uva,
1.14.24
nec vicina subest vinum praebere taberna
1.14.25
quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius
1.14.26
ad strepitum salias terrae gravis; et tamen urges
1.14.27
iampridem non tacta ligonibus arva bovemque
1.14.28
disiunctum curas et strictis frondibus exples;
1.14.29
addit opus pigro rivus, si decidit imber,
1.14.30
multa mole docendus aprico parcere prato.
1.14.31
Nunc age, quid nostrum concentum dividat audi.
1.14.32
quem tenues decuere togae nitidique capilli,
1.14.33
quem scis immunem Cinarae placuisse rapaci,
1.14.34
quem bibulum liquidi media de luce Falerni,
1.14.35
cena brevis iuvat et prope rivum somnus in herba;
1.14.36
nec lusisse pudet, sed non incidere ludum,
1.14.37
non istic obliquo oculo mea commoda quisquam
1.14.38
limat, non odio obscuro morsuque venenat:
1.14.39
rident vicini glaebas et saxa moventem.
1.14.40
cum servis urbana diaria rodere mavis;
1.14.41
horum tu in numerum voto ruis: invidet usum
1.14.42
lignorum et pecoris tibi calo argutus et horti,
1.14.43
optat ephippia bos, piger optat arare caballus.
1.14.44
quam scit uterque libens censebo exerceat artem.
1.15.1
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni,
1.15.2
quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias
1.15.3
Musa supervacuas Antonius, et tamen illis
1.15.4
me facit invisum, gelida cum perluor unda
1.15.5
per medium frigus, sane murteta relinqui
1.15.6
dictaque cessantem nervis elidere morbum
1.15.7
sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris,
1.15.8
qui caput et stomachum supponere fontibus audent
1.15.9
Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
1.15.10
mutandus locus est et deversoria nota
1.15.11
praeteragendus equus, “quo tendis? non mihi Cumas
1.15.12
est iter aut Baias,” laeva stomachosus habena
1.15.13
dicet eques; sed equi frenato est auris in ore);
1.15.14
maior utrum populum frumenti copia pascat;
1.15.15
collectosne bibant imbres puteosne perennis
1.15.16
iugis aquae (nam vina nihil moror illius orae:
1.15.17
rure meo possum quidvis perferre patique;
1.15.18
ad mare cum veni, generosum et lene requiro,
1.15.19
quod curas abigat, quod cum spe divite manet
1.15.20
in venas animumque meum, quod verba ministret,
1.15.21
quod me Lucanae iuvenem commendet amicae);
1.15.22
tractus uter pluris lepores, uter educet apros;
1.15.23
utra magis piscis et echinos aequora celent,
1.15.24
pinguis ut inde domum possim Phaeaxque reverti,
1.15.25
scribere te nobis, tibi nos accredere par est.
1.15.26
Maenius, ut rebus maternis atque paternis
1.15.27
fortiter absumptis urbanus coepit haberi
1.15.28
scurra vagus, non qui certum praesepe teneret,
1.15.29
impransus non qui civem dinosceret hoste,
1.15.30
quaelibet in quemvis opprobria fingere saevus,
1.15.31
pernicies et tempestas barathrumque macelli,
1.15.32
quidquid quaesierat, ventri donabat avaro.
1.15.33
hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil
1.15.34
aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi,
1.15.35
vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset;
1.15.36
scilicet ut ventres lamna candente nepotum
1.15.37
diceret urendos correctus Bestius. idem,
1.15.38
quidquid erat nactus praedae maioris, ubi omne
1.15.39
verterat in fumum et cinerem, non hercule miror,
1.15.40
aiebat, “si qui comedunt bona, cum sit obeso
1.15.41
nil melius turdo, nil vulva pulchrius ampla.”
1.15.42
Nimirum hic ego sum. nam tuta et parvola laudo,
1.15.43
cum res deficiunt, satis inter vilia fortis :
1.15.44
verum ubi quid melius contingit et unctius, idem
1.15.45
vos sapere et solos aio bene vivere, quorum
1.15.46
conspicitur nitidis fundata pecunia villis.
1.16.1
Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti,
1.16.2
arvo pascat erum an bacis opulentet olivae,
1.16.3
pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo,
1.16.4
scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
1.16.5
Continui montes, ni dissocientur opaca
1.16.6
valle, sed ut veniens dextrum latus aspiciat sol,
1.16.7
laevum discedens curru fugiente vaporet.
1.16.8
temperiem laudes, quid si rubicunda benigni
1.16.9
corna vepres et pruna ferant? si quercus et ilex
1.16.10
multa fruge pecus, multa dominum iuvet umbra?
1.16.11
dicas adductum propius frondere Tarentum,
1.16.12
fons etiam rivo dare nomen idoneus, ut nec
1.16.13
frigidior Thracam nec purior ambiat Hebrus,
1.16.14
infirmo capiti fluit utilis, utilis alvo.
1.16.15
hae latebrae dulces, etiam, si credis, amoenae,
1.16.16
incolumem tibi me praestant Septembribus horis.
1.16.17
Tu recte vivis, si curas esse quod audis,
1.16.18
iactamus iam pridem omnis te Roma beatum;
1.16.19
sed vereor ne cui de te plus quam tibi credas,
1.16.20
neve putes alium sapiente bonoque beatum,
1.16.21
neu, si te populus sanum recteque valentem
1.16.22
dictitet, occultam febrem sub tempus edendi
1.16.23
dissimules, donec manibus tremor incidat unctis.
1.16.24
stultorum incurata pudor malus ulcera celat.
1.16.25
Si quis bella tibi terra pugnata marique
1.16.26
dicat et his verbis vacuas permulceat auris:
1.16.27
“tene magis salvum populus velit an populum tu,
1.16.28
servet in ambiguo, qui consulit et tibi et urbi,
1.16.29
Iuppiter,” Augusti laudes agnoscere possis:
1.16.30
cum pateris sapiens emendatusque vocari,
1.16.31
respondesne tuo, dic sodes, nomine? “nempe
1.16.32
vir bonus et prudens dici delector ego ac tu.”
1.16.33
qui dedit hoc hodie, cras, si volet, auferet, ut si
1.16.34
detulerit fasces indigno, detrahet idem.
1.16.35
pone, meum est inquit: pono tristisque recedo.
1.16.36
idem si clamet furem, neget esse pudicum,
1.16.37
contendat laqueo collum pressisse paternum,
1.16.38
mordear opprobriis falsis mutemque colores?
1.16.39
falsus honor iuvat et mendax infamia terret
1.16.40
quem nisi mendosum et medicandum ? Vir bonus est quis?
1.16.41
“qui consulta patrum, qui leges imaque servat,
1.16.42
quo multae magnaeque secantur iudice lites,
1.16.43
quo res sponsore et quo causae teste tenentur.”
1.16.44
sed videt hunc omnis domus et vicinia tota
1.16.45
introrsum turpem, speciosum pelle decora.
1.16.46
nec furtum feci nec fugi, si mihi dicat
1.16.47
servus, habes pretium, loris non ureris, aio.
1.16.48
non hominem occidi: non pasces in cruce corvos.
1.16.49
sum bonus et frugi : renuit negitatque Sabellus.
1.16.50
cautus enim metuit foveam lupus accipiterque
1.16.51
suspectos laqueos et opertum miluus hamum,
1.16.52
oderunt peccare boni virtutis amore,
1.16.53
tu nihil admittes in te formidine poenae:
1.16.54
sit spes fallendi, miscebis sacra profanis.
1.16.55
nam de mille fabae modiis cum surripis unum,
1.16.56
damnum est, non facinus, mihi pacto lenius isto.
1.16.57
vir bonus, omne forum quem spectat et omne tribunal,
1.16.58
quandocumque deos vel porco vel bove placat,
1.16.59
Line pater! clare, clare cum dixit, Apollo!
1.16.60
labra movet metuens audiri: “pulchra Laverna,
1.16.61
da mihi fallere, da iusto sanctoque videri,
1.16.62
noctem peccatis et fraudibus obice nubem.”
1.16.63
Qui melior servo, qui liberior sit avarus,
1.16.64
in triviis fixum cum se demittit ob assem,
1.16.65
non video; nam qui cupiet, metuet quoque; porro,
1.16.66
qui metuens vivet, liber mihi non erit umquam,
1.16.67
perdidit arma, locum Virtutis deseruit, qui
1.16.68
semper in augenda festinat et obruitur re.
1.16.69
vendere cum possis captivum, occidere noli;
1.16.70
serviet utiliter; sine pascat durus aretque,
1.16.71
naviget ac mediis hiemet mercator in undis,
1.16.72
annonae prosit, portet frumenta penusque.
1.16.73
Vir bonus et sapiens audebit dicere: “Pentheu,
1.16.74
rector Thebarum, quid me perferre patique
1.16.75
indignum coges?” Adimam bona. “Nempe pecus, rem,
1.16.76
lectos, argentum: tollas licet.” “In manicis ot
1.16.77
compedibus saevo te sub custode tenebo.”
1.16.78
Ipse deus, simul atque volam, me solvet. opinor,
1.16.79
hoc sentit moriar. mors ultima linea rerum est.
1.17.1
Quamvis, Scaeva, satis per te tibi consulis et scis,
1.17.2
quo tandem pacto deceat maioribus uti,
1.17.3
disce, docendus adhuc quae censet amiculus, ut si
1.17.4
caecus iter monstrare velit; tamen aspice si quid
1.17.5
et nos, quod cures proprium fecisse, loquantur.
1.17.6
Si te grata quies et primam somnus in horam
1.17.7
delectat, si te pulvis strepitusque rotarum,
1.17.8
si laedit caupona, Ferentinum ire iubebo,
1.17.9
nam neque divitibus contingunt gaudia solis,
1.17.10
nec vixit male, qui natus moriensque fefellit.
1.17.11
si prodesse tuis pauloque benignius ipsum
1.17.12
te tractare voles, accedes siccus ad unctum.
1.17.13
“Si pranderet holus patienter, regibus uti
1.17.14
nollet Aristippus.” “si sciret regibus uti,
1.17.15
fastidiret holus qui me notat.” utrius horum
1.17.16
verba probes et facta doce, vel iunior audi
1.17.17
cur sit Aristippi potior sententia, namque
1.17.18
mordacem Cynicum sic eludebat, ut aiunt:
1.17.19
“scurror ego ipse mihi, populo tu; rectius hoc et
1.17.20
splendidius multo est. equus ut me portet, alat rex,
1.17.21
officium facio; tu poscis vilia, verum
1.17.22
dante minor, quamvis fers te nullius egentem.”
1.17.23
omnis Aristippum decuit color et status et res,
1.17.24
temptantem maiora, fere praesentibus aequum,
1.17.25
contra, quem duplici panno patientia velat,
1.17.26
mirabor, vitae via si conversa decebit.
1.17.27
alter purpureum non exspectabit amictum,
1.17.28
quidlibet indutus celeberrima per loca vadet,
1.17.29
personamque feret non inconcinnus utramque;
1.17.30
alter Mileti textam cane peius et angui
1.17.31
vitabit chlamydem, morietur frigore, si non
1.17.32
rettuleris pannum. refer et sine vivat ineptus.
1.17.33
Res gerere et captos ostendere civibus hostis
1.17.34
attingit solium Iovis et caelestia temptat:
1.17.35
principibus placuisse viris non ultima laus est.
1.17.36
non cuivis homini contingit adire Corinthum.
1.17.37
sedit qui timuit ne non succederet. “Esto.
1.17.38
quid, qui pervenit, fecitne viriliter?” atqui
1.17.39
hic est aut nusquam, quod quaerimus, hic onus horret,
1.17.40
ut parvis animis et parvo corpore maius;
1.17.41
hic subit et perfert, aut virtus nomen inane est,
1.17.42
aut decus et pretium recte petit experiens vir.
1.17.43
Coram rege sua de paupertate tacentes
1.17.44
plus poscente ferent : distat, sumasne pudenter
1.17.45
an rapias; atqui rerum caput hoc erat, hic fons.
1.17.46
“indotata mihi soror est, paupercula mater,
1.17.47
et fundus nec vendibilis nec pascere firmus,”
1.17.48
qui dicit, clamat, victum date! succinit alter,
1.17.49
et mihi! dividuo findetur munere quadra,
1.17.50
sed tacitus pasci si posset corvus, haberet
1.17.51
plus dapis et rixae multo minus invidiaeque.
1.17.52
Brundisium comes aut Surrentum ductus amoenum
1.17.53
qui queritur salebras et acerbum frigus et imbres,
1.17.54
aut cistam effractam et subducta viatica plorat,
1.17.55
nota refert meretricis acumina, saepe catellam,
1.17.56
saepe periscelidem raptam sibi flentis, uti mox
1.17.57
nulla fides damnis verisque doloribus adsit,
1.17.58
nec semel irrisus triviis attollere curat
1.17.59
fracto crure planum, licet illi plurima manet
1.17.60
lacrima, per sanctum iuratus dicat Osirim:
1.17.61
credite, non ludo; crudeles, tollite claudum!
1.17.62
quaere peregrinum, vicinia rauca reclamat.
1.18.1
Si bene te novi, metues, liberrime Lolli,
1.18.2
scurrantis speciem praebere, professus amicum
1.18.3
ut matrona meretrici dispar erit atque
1.18.4
discolor, infido scurrae distabit amicus,
1.18.5
est huic diversum vitio vitium prope maius,
1.18.6
asperitas agrestis et inconcinna gravisque,
1.18.7
quae se commendat tonsa cute, dentibus atris,
1.18.8
dum volt libertas dici mera veraque virtus,
1.18.9
virtus est medium vitiorum et utrimque reductum.
1.18.10
alter in obsequium plus aequo pronus et imi
1.18.11
derisor lecti sic nutum divitis horret,
1.18.12
sic iterat voces et verba cadentia tollit,
1.18.13
ut puerum saevo credas dictata magistro
1.18.14
reddere vel partis mimum tractare secundas.
1.18.15
alter rixatur de lana saepe caprina,
1.18.16
propugnat nugis armatus: “scilicet, ut non
1.18.17
sit mihi prima fides, et vere quod placet ut non
1.18.18
acriter elatrem! pretium aetas altera sordet.”
1.18.19
ambigitur quid enim? Castor sciat an Dolichos plus;
1.18.20
Brundisium Minuci melius via ducat an Appi.
1.18.21
Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat,
1.18.22
gloria quem supra vires et vestit et unguit,
1.18.23
quem tenet argenti sitis importuna famesque,
1.18.24
quem paupertatis pudor et fuga, dives amicus,
1.18.25
saepe decem vitiis instructior, odit et horret,
1.18.26
aut, si non odit, regit ac veluti pia mater
1.18.27
plus quam se sapere et virtutibus esse priorem
1.18.28
volt et ait prope vera: “meae (contendere noli)
1.18.29
stultitiam patiuntur opes; tibi parvola res est.
1.18.30
arta decet sanum comitem toga; desine mecum
1.18.31
certare.” Eutrapelus, cuicumque nocere volebat,
1.18.32
vestimenta dabat pretiosa: “beatus enim iam
1.18.33
cum pulchris tunicis sumet nova consilia et spes,
1.18.34
dormiet in lucem, scorto postponet honestum
1.18.35
officium, nummos alienos pascet, ad imum
1.18.36
Thraex erit aut holitoris aget mercede caballum.”
1.18.37
Arcanum neque tu scrutaberis illius umquam,
1.18.38
commissumque teges et vino tortus et ira.
1.18.39
nec tua laudabis studia aut aliena reprendes,
1.18.40
nec, cum venari volet ille, poemata panges.
1.18.41
gratia sic fratrum geminorum, Amphionis atque
1.18.42
Zethi, dissiluit, donec suspecta severo
1.18.43
conticuit lyra. fraternis cessisse putatur
1.18.44
moribus Amphion: tu cede potentis amici
1.18.45
lenibus imperiis, quotiensque educet in agros
1.18.46
Aetolis onerata plagis iumenta canesque,
1.18.47
surge et inhumanae senium depone Camenae,
1.18.48
cenes ut pariter pulmenta laboribus empta:
1.18.49
Romanis sollemne viris opus, utile famae
1.18.50
vitaeque et membris; praesertim cum valeas et
1.18.51
vel cursu superare canem vel viribus aprum
1.18.52
possis, adde virilia quod speciosius arma
1.18.53
non est qui tractet; scis, quo clamore coronae
1.18.54
proelia sustineas campestria; denique saevam
1.18.55
militiam puer et Cantabrica bella tulisti
1.18.56
sub duce qui templis Parthorum signa refigit
1.18.57
nunc et, si quid abest. Italis adiudicat armis.
1.18.58
Ac ne te retrahas et inexcusabilis absis,
1.18.59
quamvis nil extra numerum fecisse modumque
1.18.60
curas, interdum nugaris rure paterno:
1.18.61
partitur lintres exercitus, Actia pugna
1.18.62
te duce per pueros hostili more refertur;
1.18.63
adversarius est frater, lacus Hadria, donec
1.18.64
alterutrum velox Victoria fronde coronet,
1.18.65
consentire suis studiis qui crediderit te,
1.18.66
fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
1.18.67
Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu)
1.18.68
quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto,
1.18.69
percontatorem fugito: nam garrulus idem est,
1.18.70
nec retinent patulae commissa fideliter aures,
1.18.71
et semel emissum volat irrevocabile verbum,
1.18.72
non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerve
1.18.73
intra marmoreum venerandi limen amici,
1.18.74
ne dominus pueri pulchri caraeve puellae
1.18.75
munere te parvo beet aut incommodus angat.
1.18.76
qualem commendes, etiam atque etiam aspice, ne mox
1.18.77
incutiant aliena tibi peccata pudorem,
1.18.78
fallimur et quondam non dignum tradimus: ergo
1.18.79
quem sua culpa premet, deceptus omitte tueri,
1.18.80
ut penitus notum, si temptent crimina, serves
1.18.81
tuterisque tuo fidentem praesidio: qui
1.18.82
dente Theonino cum circumroditur, ecquid
1.18.83
ad te post paulo ventura pericula sentis?
1.18.84
nam tua res agitur, paries cum proximus ardet,
1.18.85
et neglecta solent incendia sumere vires.
1.18.86
Dulcis inexpertis cultura potentis amici:
1.18.87
expertus metuit. tu, dum tua navis in alto est,
1.18.88
hoc age, ne mutata retrorsum te ferat aura.
1.18.89
oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,
1.18.90
sedatum celeres, agilem navumque remissi;
1.18.91
potores bibuli media de nocte Falerni
1.18.92
oderunt porrecta negantem pocula, quamvis
1.18.93
nocturnos iures te formidare tepores.
1.18.94
deme supercilio nubem: plerumque modestus
1.18.95
occupat obscuri speciem, taciturnus acerbi.
1.18.96
Inter cuncta leges et percontabere doctos,
1.18.97
qua ratione queas traducere leniter aevum,
1.18.98
num te semper inops agitet vexetque cupido,
1.18.99
num pavor et rerum mediocriter utilium spes,
1.18.100
virtutem doctrina paret Naturane donet,
1.18.101
quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum,
1.18.102
quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum,
1.18.103
an secretum iter et fallentis semita vitae.
1.18.104
Me quotiens reficit gelidus Digentia rivus,
1.18.105
quem Mandela bibit, rugosus frigore pagus,
1.18.106
quid sentire putas? quid credis, amice, precari?
1.18.107
sit mihi quod nunc est, etiam minus, et mihi vivam
1.18.108
quod superest aevi, si quid superesse volunt di;
1.18.109
sit bona librorum et provisae frugis in annum
1.18.110
copia, neu fluitem dubiae spe pendulus horae.
1.18.111
Sed satis est orare Iovem, qui ponit et aufert,
1.18.112
det vitam, det opes; aequum mi animum ipse parabo.
1.19.1
Prisco si credis, Maecenas docte, Cratino,
1.19.2
nulla placere diu nec vivere carmina possunt,
1.19.3
quae scribuntur aquae potoribus. ut male sanos
1.19.4
adscripsit Liber Satyris Faunisque poetas,
1.19.5
vina fere dulces oluerunt mane Camenae.
1.19.6
laudibus arguitur vini vinosus Homerus;
1.19.7
Ennius ipse pater numquam nisi potus ad arma
1.19.8
prosiluit dicenda. “Forum Putealque Libonis
1.19.9
mandabo siccis, adimam cantare severis :”
1.19.10
hoc simul edixi, non cessavere poetae
1.19.11
nocturno certare mero, putere diurno,
1.19.12
quid? si quis voltu torvo ferus et pede nudo
1.19.13
exiguaeque togae simulet textore Catonem,
1.19.14
virtutemne repraesentet moresque Catonis?
1.19.15
rupit Iarbitam Timagenis aemula lingua,
1.19.16
dum studet urbanus tenditque disertus haberi.
1.19.17
decipit exemplar vitiis imitabile: quod si
1.19.18
pallorem casu, biberent exsangue cuminum.
1.19.19
o imitatores, servum pecus, ut mihi saepe
1.19.20
bilem, saepe iocum vestri movere tumultus!
1.19.21
Libera per vacuum posui vestigia princeps,
1.19.22
non aliena meo pressi pede. qui sibi fidet,
1.19.23
dux reget examen. Parios ego primus iambos
1.19.24
ostendi Latio, numeros animosque secutus
1.19.25
Archilochi, non res et agentia verba Lycamben.
1.19.26
ac ne me foliis ideo brevi oribus ornes,
1.19.27
quod timui mutare modos et carminis artem,
1.19.28
temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho,
1.19.29
temperat Alcaeus, sed rebus et ordine dispar,
1.19.30
nec socerum quaerit, quem versibus oblinat atris,
1.19.31
nec sponsae laqueum famoso carmine nectit,
1.19.32
hunc ego, non alio dictum prius ore, Latinus
1.19.33
volgavi fidicen. iuvat immemorata ferentem
1.19.34
ingenuis oculisque legi manibusque teneri.
1.19.35
Scire velis, mea cur ingratus opuscula lector
1.19.36
laudet ametque domi, premat extra limen iniquus:
1.19.37
non ego ventosae plebis suffragia venor
1.19.38
impensis cenarum et tritae munere vestis;
1.19.39
non ego, nobilium scriptorum auditor et ultor,
1.19.40
grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.
1.19.41
hinc illae lacrimae. “spissis indigna theatris
1.19.42
scripta pudet recitare et nugis addere pondus,”
1.19.43
si dixi, rides, ait, “et Iovis auribus ista
1.19.44
servas: fidis enim manare poetica mella
1.19.45
te solum, tibi pulcher.” ad haec ego naribus uti
1.19.46
formido et, luctantis acuto ne secer ungui,
1.19.47
displicet iste locus, clamo et diludia posco,
1.19.48
ludus enim genuit trepidum certamen et iram,
1.19.49
ira truces inimicitias et funebre bellum.
1.20.1
Vertumnum Ianumque, liber, spectare videris,
1.20.2
scilicet ut prostes Sosiorum pumice mundus.
1.20.3
odisti clavis et grata sigilla pudico;
1.20.4
paucis ostendi gemis et communia laudas,
1.20.5
non ita nutritus, fuge quo descendere gestis.
1.20.6
non erit emisso reditus tibi. “quid miser egi?
1.20.7
quid volui?” dices, ubi quis te laeserit, et scis
1.20.8
in breve te cogi, cum plenus languet amator.
1.20.9
Quod si non odio peccantis desipit augur,
1.20.10
carus eris Romae, donec te deserat aetas;
1.20.11
contrectatus ubi manibus sordeseere volgi
1.20.12
coeperis, aut tineas pasees taciturnus inertis
1.20.13
aut fugies Uticam aut vinctus mitteris Ilerdam.
1.20.14
ridebit monitor non exauditus, ut ille
1.20.15
qui male parentem in rupes protrusit asellum
1.20.16
iratus: quis enim invitum servare laboret?
1.20.17
hoc quoque te manet, ut pueros elementa docentem
1.20.18
occupet extremis in vicis balba senectus.
1.20.19
Cum tibi sol tepidus pluris admoverit auris,
1.20.20
me libertino natum patre et in tenui re
1.20.21
maiores pinnas nido extendisse loqueris,
1.20.22
ut quantum generi demas virtutibus addas;
1.20.23
me primis urbis belli placuisse domique,
1.20.24
corporis exigui, praecanum. solibus aptum,
1.20.25
irasci celerem, tamen ut placabilis essem.
1.20.26
forte meum si quis te percontabitur aevum,
1.20.27
me quater undenos sciat implevisse Decembris,
1.20.28
collegam Lepidum quo duxit Lollius anno.